Text List

Quaestio 125

Quaestio 125

QUAESTIO CXXV. De mendacio. Primo ergo queremus de mendacio quatuor, scilicet primo quid sit ? Secundo, Utrum generaliter menda- cium sit peccatum? officioso ? Tertio,De differentiis ejus et quantitate. Et quarto, Utrum perfecto liceat in aliquo casu mentiri mendacio jocoso vel

Membrum 1

Quid sit mendacium

MEMBRUM I. Quid sit mendacium ?

Definit autem Augustinus mendacium sic: "Mendacium est false vocis significatio cum intentione fallendi."

Objicitur autem contra istam definitionem sic:

1. Contingit fallere factis sieut verbis : ergo contingit mentiri factis: non ergo mendacium est tantum falsa vocis significatio, sed etiam factorum falsa significatio.

2. Adhuc, Bernardus: "Est qui dicit quod nonest, et non mentitur : et est qui dicit quod est, et mentitur." Ergo vide~ tur, quod mendacium non est false vocis tantum significatio, sed etiam vere vocis significatio.

3. Adhuc, Sophiste docent verbis decipere et fallere,et non mentiuntur, sicut legitur in vita beati Augustini, quod sine dolo docebat dolos. Non ergo verum est, quod false vocis significatio cum intentione fallendi semper sit mendacium.

Contra: Super illud Psalmi vy, 7: Perdes omnes qui loquuntur mendacium : Cassiodorus in Glossa accipiens illud verbum Augustini in libro de ddendacio, dicit, quod "mendacium nihil aliud est quam false vocis significatio cum intentione fallendi."

Solutio, Dicendum,sicut dicit Basilius super principium Proverbiorum, et etiam Plato -dixit ante eum, sermonis usum nobis Deus indulsit, ut cogitationes et affectiones nostras nobis invicem panderemus per sermonem. Si autem nuda et intecta anima wuteremur, sermo nobis non esset necessarius, sed, sicut Angeli Joquuntur ad invicem, ita illuminationi bus de cogitatis et affectis nobis invicem innotesceremus. Ex quo patet, quod sermo directe est concessus ad hoc, ut de cogitatis et affectis enuntiet sicut est, et non aliter: et si aliter enuntiet, tunc facit falsa pro veris probari: et hoc vocatur hic cum intentione fallendi, et est inomni mendacio. Unde hic cum dicitur, Halse vocis significatio, est materialis pars definitionis : et eum intentione fallendi, est formalis complens esse mendacii.

Ad primuM ergo dicendum, quod licet aliquis fallatur facto, tamen factum non est ita ordinatum ad intentionem exprimendam sicut sermo : et ideo non ponitur in definitione factum sicut sermo. Nec mendacium equivoce dicitur de sermone falso et facto, sed per prius et posterius.Et propter hoc dicit Philosophus in principio Perthermenias, quod "ea que sunt in voce, earum que sunt in anima passionum sunt note."

Ad aliud dicendum, quod Bernardus non intendit in mendacio nisi formalem partem, que est intentio fallendi, et loquitur in casu determinato, scilicet quando aliquid dicit quod credit esse, vel aliquid dicit quod non credit esse: ille enim directe intendit fallere.

Ad uLtimum dicendum, quod sophiste non intendunt fallere, sed fallacias docent cavere, vel per interemptionem, vel per distinctionem sermonis: et ideo non mentiuntur, sed in doctrina exercitantur.

Ip quop in contrarium est, procedit secundum dictum Augustini.

Membrum 2

Utrum emne mendacium generaliter sit peccatum

MEMBRUM II. Utrum emne mendacium generaliter sit peccatum ?

SEcundo queritur, Utrum omne mendacium generaliter sit peccatum ?

Et videtur, quod aliquod mendacium potest fieri sine peccato et bene, per locum a minori: quia furtum et homicidium aliquando bene possunt fieri, que majora sunt: ergo mendacium.

Quod bene possit fieri furtum, dicitur, Proverb. vi, 30 et 31: Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam: deprehensus quoque reddet quadruplum. Et reddunt rationem Sancti, qui dicunt, quod tempore necessitatis omnia sunt communia: et sinon datur, potest quis accipere. Unde in {tinerario Clementis dixit Petrus Clementi, quod in tali necessitate non est peccatum furantis, sed ejus qui non dedit ei antequam cogeretur furari. Proverb. xxvin,27: Qui dat paupert non indigebit : qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.

