Text List

Quaestio 122

Quaestio 122

De luxuria

QUASTIO CXXII. De luxuria Deinde querendum est de luxuria, de qua queremus duo, scilicet de luxuria in se, et de filiabus ejus.

Membrum 1

De luxuria in se

MEMBRUM I. De luxuria in se. De luxuria in se queremus quatuor, scilicet primo quid sit ? Et secundo, Si omnis coitus soluti cum soluta sit peccatum, et quantum peccatum ? Et tertio, De pollutione immunda. Et quarto, De tactibus immundis et osculis et amplexibus.

Articulus 1

Quid sit luxuria ?

MEMBRI PRIMI ARTICULUS I. Quid sit luxuria ?

Ad primum proceditur sic: Beda sic definit luxuriam, dicens: "Luxuria est libidinose voluptatis nimius appetitus."

1. Adhuc, Idem sic: "Luxuria est concupiscentia nimi experiende volupta- . tis."

Et videtur, quod neutra istarum definitionum sufficit.

1. Dicitur enim, Matth. v, 28: Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam mechatus est eam in corde suo. Videtur ergo, quod visu committitur luxuria, et non tantum concupiscendo et experiendo voluptatem.

2. Adhuc, Chrysostomus super idem verbum dicit sic: "Non simpliciter visum prohibuit Deus ne mulier videretur, sed propler occasionem adjunctam." Et ideo addit : "Ad concupiscendam eain." Unde dicit: "Non ad hoc oculos tibi fecit Deus, ut per illos introducas adulterium ; sed ut creaturam videns, admireris creatorem." Ergo visu committitur luxuria, et non experientia voluptalis fantum.

3. Adhuc, Augustinus in Regula: "Nec enim quando proceditis, fceminas videre probibemini, sed appetere: vel ab ipsis appeti velle criminosum est." Et post pauca addit : "Qui enim in fominam figit oculum, et illius in seipso diligit fixum, etiam intactis ab immunda violatione corporibus fugit castitas ipsa de moribus." Sed castitas non fugit de moribus nisi per completam luxuriam. Ergo in visu est completa luxuria, et sic non tantum est appetitus experiende voluptatis.

4. Adhuc, Job, xxx1, 1: Pepigi fedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Et subdit causam, infra, ¥. 12: Ignis est usque ad consumptionem devorans, et omnia eradicans genimina. Et constat, quod loquitur de calore libidinis: et sic videtur per hoc exerceri libidinis vitium, quod est luxuria: et sic iterum definitiones inducte insufficientes sunt.

5. Adhuc, Threnorum, 1, 51: Oculus meus depredatus est animam meam in cunctis filiabus popult mei. Depredatio anime non fit nisi per aclum mortalis peccati. Ergo videtur, quod per visum exercetur mortale peccatum libidinis, quod depredatur animam: et sic ut prius.

Soxurio. Dicendum, quod luxurie viium tripliciter consideratur, scilicet in actu, in causa, et in occasione. In actu: tunc feda commixtio cum non sua vel suo dicitur Jwruria. In causa: tune est in appelitu experiende voluptatis, qui procedit ex consensu rationis. Et hoc modo definitur primis duabus definitionibus. Et istis duobus modis luxuria dicitur mortale peccatum. In occasione consideratur, quando est in oculis et in aliis signis quinque sensuum. Unde Hieronymus ad Marcellam: "Tactus et joci, risus et sibili, moriture virginitatis solent esse principia." Et sic loquitur Dominus, Matth. v, 28: Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, quantum scilicet ad signum procedens in actum. Et hoc patet per Chrysostomum in O7iginali super idem verbum sic dicentem, quod Dominus prohibet visum : quia datur occasio homini per visum interficiendi seipsum per libidinem : et ideo addil, Ad concupiscendum eam. Et dat exemplum Chrysostomus, sicut quando porrigitur furioso gladius ut seipsum interficiat.

Et sic intelliguntur omnes auctoritates inducte Augustini, Job, et Threnoram de oculo.

Et sic patet solutio ad totum.

Articulus 2

Utrum omnis coitus soluti cum soluta sit peccatum, et quantum peccatum sit?

MEMBRI PRIMI ARTICULUS I. Utrum omnis coitus soluti cum soluta sit peccatum, et quantum peccatum sit?

