Text List

Quaestio 129

Quaestio 129

De judicio suspicionis

QUAESTIO CXXIX. De judicio suspicionis.

De judicio suspicionis quaeremus tria principaliter. Primo scilicet, quid sit ? Secundo, An semper peccatum mortale sit, vel aliquando mortale, et ali- quando veniale? et, Utrum aliquando sit poena et non culpa ? et, De quibus permittitur nobis judicare, et de quibus non? Tertio, Utrum solius Dei sit judicare, vel etiam hominis?

Membrum 1

Quid sit judicium suspicionis

MEMBRUM 1. Quid sit judicium suspicionis ?

Ad primum proceditur sic : Tullius dicit in fine prime Rhetorice : "Suspicio est mala opinio de aliquo."

Sed contra hoc videtur esse : quia opinio videtur esse id ex quo formatur judicium suspiciosum, et non ipsum judicium. Judicium enim, sicut dicit Glossa super illud Apostoli, I ad Corinth. iv, 5: Nolite ante tempus judicare, est definitiva sententia. De quo Augustinus ibidem dicit in Glossa: "Si suspiciones evitare non possumus, quia homines sumus, saltem non judicemus, ut definitivas sententias proferamus." Suspicio ergo ibidem non videtur esse idem quod judicium,

Solutio. Dicendum, quod pro certo hoc verum est, quod suspicio non est judicium,.sed judicium est sententia diffinitiva informata ex suspicione : et ideo aliquando unum ponitur pro altero.

Et per hoc patet solutio ad argumentum quod factum est contra definitionem.

Membrum 2

Utrum judicium suspiciosum semper sit peccatum mortale, vel aliquando veniale ? Et, Ex qua suspicione fiat judicium rectum, et ex qua judicium non rectum

MEMBRUM II. Utrum judicium suspiciosum semper sit peccatum mortale, vel aliquando veniale ? Et, Ex qua suspicione fiat judicium rectum, et ex qua judicium non rectum ?

Secundo queritur, Utrum judicium suspiciosum semper sit mortale vel aliquando veniale ?

Et videtur, quod non. Suspicari enim de malo quod malum est, bonum est : quia sic se habet in re.

Et iterum, Suspicari de bono quod bonum est, bonum est : quia sic etiam se habet in re. Ergo judicium suspiciosum nullum peccatum est aliquando, ut videtur, sed aliquando bonum.

ContTRA : 1. Quod sub prohibitione cadit, malum est si fiat. Matth. vir, 1 : Nolite judicare, ul non judieemini, etc. Glossa ibidem : "De occultis aliorum malum est judicare." Ergo videtur, quod judicium suspiciosum mortale peccatum sit: quia si prohibitum fiat, mortale peccatum est.

2. Adhuc, I ad Corinth. iv, 5, super illud : "Nolite ante tempus judicare", Glossa: "Prohibet nobis Apostolus judicia : quia occulta sunt nobis corda hominum, et de occultis non licet nobis judicare." Ergo videtur, quod judicium tale sit peccatum mortale.

3. Adhuc, Hieronymus: "De rebus occultis non diffinias, sed suspensam tene sententiam." Et Augustinus : "Si suspiciones evitare non possumus, saltem non judicemus, ut definitivas sententias proferamus : quia hoc prohibet nobis Apostolus." Ergo tale judicium mortale peccatum est.

Ulterius hic queritur, ex quo pendet tota questio, scilicet ex qua suspicione fit judicium rectum, et ex qua fit judicium non rectum ?

Sorurio. Dicendum ad primam partem questionis, quod suspicio sive judicium aliquando est in genere mali pene, et aliquando in genere mali culpz, sicut ignorantia et error in que incidit homo per peccatum.

Similiter, dicendum, quod aliquando est mortale peccatum, aliquando veniale. Et hoc est quod dicit Glossa super illud Psalmi cxvin, 39: Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, hoc est, opprobrium suspicationis quo nos de falsis quasi de veris judicamus : in quod homo per primum peccatum incidit. Unde si accipiantur secundum pronitatem pcene, sunt ex originali causate : per quod ad tales peenas, ignorantiam scilicet, et errorem, et suspicionem damnati sumus. Et ideo dicit Augustinus, quod "talia sunt pena hominis damnati, non natura instituti."

Similiter, si suspicio ex signis exterioribus procedat non usque ad definitivas sententias : tunc est in genere pec cati venialis : quia tunc humana tentatio est secundum Augustinum supra in Glossa. Si vero procedat usque ad definttivam sententiam damnationis, tune diabolica tentatio est, et mortale peccatum,

Ad primum ergo dicendum, quod suspicatio talis est de ipso facto, non de homine. Et sic procedit objectio : quia qui suspicatur perjurium esse malum, non peccat : sed qui judicat hominem ex signis condemnabilem, peccat. Unde Apostolus, ad Roman. u, 1: Propter quod inexcusabilis es, 0 homo omnis qui judicas : in quo etiam judicas alterum, teipsum condemnas.

Et per hoc patet solutio, quando sit mortale, et quando veniale.

Ad SECUNDAM partem, questionis, ex quibus scilicet signis fit judicium rectum, et ex quibus non rectum ?