Homicidium etiam aliquando bene fit. Levit. xxiv, 14: Educ blasphemum ex~ tra castra,... et lapidet eum populus universus. Et ibidem, ¥.16: Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus obruet eum omnis populus.

Coxtra : Augustinus in libro contra mendacium : "Etsi homicidium et furtum aliquando bene possunt fieri, mendacium numquam."

Solutio. Dicendum, quod mendacium dicit inordinationem ad finem, qui est veritas, que precipuus finis est, TIT Ksdre, ut, 12: Super omnia vincit veritas, quia omnibus preponitur veritas. Et propter hoc numquam bene potest fieri quod est interemptivum veritatis. Joan. xvu, 17: Sanetifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Et, Joan. vin, 34 et 32: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas Liberabit ves.

Ad primum dicendum, quod in prehabitis determinatum est quot modis dicitur peccatum maximum. Unde licet furtum et homicidium peccata majora sint, eo quod majoribus peenis sunt addicta, tamen mendacium gravissimum est in quantum est privativum ordinis sermonis ad optimum finem qui est veritas. Et licet furtum et homicidium majoris reatus sint quam aliquod mendacium jocosum et officiosum, tamen numguam potest bene fieri: quia semper privat ordinem sermonis ad finem optimum, ut dictum est.

Quop IN conTRARIUM est, conceditur ex ratione inducta.

Membrum 3

De differentiis mendaciorum, et de quantitate peccati secundum quamlibet differentiam

MEMBRUM III. De differentiis mendaciorum, et de quantitate peccati secundum quamlibet differentiam.

Tertio, Queritur de differentiis mendaciorum, et de quantitate peccati secundum quamlibet differentiam.

Sunt enim tres differentia mendaciorum, ut dicit Augustinus, scilicet jocosum, officiosum, perniciosum.

Et perniciosum triplex, scilicet dum yuis mentitur in doctrina veritatis, et dum quis mentitur ad perditionem castitatis, et dum quis mentitur ad perditionem vite alicujus vel ad spoliationem bonorum.

Officiosum etiam ponit triplex, scilicet dum quis mentitur ad conservationem castitatis alicujus, et ad alicujus vite conservationem, sicut obstetrices mentiebantur in Aigypto, et dum quis mentitur raptoribus pro conservatione bonorum temporalium.

Sed si queritur de ordine mendaciorum, facile est respondere. Ordinantur enim secundum quod plus et minus participant de malitia mendacii. Unde inter omnia levius est jocosum, quod nullam habet intentionem fallendi, sed potius jocandi, ut dicit Augustinus. Post hoc levius est officiosum, quod Isidorus vo cat mendacium pietatis, sive benignitatis. Tertium quod dicitur perniciosum, maxime participat malitiam : quia hoc re et serméne fallere intendit.

Gradus autem in pernicioso ordinantur secundum quod magis participant de malitia. Unde quia pessimum est auferre tidem, mendacium in doctrina veritatis quod aufert fidem, pessimum est et mortalissimum. Post hoc pejus est mentiri ad perditionem castitatis. Post hoc pejus est mentiri ad perditionem vite alicujus. In ultimo loco est mentiri ad perditionem*' rerum : est tamen et ipsum mortale, ut dicunt Augustinus et Isidorus, et ideo ponitur inter perniciosa: et est mercatorum gui se invicem fraudant per fallaciam et deceptionem.

Quidam tamen dixerunt omne mendacium esse mortale peccatum :

1. Propter illud Psalmi v, 7: Perdes omnes qui loquuntur mendacium.

2. Et, Sapient. 1, 11: "Os quod mentitur occidit animam". Quia nec anima perditur, nec occiditur nisi pro mortali peccato.

3. Adhuc, Adducunt Augustinum in libro de Conflictu vitiorum et virtulum, quem tamen Augustinus non fecit, sed Gilbertus Porretanus, et idcirco debilis est probatio, sic: Nec officioso mendacio nec simplici verbo oportet quemquam decipere : quia quocumque modo mentitur quis, occidit animam.

4. Adhuc, Adducunt Glossam Cassiodori super illud Psalmi v, 7: Perdes omnes qui loquuntur mendacium, sic: "Si quis non vult hominem ad mortem prodere, verum taceat et falsum non dicat, ne pro corpore allerius animam suam occidat."

