Text List

Quaestio 130

Quaestio 130

De personarum acceptione

QUAESTIO CXXX. De personarum acceptione.

Deinde, Queritur de personarum acceptione, primo quid sit ?

Secundo, Quot modis fiat, et quantum peccatum sit, utrum scilicet semper sit peccatum mortale, vel aliquando veniale ?

Et tertio, Quare specialiter dicatur in sacra Scriptura, quod personarum acceptio non est apud Deum ?

Membrum 1

Quid sit personarum acceptio

MEMBRUM I. Quid sit personarum acceptio ?

Primo ergo queritur, Quid sit personarum acceptio ?

Consuevit autem sic definiri a Prepositivo : "Personarum acceptio est unius persone pra alia acceptio sive prehonoratio, non ex virlute et gratia, cui debetur honor, sed ex prosperitate seculari vel nobilitate, sicut sunt divitie, et nobilitas, et hujusmodi."

Et objicitur contra hanc definitionem : quia dicit Aristoteles in | Ethicorum, quod honor proprie est premium virtutis : quia nulli debetur nisi honesto secundum virtutem et excellenti. Sicut etiam Apostolus, ad Roman. xii, 7, dicit : Reddite ergo omnibus debita: cut tributum, tributum : cui vectigal, vectigai: cui timorem, timorem: cut honorem, honorem, Videtur ergo, quod ista redditio sit secundum ordinem justitie. Quia dicit Plato, et sumit hoc a Pythagora, quod justitia est virtus reddens unicuique quod suum est, servata uniuscujusque propria dignitate. Et secundum hoc videtur, quod si persona pauperis prehonoratur diviti ex misericordia in judicio, est personarum acceptio, et est peccatum. Quod probatur, Levit. xix, 15: Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. Et, Exod. xxi, 6: Non dechinabis in judicium pauperis. Et intendit quod unicuique reddatur quod suum est in judicio sine omni acceptione personaraum.

Sed Contra hoc videtur esse quod dicitur, Eecli. iv, 10: In juditcando esto pupillis misericors ut patet. Ht, Isa. 1, 17: Querite judicium, subvenite oppresso, gudicate pupillo, defendite viduam. Videtur ergo, quod tales miserende persone preponende sint aliis : et sic contingit aliquando personam accipere in judicio propter id quod in persona est.

Ulterius querit Prepositivus, Si in ecclesiasticis beneficiis et dignitatibus conferendis unus potest praferri alteri ? Kt ponit talem casum. Sint duo, quorum unus sit nobilis, potens, et dives, qui potest defendere Kcclesiam : alter sit litteratus, et virtuosus, qui scit verbo et exemplo regere Ecclesiam. Et querit, Si in hoc casu dives et potens possit litterato et virtuoso preferri sine peccato ?

Et dicit rationem, quod sic : quia prelatus ponitur ad defensionem Kcclesie, ad quod exigitur potentia scularis et nobilitas. Inducit etiam quamdam Decretalem, quod propter hoc potentibus et nobilibus et litteratis conceditur habere plura beneficia, Et sic videtur, quod in tali casu potens et nobilis sine peccato potest preferri litterato et virtuoso ignobili.

Quop si concedatur, in contrarium est Hlud Ecclesiaste, x, 7: Vidi servos in equis, ef principes ambulantes super terram. Et illud Isaiw, xxxu, 5: Non vocabitur ultra is quit insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major.

Solutio. Dicendum primo, quod definitio bona est, nec emendari posset : quia acceptio ibi est quando unus prefertur alteri, propter quod non esset preferendus.

Ad id quod objicitur in contrarinm, dicendum quod honor cui debetur premium virtutis, est exhibitio reverentic in honorem virtutis et non gradus dignitatis. Unde acceptio personarum non est circa hoc : sed talem reverentiam accipit, quicumque ex virlute dignitatem habet. Et honor talis a Sanctis dicitur dulia. Ad Roman. xu, 10 et 11: Honore imvicem prevenientes : sollicitudine non pigri: spiritu. ferventes : Domino servientes.