Secundo queritur, Utrum omnis coitus soluti cui soluta sit peccatum, et quantum peccatum sit?

Et videtur, quod non sit peccatum. 1. Chrysostomus : "Utraque, scilicet tam ira quam concupiscentia, sunt nativa naturalia." Sed nativa naturalia non sunt peccata. Ergo nec ira, nec concupiscentia coitus sunt peccata,

2. Adhuc, In principio Decreti dicit Gratianus, quod "naturale jus est, quod natura omnia animalia docuit, ut procreatio filiorum, et educatio eorum." Procreatio filiorum non est sine coitu. Ergo videtur, quod coitus sit de naturali jure. Et bonum naturalis juris, in quo consistit salus humani generis est bonum secundum se: bonum secundum se in naturali jure non potest esse peccatum, et maxime mortale: coitus soluti cum soluta est tale bonum: ergo videtur, quod non possit esse malum secundum se.

3. Adhuc, In qualibet specie boni unum est primum subjectum boni, quod vocatur in genere bonum, quod vestitum circumstantiis et determinatum forma virtutis, efficitur bonum in specie: et hoc nihil aliud est quam actus rationalis et voluntarius super debitam materiam, sicut in genere eleemosyne, dare indigenti est primus actus, quia indigens propria materia est donationis: qui si vestiatur debitis circumstantiis et determinetur propria forma virtutis, ut fiat quando debet, et ubi debet, et quantum debet, efficitur actus misericordiae virtulis que dicitur eleemosyna. Coire actus est humanus rationabilis et voluntarius; ejus propria materia est, quod fiat cum muliere soluta: ergo coitus soluti cum soluta ad minus est bonum in genere : ergo numquam est peccatum.

Contra : 1, Ad Hebr. xin, 4: Fornicatores et adulteros judicabit Deus. Judicium damnationis non est nisi pro mortali peccato. Ergo fornicatio est mortale peccatum.

2. Adhuc, Aristoteles in VIL £thico~ rum dicit, quod fornicator est pejor incontinente : eo quod fornicator in toto corruptus est secundum morem, nihil habens in se non corruptum ; incontinens autem sanam habet rationem, etsi vincitur passione. Incontinentia secundum se malum est et peccatum mortale. Ergo multo magis fornicalio.

Solutio. Absque dubio et absque ulla ambiguitate secundum fidem Catholicam tenendum est, quod concubitus soluti cum soluta peccatum mortale est, sicut expresse innuit Apostolus, ad Hebr. xm, 4, in aucloritate superius inducia. Et propter hoc Greci qui dicebant, quod fornicatio non esset mortale peccalum, in concilio Lugdunensi coacti sunt hoc revocare.

Ad primum ergo dicendum, quod ira et concupiscentia sunt nativa, sed lege ordinabilia : qui ordo si corrumpatur in eis, peccata sunt. Sicut enim dicit Aristoteles in 1 Politicorum, homo naturaliter animal civile est : et sicut optimus omnium animalium est, quando lege civili est ordinatus : ita pessimus est omnium agrestis, legibus civilibus non ordinatus. Unde ira per zelum (que ordinata est lege) bona est: ira per vitiuin mala, propter corruptionem legis et ordinis. Similiter concubitus matrimonialis bonus, propter ordinem legis et discipling. Concubitus vero soluti cum soluta malus est, propter eamdem corruptionem. Et hoc est quod dicit Apostolus, ad Philip. tv, 8 et 9: De cetero, fratres, quecumgue sunt vera, guecumque pudica, quecumgque justa, quecumyue sancta, quecumque amabilia, quecumque bone fame, si qua virtus, si qua laus discipline, haec cogitate. Que et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hxe agite : et Deus pacis erit vobiscum. Quasi dicat : Quecumque his disciplinis non sunt ordinata, mala sunt et ab his abstinendum est. ,

Ad aliud dicendum, quod naturale jus differt secundum differentiam animalium participantium naturam. Unde in his que non participant ratione, naturale est ad quod moventur secundum impetum nature, et non est malum in eis. In homine autem cujus formalis natura est ratio et perfectiva secundum speciem, naturale non potest esse peccatum, sed innaturale. Unde Damascenus in libro Ide Fide orthodoxa dicit, quod peccatum est recessus ab eo quod est secundum naturam, in id quod preter naturam est, vel contra naturam '.