Contra hoc objicitur : 4. De Glossa Augustini super illud Exodi, 1, 17: Yimuerunt obstetrices Deum, sic : "Quorumdam vita longe inferior a perfectione Sanctorum, si ha beat ista mendaciorum genera, scilicet jocosa et officiosa, proventu ipso et indole feruntur,"

2. Adhuc, Gregorius ibidem in Glossa: "Hoe mendacii genus facile creditur relaxari. Nam si quelibet culpa sequenti solet pia operatione purgari, quanto magis facile abstergitur, quam mater boni operis pietas comitatur."

3. Adhuc, Glossa super illud, Perdes, etc.: "Hae duo genera mendacii non sunt sine culpa, sed non cum magna culpa."

4, Adhuc, Isidorus in libro Sententiarum: "Interdum quisque incautus ex precipitatione solet loqui mendacium." Sed ex precipitatione loqui est veniale peccatum. Ergo predicta mendacia sunt venialia, et nullo modo mortalia, sicut auctoritates Sanctorum ultimo inducte probant.

Ab 1 quod primo objicitur, dicendum quod ibi contrahitur mendacium dictum in doctrina veritatis. Et hoc ibidem dicitur in Glossa Cassiodori, et maximum peccatum est, sicut in antehabitis dictum est.

Ad aliud dicendum, quod liber Sapientiae ibi loquitur de mendacio detractorum, qui interimunt virtutem in aliis. Unde sic jacet littera: Custodite ergo vos amurmuratione que nihil prodest, et a detractione parcite lingue: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur oceidit animam *. Per quod patet, quod loquitur de mendacio detractorum, qui perdunt virtutem in aliis: et est mortale peccatum et perniciosum.

Ad aliud dicendum, quod per talia mendacia, officiosa scilicet et simplicia, homo non occidit animam: sed cum sint venialia, disponunt ad mortale quod animam occidit, maxime propter interemptionem veritatis in sermone. Quia veritas est vita anime: et quia fides innititur veritati, dicitur, Habacuc, u, 4: Justus in fide sua vivit. Unde Augustinus super epistolam ad Romanos dicit, quod nomen fides, componitura fio, fis, fit: et dico, dicis: quia fiunt dicta per veritajem sicut dicuntur.

Ad uttimum dicendum, quod consilium Cassiodori bonum est in hoc quod dicit quod verum taceat: sed si falsum dicit, in hoc casu non occidit animam, sed disponit ad occisionem propter interemptionem veritatis in sermone.

Membrum 4

Utrum perfecto liceat in aliquo casu mentiri, vel semper sit sibi mortale peccatum?

MEMBRUM IV. Utrum perfecto liceat in aliquo casu mentiri, vel semper sit sibi mortale peccatum?

Quarto quaritur, Utrum pertecto liceat in aliquo casu mentiri, vel semper sit sibi mortale peccatum ?

Et videtur, quod non liceat. 1. Et est ratio communis : quia veritas que perditur in mendacio, non potest recompensari alio bono. Unde Augustinus in libro de JMendacio, loquens in illo casu, quo quis diligit proximum sicut seipsum, et ideo mentitur, ut retineat ei vitam temporalem, dicit, quod per hoc perdit vitam eternam. Non autem perditur eterna vita nisi per mortale peccatum. Ergo mentiri taliter est mortale peccatum. .

2. Adhuc, Augustinus super Exodum: "Qui ita vivunt ut eorum conversatio, sicut dicit Apostolus, in ceelis sit, non eos existimo lingue sue modum, quan tum ad veritatem promendam attinet falsitatemque vitandam, exemplo illo obstetricum debere formare’."

3. Adhuc, Gregorius in libro XVIII in Job: "Sanctus vir ut perfecte adhereat veritati, nec studio se perhibet nec precipitalione mentiri. Summopere enim cavendum est omne mendacium, quamvis nonnumgquam aliquod mendacii genus sit culpe levioris, si quisquam vitam prestando mentitur. Sed quia scriptum est: Os quod mentitur occidit animam*: et, Perdes omnes qui loquuntur mendacium *, hoc quoque mendacii genus perfecti viri summopere fugiunt, ut nec vita cujuslibet per eorum fallaciam defendatur, ne sue anime noceant, dum prestare vitam carni nituntur aliene ®."

4. Adhuc, Augustinus in libro contra mendacium, super illud Proverbiorum, xxix, 27: Verbum custodiens filius, exira perditionem erit, quia nihil falsi ex ore ejus procedit. Ibi Augustinus causam ponit subdens: "Tam clausum deputat talis (scilicet filius) si ad subveniendum homini per mendacium, quam si per stuprum transire cogatur °,"

5. Adhuc, Augustinus, ibidem’: "Filii superne civitatis, filil sunt utique veritatis, de quibus scriptum est: In ore eorum non est inventum mendacium °, Cujus civitatis filius est de quo scriptum est : Nihil falsi ex ore ejus procedit *."