Ad id quod objicitur de Ecclesiastico, dicendum quod in nullo est isti contrarium : quia humiles et pupilli opprimuntur in judicio : et precipit Dominus ut subveniatur illis : tamen ordine justitie guo redditur unicuique quod suum est, nec pauper diviti, nec dives pauperi preponitur.

Et sic etiam intelligitur auctoritas Isaiae.

Ad sECUNDO qusitum dicendum, quod alia sunt spiritualia, alia secularia patrimonialia. Sicut etiam duo sunt or dines charitatis. Unus secundum naturam hominis habentis charitatem, qui est ordo naturalis, in quo pater praponitur cognatis, et quilibet propinguus remotiori. Alius est ordo ipsius charitatis, in quo magis bonus preponitur minus bono. Primum perverterunt Pharisei, Matth. xv, 3 et seq. : Quare et vos transgredimint mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit : Honora patrem et matrem : et : Qui maledixerit patri vel matri, morte moria~ tur. Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patrivel matri : Munus quodcumque ex me est, tibi proderit.

De secundo ordine dicitur, Eccli. xu, 3: Da bono, ef non receperis peccatorem. Et illo ordine melius preferendum est minus bono in spiritualibus bonis. In patrimonialibus autem bonis preponendus est magis conjunctus sanguine minus conjuncto : et hoc non est personarum acceptio, sed justitie ordo.

De casu quem ponit Prepositivus, dicendum pro certo, quod licet Ecclesia melius defendatur per nobilem et potentem in exterioribus, tamen quia Prelatus non tenetur ad talem defensionem que fit gladio materiali, sed spirituali, scilicet verbo et exemplo, in promotione ad gradum dignitatis spiritualis nequaquam potens et nobilis preponendus est pauperi virtuoso et litterato. Et si secus fiat, grave peccatum est acceptio talis personarum. Nec est contrarium illud Ecclesiaste, x, 7, quia servi dicuntur ibi serviles ex defectu virtutis qui sunt in equis, id est, in gradibus dignitatis secundum mordinationem hujus seculi : et principes ibi dicuntur gloriosi in virtute, qui secundum eamdem inordinationem detruduntur. Ibidem, v¥. 5 et 6: Est malum quod vidi sub sole,... positum stultum in dignitate sublimi.

Membrum 2

Quot modis fiat personarum acceptio ? et, Utrum quolibet modorum sit semper peccatum mortale, vel aliquando veniale

MEMBRUM I. Quot modis fiat personarum acceptio ? et, Utrum quolibet modorum sit semper peccatum mortale, vel aliquando veniale ?

Sxcunno queritur, Quot modis fit personarum acceptio?

Item, Utrum quolibet illorum modorum sit semper peccatum mortale, vel aliquando veniale ?

Tres autem modi sunt. Primus scilicet in judicio. Isa. v, 23: Ve qui justificatis impium pro muneribus, et fustitiam justi aufertis ab eo.

Adhuc, Deuter. xvi, 19: Non accipies personam, nec munera, scilicet ut a veritate devies: guia munera excecant oculos sapientum, et mutant verba justorum.

Secundus modus est, quando aliquis propter divitias et nobilitatem promovetur ad dignitates ecclesiasticas contempto paupere litteratiore et sanctiore.

His duobus modis acceptio personarum mortale peccatum est, ut vult Augustinus : quia est in prajudicium alterius.

De judicio dicitur, Deuter. 1, 147: Ita parvum audietis ut magnum,... quia Det judicium est. Et contra hoc preceptum facere, peccatum est mortale. Sapient. vi, 2et seq.: Audile ergo, reges, et intelligite : diseite, udices finium terre. Prebete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur : quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiz, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Glossa: "Apud quem non est acceptio munerum, nec persone." Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui presunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia ; potentes autem potenter tormenta patientur. Et quod in ministris sit judicium propter personarum acceptionem, statim subdit : Non enim subtrahet personam cugusquam Deus, qui est omnium dominator : nec verebitur magnitudinem cujusquam, quoniam pusillum ef magnum ipse fecit, et egualiter cura est illi de omnibus. Fortioribus autem fortior instat cruciatio.