Ad vitmum dicendum, quod mulier soluta non est propria materia coitus : et hujus ratio est, quia sicut dictum est, homo est animal civile naturaliter : et coitus ést actus ordinabilis lege et. civilitate: et ideo propria materia ejus non potest esse nisi illa quam lex fecit suam, cum qua coitus non est peccatum. Sed actus soluli cum soluta non habet le~ gem, nec ordinem discipline. Ergo peccatum est, et semper mortale.

Dvo que objiciuntur in contrarium, concedenda sunt et procedunt.

Articulus 3

De pollutione nocturna, utrum scilicet generaliter sii peccatum, vel non

MEMBRI PRIMI ARTICULUS III. De pollutione nocturna, utrum scilicet generaliter sii peccatum, vel non?

Tertio, Queritur de pollutione nocturna, utrum scilicet generaliter sit peccatum, vel non ?

Et videtur, quod sic. Dicitur enim, Deuter. xxi, 10 et 11: Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua, et post solis occasum regredietur ad castra. Glossa Gregorii interlinearis ;: "Nocturno somnio, hoc est, tenebrose cogitationi consentiendo : egredietur extra castra, s0cietati fidelium se indignum esse judicans. Bt non revertetur, priusguam ad vesperam, superato fervore ardoris, lavetur aqua, scilicet lacrymarum peenitenlie : post solis occasum, tentatione scilicet defervescente : regredietur im castra, id est consortium fidelium." Hec non fiunt nisi pro mortali peccato. Ergo videtur, quod pollutio nocturna sit mortale peccatum.

Contra : Augustinus ibidem in Glossa, Si fuerit inter vos homo, etc. "Mulla ponit lex in sacramentis et umbris futurorum. Quedam enim est in semine materialis informitas, que formata corpus hominis redditura est : que in significationem posita est vite informis et inerudita, a qua informitate oportet doctrine forma et eruditione mundari. Ideo illa purificatio precepta est post seminis effusionem. Hac enim in somnis peccatum non est. Aut si quis hoc peccatum putat, non arbitrans accidere nisi hujus desiderio (quod falsum est) numquid et solita menstrua feminarum, que singulis mensibus accidunt, peccata sunt? Quod falsum est. Quas lex precipit expiari non nisi propter ipsam iaterialem informitatem, que facto conceptu tamquam in edificationem corporis additur : ac per hoc cum informiter fluit, significari voluit lex animum sine discipline forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formandum significat, cum fluxum purificari imperat." Ex hac Glossa patet, quod totum ad spiritualia refertur, et quod in somnis non fit peccatum.

Utrerius queritur hic de causis pollutionum, que ponuntur in Decreto, distinctione sexta, cap. "Testamentum veteris legis", ex Gregorio in responsione ad Augustinum Cantuariensem, Angliz archiepiscopum : "Sed est in eadem illusione necessaria valde discretio, que subtiliter pensare debet, ex qua re accidat menti dormientis. Aliquando enim ex crapula : aliquando ex nature superfluitate vel infirmitate : aliquando ex cogitatione. Et quidem cum ex nature superfluitate vel infirmitate evenerit, omnino haec illusio non est timenda : quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Cum vero ultra modum appetitus gule in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet quidem animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem sacri mysterii (hoc est, Eucharistie) percipiendi, vel missarum solemnia celebrandi cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium (pro eo quod alius sacerdos deest) ipsa necessitas compellit : nam si adsint alii qui implere mysterium valeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri mysterii, ut arbitror, debet abstinere humiliter". Et addit Gregorius ulterius distinguens : "Si tamen dormientem turpi imaginatione ipsa illusio non concusserit. Nam sunt quidam in quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus ellam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non feedetur." Qua in re unum ibi ostenditur quod ipsa mens rea omnino non sit tunc, sed suo judicio penitus libera : cum se et si dormienti corpore nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis meminit se in ingluviem cccidisse. Si vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio in mente dormientis, palet omnino reatus suus : videt enim ex qua radice inquinatio illa processit ; quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens.

Queritur ergo hic, Cum multe sint causae illusionum sive pollutionum no~ cturnalium, que sit majus peccatum, et que minus ?

