Text List

Quaestio 126

Quaestio 126

Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

QUASTIO CXXVI. Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Deinde, Querendum est de multiloquio, contentione, et maledicto.

Videtur enim multiloquium esse peccalum.

1. Proverb. x, 19: In multiloguio non deerit peccatum.

2. Adhuc, Job, x1,2: Numguid qui multa loquitur, non et audiet ? aut vir verbosus justificabitur ?

3. Adhuc, Qui moderatur labia sua, ut dicitur, Proverb. x, 19, prudentissimus est.

Ex omnibus concluditur, quod multiloguium sit peccatum.

Contra : 1. Augustinus in fine librorum de Trinitate : "Scio, Domine, scriptum esse, quod in multiloquio non deerit peccatum: sed de te, quantumlibet homo loquatur, numquam est satis." Ergo videtur, quod multum loqui de Deo non sit malum, sed etiam bonum. Ergo generaliter multiloquium non est peccatum.

2. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Ve tacentibus de te: quia loquaces multi sunt."

3. Adhuc, Ptolemeus in proverbiis que ponuntur in principio Almagesti : "Sapiens est qui refrenat linguam suam, nisi cum de Deo loquitur,"

4, Adhuc, De uno loqui, non est de multis loqui : Deus unus est in omnibus sacramentis, et in omnibus figuris Scripturarum : de Deo ergo loqui, quantum. libet quis loquatur, non est multiloquium : quia de uno loquilur.

3. Adhuc, Aristoteles in VIII Ethicorum, ubi loquitur de amicitia, dicit, quod "proprium amicorum est simul esse, et de amicitia conterere totos dies." Cum ergo aliquis habet charitatem ad Deum, signum est, quod multum loquatur de Deo orando, predicando. Isa. rx, 6 et 7: Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes : tota die et tola nocte in perpetuum non tacebunt, scilicet non cessabunt laudare nomen Domini. Qui reminiseumint Domini, ne taceatis, eé.ne detis silentium ei, etc. Ergo multum loqui de Deo non est peccatum, imo meritorium.

Ulterius queritur, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Et videtur, quod sic. Eccle. m, 7: Tempus tacendi, et tempus loqguendi. Ergo videtur, quod aliquando tacere bonum est.

Contra : 1, Job, xvi, 7: Sz locutus fuero, non quiescet dolor meus, ei si tacuero, non recedat ame. Glossa : "Hoc ipsum amplius quod tacet, gemit : quia se tacente perversorum culpas excrescere conspicit."

2. Adhuc, Ezechiel. xxxm, 6: Si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, predicatione scilicet, veneritgue gladius, et tulerit de eis animam : ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. Ergo videtur, quod taciturnitas in eo qui debet premonere populum, peccatum mortale sit.

3. Adhuc, II ad Timoth, iv, 4 et 2: Testificor coram Deo et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per advenium ipsius et regnum ejus, predica verbum : insta opportune, importune.

Contra hoc videtur esse, quod numquam importune instandum est.

1. Eccle. vi, 6: Omni negotio tempus est, et opportunitas. Ergo videtur, quod non sit instandum importune.

2. Adhuc, Proverb. xxv, 11: Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. Glossa: "Qui verbum Dei opportune novit juxta capacitatem audientium predicare, modo exempla juxta litteram replicat, modo suaviores spiritualium sensuum flores pandit."

Solutio. Ad primam partem questionis dicendum est, quod aliud est multiloquium, et aliud vaniloquium, et aliud turpiloquium, quod scurrilitas vocatur. Multiloguium non potest esse loquentium de Deo, sicut patet per auctoritates paulo ante inductas : quia numquam est multum quod numquam est satis, Psal. xxx, 2: Semper laus ejus in ore meo. Ideo in talibus numquam est multiloquium. Unde omnes auctoritates hoc probantes procedunt. In vaniloquio sem per multum est: quia binarius actuum etiam inducit multitudinem. Et sunt de quibus dicitur in Psalmo x1, 3: Vana locuti sunt unusguisque ad proxzimum suum. Vaniloguium autem est, quia, sicut dicitur in II Physicorum, "Vanum est quod est ad aliquem finem quem non includit." Sermo vero est ad finem instructionis et edificationis. Sapient. xu, 4: Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Et ideo omnis homo qui utitur sermone non ad edificationem, vaniloquus est et peccat : non tamen dico, quod mortaliter. Sed ¢ erpiloguium, quod scurrarum est, pessimum est : qui loquuntur de turpibus venereorum, et carnali amore, et fingunt cantilenas, et inficiunt aures audientium, de quibus dicitur in Psalmo v, 11: Sepulcrum patens est guttur eorum. Et timendum est, quod hoc pro consuetudine sit mortale peccatum.

Et secundum hoc procedunt auctoritates primo inducte, probantes quod multilopuium sit peccatum.

Ad secunpaM partem de taciturnitate dicendum, quod taciturnitas de Deo est mala, et maxime in illo qui ex officio tenetur predicare, sicut prelatus. Ille enim si tempore opportuno non predicat subditis et docet, pabulum subtrahit, et subditos mori fame facit. Thren. tv, 4: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Et ibidem, ¥. 9: Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt. Et adhuc, ibidem, u, 12: Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis,: cum exhalarent animas suas in sini matrum suarum. Et tales absque dubio. tempore necessitatis et opportuno subtrahentes pabulum verbi Dei, peccant mortaliter. Unde dictum est Petro ter : Pasce oves meas *. Pasce verbo, pasce exemplo, pasce temporali subsidio. Si vero subditi sunt incorrigibiles, et verbi Dei irrisores : tunc pro certo tacendum est, ut patet, Matth. vir, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittalis margaritas vestras ante poreos. Irrisoribus enim non est predicandum. Tamen dicit Augustinus super illud Apostoli, If ad Timoth. iv, 2: Predica verbum, insta opportune, etc. "Sonet verbum tuum volentibus opportune, importune nolentibus : inveniat locum ubi requiescat, sicut terra dat locum semini. Nec requiescat bonus arator nisi faciat terram germinare, que tamen aliquando pelrosa est, sicut dicitur, Matth. xim, 3 et 6, aliquando spinosa. Quod si forte statim non facit fructum in memoria manens, aliquando facit fructam posterius." Adhuc, Notandum est quod dicitur, Eccli. xx, 7: Homo sapiens tacebit usque in tempus. Ubi dicit Glossa: "Videns vir ecclesiasticus incorrigibiles esse subditos, subtrahet correptionem, nevideatur sanctum dare canibus." Objiciunt tamen quidam de Petro, qui pradicavit Simoni mago, quem scivit esse incorrigibilem.

Ad omnia ista que ad secundam partem inducuntur, solyenduin est per distinctionem, quod ille qui tenetur ex officio, opportune et importune debet pradicare, dum corrigibiles videat esse subditos aliquo modo, Si autem viderit incorrigigiles, potest subtrahere ad tempus, ne ad deteriora provocentur. Unde super illud Levitici,xv, 2: Vir, qui patitur fluxum seminis, Glossa: "Quid est semen, nisi verbum, quod dum opportune proponitur, mens auditoris focundatur. Si autem importune, mens auditoris polluitur, et virtus generativa amittitur."

His autem consideratis, patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 126