Tertius modus est in exhibitione honoris exterioris, de quo et etiam de modo secundo dicitur, Jacobi, 1, 4 et seq.: Fratres met, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriz. Etenim si introierit in conventum vestrum vir annulum aureum habens, in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste preclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis: Tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum: nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ? Ibi Augustinus in Glossa marginali: "Si hanc distantiam sedendi vel standi ad ordines ecclesiasticos referamus, non est putandum esse leve peccatum in personarum acceptione habere fidem Domini glorie. Quis enim ferat eligi divitem ad sedem honoris Ecclesia, contempto paupere instructiore et sanctiore? Si autem de quotidianis consessibus loquimur, quis non -hic peccat? Non tamen peccat, nisi cum apud semetipsum intus ita judicat, ut ei tanto me-— lior, quanto ditior ille videatur." Hoc enim videtur significasse subdendo : Nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?

Isto autem tertio modo, scilicet in exhibitione honoris exterioris, non semper peccat mortaliter: peccat tamen quando ,

divitem pro divitiis judicat esse honorandum. Et propter hoc Augustinus dicit in Regula: "Non debent velle omnes quod paucos vident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur accipere." Ubi nuit expresse, quod tales exhibitiones necesse est fieri divilibus: quia aliter tolerari non possunt. Tamen, Esther, ur, 3, Mardochwus Judeus laudatur, quia Aman divitem iniquum adorare noluit, ne honorem Vei sui transferret ad hominem. Sed super hoc distinguunt antiqui Magistri, quod Aman iniquus voluit adorari adoratione latrie, que soli Deo debetur. Unde, ibidem, xut, dL et seq., in oratione Mardochai : Domine, cuncta nosti, et scis quia non pro superbia, et contumelia, et aligua glorie cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum : libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem : sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, ef ne quemgquam adorarem, excepto Deo meo. Dicit enim Damascenus in libro Il de fide orthedoxra, quod solus Deus adorandus est prostratione corporis, ut significemus, quod de nihilo in aliquid nos erexit, Dulia autem est reverentia que debetur homini ratione gradus dignitatis. Et hyperdulia que debetur majoribus.

His visis, patet quot modis fiat personarum acceptio, et quantum peccatum sit, quod similiter fuit querendum.

Membrum 3

Quare specialiter dicatur in sacra Scriptura, quod personarum acceptio non est apud Deum

MEMBRUM. III Quare specialiter dicatur in sacra Scriptura, quod personarum acceptio non est apud Deum ?

Tertio queritur, Quare specialiter dieatur, quod personarum acceplio non est apud Deum ?

Dicitur enim, ad Roman. u, 11: Non est acceptio personarum apud Deum: et loquitur ibi de Judwo et Graco. Similiter, ad Coloss. ut, 25: Non est personarum acceplio apud Deum. Et loquitur ibi de Domino et servo. I Petr. 1, 17: Sine personarum acceptione judicat. Act. x, 3% el 35, dixit Petrus: Zi veritate compert, guia non est personarum acceplor Deus: sed in omni gente qui timet eum, et operalur Justitiam, acceptus est uli. Ad hoc facit auctoritas Sapientiz, vi, 2 et seq., paulo ante inducta *.

Tamen videtur contrarium : Deuter. vit, 6 : Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus de cunctis populis qui sunt super terram. Luc. v1, 13: Voeavit discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostoles nominavil.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod in veritate personarum acceptio non est apud Deum: quia in omni eo quem elegit, causam non habet n’si liberam indulgentie et bonitatis sue largitatem : et non respicit personam hominis, nec merita, nec munera, Ad Titum, i, 4 et 3: Cum apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Det, non ex operibus justitie que fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Ideo dicitur etiam praventrix gratia, quia prevenit nos libera sua voluntate. Unde versus : "Quidquid habes meriti preventrix gratia donat. Nil Deus in nobis preter sua dona soronat."

Auctoritates vero in contrarium adductz, non intelliguntur de personarum acceptione: quia propter propria peccata abjicit quos abjicit, et propter propriam bonitatem eligit quos eligit, ut dictum est.

Sed quia satis dictum est de diversitate actuum peccatorum, in quibus coa-" lescit malum, transeundum est ad distinctionem XXXVI libri Hl Senfentiarum,

PrevBack to TopNext