Et Ad hoc dicendum, quod ille que sunt ex parte anime, sicut turpes imaginationes, maxime peccata sunt : quia signa sunt precedentis peccati cui homo consensit vigilans in adspectum mulieram. Sicut enim dicitur in libro Thesauri occulti, qui editus est a Paschali Romano apud Constantinopolim, anno Christi 74, et idem dicit Aristoteles in libro de Somno et vigilia, forme sensibiles accepte in vigillis, reservantur in thesauro imaginative virtutis : et eadem vi qua moverunt vigilantes, redeuntes ad organa sensuum movent dormientes, et incitant vel ad libidines, vel ‘ad terrores.

Propter quod etiam quidam antiqui Magistrorum dicunt, Prepositinus et sui sequaces, quod tales imaginationes non sunt peccata, sed signa precedentium peccatorum. Et addiderunt, quod ex consensu sequente somnium tale efficitur majus vel minus peccatum. Si enim consentit et vult in vigilia tale quid accidisse unde tale somnium accidit, sic accidit ex peccato mortali, adulterio scilicet vel fornicatione, et consensus sequens illud est peccatum mortale. Et isti dicunt quod pollutio non sit peccatum nisi ex consensn qui post somnum impletur in vigilando, et secundum quantitatem illius consensus accipit quantitatem peccati. Dicunt etiam, quod talis pollutio initium habet in somnis, et complementum ex consensu in vigilando. Ex adhibent rationem, quia memorie precedentium malorum non debent fieri in delectatione, sed in meerore et tristitia. Isa. xxxvu, 15 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine anime mee.

haec solutio confirmatur per dictum Isidori in primo libro Sententiarum, qui sic dicit : "Non est peccatum quando nolentes nocturnis imaginibus illudimur luxurie : sed tune est peccatum, si antequam illudamur, cogitationis affectionibus prevenimur. Luxurie quippe imagines quas in vigilia gessimus, sepe dormientibus in animo apparent, sed innoxie sunt si non concupiscendo occurrunt."

Adhuc, Idem, ibidem, "Qui nocturna illusione polluitur, quamvis extra memoriam turpium cogitationum sese presentiat inquinatum, tamen hoc ut tentetur, culpe sue tribuat, suamque immunditiam statim fletibus tergat."

Articulus 4

De tactibus immundis, osculis, et amplexibus, si sint peccata? Et, De differentia eorum quae sunt fornicatio, adulterium, stuprum, meretricium sive scortum, sacrilegium, incestus, et sodomia

MEMBRI PRIMI ARTICULUS IV. De tactibus immundis, osculis, et amplexibus, si sint peccata? Et, De differentia eorum quae sunt fornicatio, adulterium, stuprum, meretricium sive scortum, sacrilegium, incestus, et sodomia.

Quarto, Queritur de tactibus immundis, et osculis, et amplexibus, que quidam dicunt non esse peccatum : qui se dicunt esse de novo spiritu. Et est novella hzresis ex antiqua Pelagii heresi orta.

1. Quod autem peccatum sit, probatur:

1. Ad Ephes. v, 3 et 4, ubi Apostolus sic dicit : Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominefur in vobis, sieut decet Sanctos : aut turpitudo, Glossa, "In osculis et amplexibus": aut stultiloguium, Glossa, "Ut blanda verba:" aut seurrilitas, que ad rem non pertinet, Glossa, "Que a stultis curialitas dicitur," sed magis gratiarum actio.

2. Adhuc, Proverb. vi, 27 et seq. : Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ? aut ambulare super prunas, ut non comburantur plante ejus ? Sie qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.

3. Adhuc, Eecli. xx, 12 et 13: Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum : et non alterceris cum illa in vino, etc.

Constat ergo, quod illa prohibita sunt tam in Veteri quam in Novo Testamento : nec potest assignari causa, quare prohibita sunt, nisi quia sunt ad libidinem incitamenta et turpia. Ista autem peccata non possunt ad aliud peccatum reduci nisi ad luxuriam. Sunt ergo signa et quedam incitamenta luxurie. Ergo sunt peccata.

4. Adhuc, Rhetor arguit sufficienter ab adjunctis sic : Iste est errabundus de nocte : ergo est adulter, vel fur. Cum ergo ista proximius sint adjuncta luxurie, ex his potest argui, quod hec talia faciens luxuriosus sit : ergo sunt peccata.