Ex omnibus his videtur,quod perfectis non liceat in aliquo casu mentiri: et si mentiuntur, mortaliter peccant.

Solutio. Ab omnibus antiquis consuevit solvi ista questio per distinctionem perfectionis. Dicunt enim, quod tripliciter dicitur perfectus. Ex signo habitus, sicut religiosus. Ex statu, sicut prelatus. Ex perfectione charitatis : et ille solus simpliciter dicitur perfectus, de quo dicitur, I Joannis, rv, 18: Timor non est in charitate : sed perfecta charitas foras mittit timorem. Unde ille nihil timet propter quod a veritate discedat.

Dicunt etiam, quod qui ex signo habitus perfectus est, ad nihil tenetur ad que alius non teneatur, nisi ad ea ad que obligaverit se ex professione. Et quia veritati summe per charitatem perfectam non est adstrictus, ideo per mendacium jocosum et officiosum non peccat mortaliter.

Similiter qui ex statu perfectus est, non tenetur nisi ad ea ad que obligatus est ex officio. Sicut etiam Aristoteles dicit de sapiente in Elenchis, quod "sapientis est non mentiri de quibus novit, et mentientem manifestare posse." Ita etiam Prelati est omnia prelationis sue disponere secundum ordinem sapientiae : et si quid contrarium invenerit, manifestare per correctionem.

Tertio est perfectus, qui perfecta charifate adheret summe veritati et indeflexibiliter, et illius est numquam aliquo mendacio mentiri : quia quolibet mendacio deflectitur a summa veritate. Et ideo dicunt, quod in quolibet peccat mortaliter. Tamen Augustinus etiam de illis dicit ibidem, tractans illud verbum: Custodiens filius ',etc., quia custodiens illud custoditur ab ipso : et veritas nihil falsi dimittit procedere. Et subdit de his sic: "His filiis superne Jerusalem si aliquando ut hominibus obrepit qualecumque mendacium, poscant veniam humiliter, ut ex venia veritatis recipiant gloriam 3."

Distinguunt etiam mendacium, quod mendacium dicitur tripliciter, sicut in parte supra dictum est. Dicitur enim falsitas vocis, in quo nihil aliud intendi- tur nisi ut falsum pro vero dicatur, et in nullo alio fallitur homo. Dicitur etiam mendacium libido mentiendi, ex qua homo asuescit mentiri, de quo dicitur, Eceli. vu, 14: Noli velle mentiri omne mendacium : assiduitas enim illius non est bona. Et dicitur mendacium, false vocis significatio cum intentione fallendi in re. Et hoc mendacium non predicatione univoca generis, sed per prius et posterius dicitur de mendacio jocoso et officioso et pernicioso.

Dicunt ergo isti, quod perfectis qui charitate perfecti sunt propter status sublimitatem, omne mendacium est pec~ catum mortale, ut dictum est : sicut primo Angelo deflexus a veritate summa, et primo. homini: propter eorum status perfectionem. Sed in hoc est. differentia, quod primus Angelus veniam consequi non potuit : primus autem homo potuit per alium, Christum scilicet. Et isti per gratiam et peenitentiam veniam possunt consequi de istis sicut de aliis peccatis.

In confirmationem hujus solutionis inducunt questionem et determinationem Augustini in eodem libro de Mendacio, qui talem ponit positionem. Ponatur, quod aliquis per mendacium jocosum vel officiosum possit induci ad baptismum, qui alias non induceretur, utrum tam magnum bonum relinquendum sit propter tam parvum malum ? Et solvit dicens, quod non est mendacium dicendum, sed implorandum divinum auxilium, ut per aliam viam talis possit induci ad baptismi gratiam.

Auctoritates inducte que probare videntur, quod perfectis omne mendacium est peccatum mortale, intelliguuntur de mendacio libidinoso vel pernicioso, que simpliciter avertunt a veritate. Et hoc idem ego sentio verum esse.

Et haec de mendacio dicta sufficiant. Et quod relinquitur dicendum de mendacio et perjurio, in libro HI Sententiarum, distinctione XXXVIII, dixi-

mus: quia ibi Magister ex intentione tractat de illis.

PrevBack to TopNext