Dicendum quod solvendum est per Apostolum, Tad Timoth. v, 24: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, precedentia ad judicium: quosdam autem et subseqguuntur. Unde dicendum, quod signa que sunt ex factis hominum et manifesta, faciunt judicium rectum. Signa autem que potius finguntur ex malitia judicantis, quam appareant in rebus, faciunt judicium non rectum. Et hoc est quod in canone dicitur, quod de quolibet presumendum est bonum, nisi probetur contrarium. Et, Job, vi, 25 et seq: Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ? Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. Super pupillum irruitis, ef subvertere nitimini amicum vestrum. Verumiamen quod ceepistis explete : prebete aurem, et videte an mentiar. Respondete, obsecro, absque contentione: et loquentes id quod justum est, judicate. Et non invenietis in lingua mea iniquitaiem, nee in faucibus meis stultitia personabit. Et Bernardus super Cantica ponens medicinam contra istud peccatum, sic dicit : "Si videris in proximo tuo malum, non in fames eum, sed excusa factum. Si non potes excusare factum, excusa intentionem faéti. Si nec factum nec intentionem facti excusare poteris, accusa teipsum in comparatione ipsius, et dic : O quam vehemens fuit ista tentatio ! si me invenisset, quanto {urpius me quam illum prostravisset. Sic enim fiet, quod in quo alium judicas, teipsum non condemnas." Quod vero de tertio et quarto querendum esset. jam tactum est, quando scilicet judicium suspiciosum sit culpa, et quando peena, et etiam de quibus modis permittitur judicare, et satis patet.

Membrum 3

Utrum solius Dei sit judicare de occultis hominum, vel etiam hominis ? Et, Si homo possit judicare de occultis proprii cordis

MEMBRUM III. Utrum solius Dei sit judicare de occultis hominum, vel etiam hominis ? Et, Si homo possit judicare de occultis proprii cordis ?

Tertio queritur, Utrum solius Dei sit judicare de occultis hominum vel etiam hominis ?

Et videtur, quod solius Dei. 1. Solus enim Deus novit corda hominum, sicut dicitur, ad Roman. u, 1, super illud : In quo alium judicas, ete. Glossa : "Solius Dei est judicium, cujus nosse est occulta cordis."

2. Adhuc, I Reg. xv1, 7: Homo videt ea que parent, Dominus autem intuetur cor; etillius est judicare, cujus est intueri: ergo solius Dei est judicare de occultis hominum.

3. Adhuc, Ad Roman. xiv, 1: Non in disceptationibus cogitationum. Glossa : "Non usurpemus dijudicare cogitationes aliorum, sed Deo committamus."

Contra : 1. Proverb. xxvn, 19 : Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Sed que nobis sunt manifesta, de illis possumus judicare. Ergo de cordibus hominum possumus judicare.

2. Adhuc, Eccli. xix, 26: He visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Sed secundum quod cognoscitur potest judicari, Ergo homo de alio potest judicare, non solus Deus.

3. Adhuc, Matth. via, 146: A fructibus eorum cognoscetis eos, id est, hypocritas. Ergo ut prius patuit.

Unterivs queritur, Si homo possit judicare de occultis proprii cordis ?

Et videtur, quod non. Super illud Apostoli, I ad Corinth. iv, 3: Sed neque meipsum judico, dicit Glossa : "Periculosum est nobis de occultis cordis nostri vel aliorum judicare: quia tanta est cordis profunditas, quod etiam ipsum latet cujus est cor."

Jerem. xvu, 9: Pravum est cor om= nium, et inscrutabile: quis cognoscet illud ?

Contra : 1. I ad Corinth. x1, 31 et 32: Si nosmetipsos dijudicaremus, non ulique judicaremur. Dum gudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.

2. Adhuc, De talibus dicit Augustinus in libro de Penitentia, quod "sedeat judicans ratio, et stet accusans conscientia, ut nullum peccatum transeat inultum quod conscientia accusavit."

Solutio. Dicendum ad primam par tem questionis, quod judicio definitionis solius Dei est judicare, qui solus novit occulta hominum, sicut probant auctoritates ad hoc induct. Sed judicio conjecturationis per signa exteriora potest homo judicare, dummodo illa signa convertibilia sint, et certam faciant conjecturam.,

Et sic intelliguntur auctoritates ad hoc inducte.

AD SECUNDAM partem questionis dicendum, quod homo de occultis propriis potest judicare, et debet : quia illa scit. Unde, Tad Corinth. u, 15: Spiritualis homo judicat omnia, et ipse a nemine judicatur. Et supra, y. 11: Quis enim hominum scit que sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? Ha et que sunt Dei, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.

Unde due auctoritates que hoc probant, procedunt.

Ad id autem quod objicitur primo de Glossa super epistolam I ad Corinthios, x1, 31 et 32, dicendum quod intelligitur de judicio definitionis, non discussionis. In dubiis enim de quibus nescimus quo animo fiant, debemus ad meliorem partem interpretari, ut dicit Augustinus.

Et haec de judicio suspicionis dicta sufficiant.

De judicio autem temerario et usurpato et injusto non hic, sed in scientia juris disputandum est.

PrevBack to TopNext