5. Adhuc I ad Thessal. v, 22 : Ab omni specie mala abstinete vos. Nec potest negari, quin ista sint species mali. Ergo abstinendum est ab eis : ergo sine peccato non fient, cum auctoritate Apostolica prohibita sint.

6. Adhuc, Ad hoc facit auctoritas Hieronymi ad Marcellam superius inducta : "Tactus et joci, et risus et sibili, moriturae virginitatis solent esse principia." Et quod moriture virginitatis principium est, videtur esse peccatum etiam mortale. Ergo videtur, quod ista sint etiam peccata mortalia.

7. Adhuc, Eccli. xxvi, 12: Fornicatio mulieris in extollentia veulorum, et in palpebris illius agnoscetur, Si ergo propter extollentiam oculorum reputatur mulier fornicaria et fornicationem concupiscens, a proximioribus signis quam sit extollentia oculorum multo magis reputatur fornicaria. Proximiora autem signa sunt amplexus et tactus impudici, quam extollentia oculorum : ergo ab his arguitur fornicaria vel fornicator. Ergo sunt peccata, et ad mortale peccatum quod est luxuria, inducentia.

Ulterius queritur de differentiis que assignantur a Sanctis de ipso peccato que sunt fornicatio, adulterium, stupruin, meretricium sive scortum, sacrilegium, incestus, sodomia.

Et queritur, Que sit differentia in his, ex quo omnia ad luxuriam reducuntur?

Solutio. Ad primum dicendum, quod in omnibus signis que inducta sunt, peccatum est : et puto, quod signum mortalis peccati. Et hoc accipitur ex alia auctoritate superius inducta, Matth. v, 28 : Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, gam mechatus est eam in corde suo : cum tamen visus sit signum remotum : multo magis reputatur jam meechatus in corde a signo propinquo. Talia autem signa propinquissima sunt, ut jam dictum est, maxime propter dictum Augustini in Regula : "Cum sibi invicem conspectu mutuo corda nuntiant impudica, etiam intactis ab immunda violatione corporibus fugit castitas ipsa de moribus." Constat autem, quod peremptivum castitatis in moribus peccatum mortale est : ergo talia sunt peccata mortalia. Et inducit Augustinus illud Proverbiorum, xv, 26 : Abominatio Domini cogitationes male,

Unde omnia adducta procédunt sicut adducta sunt.

Et per hoc patet solutio ad primam partem questionis.

Ad sEctnpuM quesilum dicendum, quod differentia est inter ea, hec scilicet secundum dicta Sanctorum, quod fornicatio est quando solutus cognoscit solutam abusu naturali. Adulteriuin quo conjugalis thorus violatur. Unde dicitur adulterium ad alienum thorum accessus. Siuprum autem est, ut dicit Hieronymus, quando virginalis integritas per concu bitum dissipatur. Meretricium vero, ut idem dicit, quando aliqua vel aliquis e locatione corporis turpe lucrum insequitur. Et propter hoc etiam dicitur scor._ tum : quia turpissimum est, cum dicat | Aristoteles, quod meretrix melior est quam fornicatrix : quia fornicatrix nihil boni habet, nec in ratione, nec in corde : meretrix autem ad aliquid boni intendit, pretium scilicet. Unde Dominus, Ezechiel, xvi, 34, dicit improperando : Factum est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus suis, et post le non erit fornicatio : in eo enim quod dedisti mercedes, et non accepisti, factum est in te conirarium, Fornicatrix enim ob hoc dicta est, quod antiquitus non habebant privatam familiam, sicut dicitur in Il Ethicorum : et propter hoc ne abuterentur se peccato contra naturam per mollitiem tangentes seipsos : cum, sicut dicitur in NI Physicorum, propter confricationem continue equitantes in equis maxime titillant ad libidinem, permittebatur ab antiquis, quod occurrerent eis puelle vage, que sub fornicibus, id est, arcubus triumphalibus supponebant se eis : et propter hoc fornicatio a fornice dicta est. Sacrilegium autem licet communiter dicatur lesio communis sacre rei, tamen in specie luxuria dicitur coitus cum moniali et clerico vel alia consecrata persona, que volo castitatis est obligata. Incestus vero est violatio persone vel sanguine vel alfinitate conjuncte. Sodomia est peccatum contra naturam, masculi cum masculo, vel foeemine cum foemina. De quo dicitur, ad Roman. 1, 26 et 27 : Tradidit illos Deus in passionem ignominiz, scilicet ut faciant que non conveniunt. Nam femine eorum mutaverunt naturalem usum, im eum usum gui est contra naturam, Similiter autem et masculi, relicte natural usu femine, exarserunt in desidertis Suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, ef mercedem quam oporuit erroris sui in senrelipsis recipientes.

Si queratur, Quod istorum sit majus peccatum ?

Dicendum, quod deformitas omnium peccatorum mensuratur tribus, scilicet gratia, ratione, et natura. Et illud quod est contra gratiam, rationem et naturam, maximum est, sicut est sodomia. Quod autem est contra gratiam et rationem, post hoc majus est, sicut adulterium : quod sicut dicit Hieronymus, secundum locum tenet in peenis. In aliis autem quantitas peccati est secundum quantitatem boni quod privat. Unde stuprum majus est quam fornicatio, et sacrilegium et adulterium : minimum autem meretricium et fornicalio : nullum autem peccatum concubitus matrimonialis. Sapient. ut, 13: Felix est sterilis, et incoinguinata, que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum.

Membrum 2

De filiabus luxurie

MEMBRUM II. De filiabus luxuriae.

Deine, Queritur de fillabus luxurie, que secundum Gregorium octo sunt, he scilicet, cacitas mentis, inconsideratio, inconstantia, precipitatio, amor sui, odium Dei, affectus presentis seculi, desperatio futuri.

Secundum Jsidorum autem sunt quatuor, scilicet turpiloquia, scurrilia, ludicra, stultiloquia.

Numerus autem Gregorii sic accipitur ; Luxuria enim ligamentum quoddam Mentis sive spiritus est. Plato autem in tria dividit mentem, ut dicit Aristoteles in libro de Laudabilibus bonis, scilicet in rationalem, irascibilem, et concupiscibilem. Si ergo impedimentum est ra~ lionis : tune est cecitas mentis. Et pro pter hoc ab antiquis idolum libidinis cecum pingebatur. Unde versus : "Omnis amor cecus, hon est amor arbiter [equus. In deforme pecus congerit omne decus".

Et dicitur in Ovidio, quod regina amabat quemdam cui inerat grande malum stillantis ocelli. Et sic cecitas mentis est in ratione secundum privationem veri habitus, qui illuminare deberet rationem ad recte videndum quid amaret vel quid non amaret. Unde per oppositum dicitur, Kecli. xxiv, 24, de sapientia : Ego mater pulchre dilectionis. Pulchra enim dilectio est, que scit quid amet, et propter quid amat. Si autem est in ratione secundum actum rationis qui est considerare : tune est inconsideratio, a privatione talis actus dicta. Amor enim ita ligat mentem, quod non considerat quid vel qualiter amet. Et hoc est quod dicitur, Osee, iv, 41: Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. Et ibidem paulo post, ¥. 12 : Spiritus enim fornicationum decepit eos. Si autem est in concupiscibili secundum quod regitur a ratione: tune est inconsiantia : quia tune privatur regimine rationis : et efficitur concupiscibilis diffluens circa concupiscibilia et inconstans.Proverb.vu,6 et seq.: De fenestra enim domus mez per cancellos prospezi : et video parvulos, et considero vecordem juvenem, qui transit per plateas juxta angulum, et prope viam domus illius, hoc est, mulieris garrule, graditur : in obscuro, advesperante die, hoc est, quando obscuratur lumen ratio~ nis, in noctis tenebris et caligine. Et ecce occurrit ili mulier ornatu meretricio, preparata ad capiendas animas : garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, id est, infra metas mentis : quod proprium est incontinentis, ut dicitur in septimo Ethicorum. Incontinens enim est, ut ibidem dicitur, qui omni passione extruditur extra metas mentis. Et addit Salomon, yy. 12 et seq. : Nune foris, nune in plateis, nunc Jurta angulos insidians. Apprehensumque deosculatur Juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens : Vietimas pro salute devovi, hodie reddidi vota mea : ideirco egressa sum in occursum tuum, et reper. Intexut funibus lectulum meum, stravi tapetibus pictis ex Asgypto : aspersi cubile meum myrrha, et aloe, ef cinnamomo. Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies. Si autem est in irascibili secundum defectum regiminis rationis : tune est precipitatio in verbis et in factis. Et si est tam in concupiscibili quam in irascibili secundum ordinem ad inferiora : tune est amor sut. Et si est secundum aversionem a superiori, que semper ‘sequitur indebitam conversionem ad inferiora : tunc est odium Dei. Si vero est secundum indebitam conversionem ad exteriora : tunc est amor seculi presentis. Et quia amor seculi presentis avertit a spe futuri, propter hoc ultima filia est desperatio futuri, qu nascitur ex libidmosa concupiscentia presentium. Et propter haec et alia pericula que a luxuria oriuntur, dicit Apostolus, I ad Corinth. v1, 18 : Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumgque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, id est, in commaculationem proprii corporis.

Numerus autem earum qyas ponit Isidorus, accipitur a signis, que aut sunt in verbis, aut in factis. Si in verbis : tune est durpiloguium : quia luxuriosi libenter de turpibus loquuntur. Si autem in factis : tune est scurrilitas, quando ad modum scurrarum turpiter se sibi invicem exhibent amantes. IT Regum, vi, 20, dixit Michol ad David : Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante anciilas servorum suorum, et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris ! Si autem est in ludis quibus precipue occupantur luxuriosi et molles : tunc est ludicra. Unde in VII Ethicorum dicitur quod lusivus est mollior et pejor incontinente. Adhuc si est in verbis inconstantibus : tunc est stultiloguium. Isa. xxxun, 6: Stultus fatua loquetur : quia non frenatur freno sapientie.

Summa septem vitiorum capitalium secundum Gregorium.

Sed quia hec summa fit pro fratribus legentibus et disputantibus, qui non semper habent copiam originalium, placuit verba Gregorii' interponere de septem vitiis. Dicit enim sic : "Exhortationes ducum, et ululatum exercitus?. Tentan~ tia quippe vitia, que invisibili preelio contra nos regnanti super se superbie militant : alia more ducum preeunt, alia more exercitus subsequuntur. Neque enim culpe omnes pari accessu occupant. Sed dum majores: et pauce neglectam mentem preveniunt, minores et innumere ad illam se catervatim fundunt."

"Ipsanamque vitiorum regina superbia,cum devictum plene cor ceperit, mox illud septem principalibus vitiis quasi quibusdam suis ducibus devastatum tradit. Quos videlicet duces exercitus sequitur : quia procul dubio ab eis importune vitiorum multitudines oriuntur. Quod melius ostendemus, si ipsos duces atque exercitum specialiter, ut possumus, enumerando proferamus. Radix quippe cuncti mali superbia est, de qua. Scriptura (estante dicitur : Initium omnis peccati superbia est*®. Prime autem | ejus soboles, septem nimirum principalia vitia, de hac virulenta radice proferuntur, scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, lu xuria. Nam quia his septem superbie vitiis nos captos doluit, idcirco Redemptor noster ad spirituale liberationis prelium spiritu septiformis gratia plenus venit."

"Sed habent contra nos haec singula exercitum suum. De inani gloria inobedientia, jactantia, hypocrisis, contentiones, pertinacie, discordia, et novitatum prasumptiones oriuntur. De invidia odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem ‘in prosperis nascitur. De ira rixe, tumor mentis, contumelia#, clamor, indiynatio, blasphemie proferuntur. De tristitia malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa precepta, vagatio mentis erga illicita nascitur. De avaritia proditio, fraus, fallacia, perjuria, inquietudo, violentia, et contra misericordiam obdurationes cordis oriuntur. De ventris ingluvie inepta letitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam propagantur. De luxuria cecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus presentis secult, horror autem vel desperatio futuri generatur."

"Quia ergo septem principalia vitia tantam de se vitiorum multitudinem proferunt, cum ad cor veniunt quasi subsequentis exercitus catervas trahunt. Kx quibus videlicet septem, quinque spiritualia, duo carnalia sunt. Sed unumquodque eorum tanta sibi cognatione jungitur, ut non nisi unum de altero proferatur. Prima namque superbie soboles inanis est gloria, que dum oppressam mentem corruperit, mox invidiam gignit : “quia nimirum dum vani nominis potentiam appetit, ne quis hane alius adipisci valeat, tabescit. Invidia quoque iram generat : quia quanto interno livoris vulhere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo tranquillitatis amittitur : et quia quasi dolens membrum tangitur, idcirco opposite actionis manus velut gravius Pressa sentitur, Ex ira quoque tristitia oritur : quia turbata mens quo se inordinate concutit, eo addicendo confundit : et cum dulcedinem tranquillitatis amiserit, nihil hanc nisi ex perturbatione subsequens meeror pascit. Tristitia quoque ad avaritiam derivatur : quia dum confusum cor bonum letitie in semetipso intus amiserit, unde consolari debeat { oris, querit, et tanto magis bona exteriora adipisci desiderat, quando gaudium non habet ad quod intrinsecus recurrat. Post hec vero duo carnalia vitia, id est, ventris ingluvies et luxuria supersunt. Sed cunctis liquet, quod de ventris ingluvie luxuria nascitur,dum in ipsa distributione membrorum ventri genitalia subnixa videantur. Unde dum unum inordinate reficitur, aliud procul dubio ad contumelias excitatur."

"Bene autem duces exhortari dicti sunt, exercitus ululare : quia prima vitia decepta menti quasi sub quadam ratione se inserunt, sed innumera que sequuntur, dum hance ad omnem insaniam protrahunt, quasi bestiali more confundunt. Inanis namque gloria devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit : Debes majora appetere, ut quo potestate valeas multos excedere, eo etiam valeas et pluribus prodesse. Invidia quoque devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit : In quo illo vel illo minor es ? Cur ergo eis vel equalis vel superior non es ? Quanta vales que ipsi non valent ? Non ergo tibi aut superiores esse, aut etiam equales esse debent. Ira etiam devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit : Que erga te aguntur, equanimiter ferri non possunt : imo hec patienter tolerare peccatum est : quia etsi non eis cum magna exasperatione resistitur, contra te deinceps sine mensura cumulantur. Tristitia devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit : Quid habes unde gaudeas, cum tanta mala de proximis portas? Perpende cum quo meerore omnes intuendi sunt, qui in tanto circa te amaritudinis felle vertuntur. Avaritia quoque devictum animum quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit : Valde sine culpa est, quod quedam habenda concupiscis, quia non multiplicari appetis, sed egere pertimescis : et quod male alius retinet, ipse melius expendis. Ventris quoque ingluvies devictum cor quasi ex ratione exhortari solet, cum dicit : Ad esum Deus omnia munda condidit : et qui satiari cibo respuit, quid aliud quam muneri concesso contradicit ? Luxuria vero devictum cor solet exhortari quasi ex ratione, cum dicit: Cur te in voluptate tua non dilatas, cum quid te sequatur ignoras ? Acceptum tempus in desideriis perdere non debes: quia quam citius pertranseat nescis. Si enim misceri Deus hominem in voluptate coitus nollet, in ipso humani generis exordio masculum et feminam non fecisset."

"haec est ducum exhortatio, que dum incaute ad secretum cordis admittitur, familiarius iniqua persuadet. Quam videlicet exercitus ululans sequitur: quia infelix anima semel principalibus vitiis capta, de multiplicatis iniquitatibus in insaniam vertitur, ferali jam immanitate vastatur. Sed miles Dei qui solerter previdere vitiorum certamina nititur, bellum procul odoratur : quia mala presentia quid menti persuadere valeant,cogitatione sollicita respicit, Ex~ hortationem ducum naris_ sagacitate deprehendit : et quia longe presciendo subsequentium iniquitatum confusionem conspicit, quasi ululatum exercitus odorando cognoscit."

"Igitur quia predicatorem Dei vel quemlibet spiritualis certaminis militem descriptum equi narratione cognovimus, nunc eumdem iterum in avis significa. tione videamus." Et sequitur aliud.

Sed est hic attendendum, quod videtur beatus Gregorius dicere, quod quodlibet vitium capitale potest oriri ex alio. Ex quo quidam volunt arguere et male, quod quodlibet vitium est mater alterius, et quodlibet filia. Quia mater non dicitur quodlibet vitium, ex quo quocumque modo oritur aliud, sed ex quo secundum formam matris oritur aliud. Forma autem haec est, quod mater et filia conformes sunt in forma sicut et in natura sunt: et sic de superbia orte sunt spirituales filie superbie : et que ex invidia, sunt filie invidie, et sic de aliis. Et qualiter hoc sit, satis ostensum est in prehabitis.

PrevBack to TopNext