On this page
Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum a parte rei in divinis sit aliqua non-identitas inter naturam Dei et voluntatem divinam et ita de ceteris perfectionibus quae ponuntur in Deo vel Deus nec moveat quod pluraliter loquar antequam habeatur quod ibi sit pluralitas, sine enim hac improprietate loquendi non potest homo in hac materia leviter exprimere illud quod vellet.
CIrca distinctionem sextam vbi inquiritur an ex hoc quod voluntas dei est natura siue essentia dei sequatur quod si verbum dei. natura dei filius sit.
⁋ Quero primo utrum a parte rei in diuinis sit aliqua non ydemptitas inter naturam dei et voluntatem diuinam et ita de ceteris perfectionibus quae ponuntur in deo vel deus nec moueat quod pluraliuter loquor antequam habeatur quod ibi sit pluralitas siue enim hac improprietate loquendi non potest homo in hac materia leuiter exprimere illud quovellet.
⁋ Et videtur quod sic quia magister tenet in lit tera capitulo primo huius distinctionis et probat per augustinum 17. de trinitate capitulo 2 verbum dei esse filium dei natura non voluntate sed hoc stare non potest nisi a parte rei preter operationem intellectus aliquis esset modus non ydemptitatis voluntatis ad naturam qualis non est nature ad naturam igitur.
⁋ Item filius in diuinis procedit modo nature et intellectus non modo voluntatis quia procedit quomodo natus non quomodo datus secundum augustinum. 5 de tri. ca. 32 de paruis et ponitur di. 13. primi capitulo secundo.
⁋ Se ss. procedit modo voluntatis non modo nature igitur a parte rei est aliquis modus non ydemptitatis inter naturam et voluntatem in diuinis quia distinctio rationis nihil facit ad processionem illam realem personalem in diuinis.
Tertio si inter naturam et voluntatem in diuinis sit sola distinctio causata ab intellectu aut igitur creato aut increato si creato et ita distinctio presupponitur vel coexigitur processioni personarum in diuinis vt probat argumentum procedens igitur intellectus creatus praesupponitur vel coexigitur emanationi personarum in diuinis quod est erroneum si ab intellectu creato causaretur illa distinctio aut igitur ipse causat eam vt distinctus ab essentia secundum rationem aut vt in distinctus ab essentia secundum rationem si secundum igitur eque essentia causabit illam distinctionem et tunc erat distinctio correspondens ex natura rei quia ex natura essentie quod est intentum et preter hoc qua ratione intellectus esset indistinctus re et ratione ab essentia siue a natura eadem ratione voluntas esset indistincta re et ratione ab essentia siue a natura.
⁋ Sed huius oppositum videtur deducere precedens argumentum si intellectus diuinus causet istam distinctionem de illo enim querentur sicut de primo et erit processus in infinitum.
⁋ Ad oppositum arguo quia dicitur in littera di. 6 primi ca. 2 voluntas dei est natura seu essentia dei quia non est aliud deo esse et aliud velle et ideo sicut vna est essentia trium personarum ita et vna voluntas si igitur deus natura est et voluntate deus et si verbum dei natura filius dei est et voluntate filius dei est.
⁋ Item in summe simplici non est distinctio vel non ydemptitas essentialis vel essentialium sed secundum augustinum sicut allegat magister di. 8 deus vere et sunme simplex est et si multipliciter dicatur nam deo hoc est esse quod sapientem vel iustum esse et si quid de illa simplici multiplicitate vbi dixeris quo substantia eius significetur
in hac quaestione primo ponam 3 quastiones. Et probabo eas non inquirendo hic de attributis vel de signis huiusmodi sed de illis quae sunt in deo vel sunt deus. Secundo impugnabo eas per media aliter opinantium et soluam illa.
⁋ Prima conclusio intellectus dei et sapientia et volitio que deus est non sunt res distincte inter se vel a natura dei probatur quia secundum doctrinam sanctorum et secundum regulam anselmi in diuinis omnia sunt vnum vbi non obuiat relationis oppositio.
⁋ Secunda conclusio quod sapientia di uina et volitio diuina et deitas non sunt in deo inter se disticte formalitates eiusdem rei absolute scilicet quod sint eadem res sed tamen distincte formalitates vel perfectiones vel for males rationes distincte vel modi reales eiusdem rei inter se et a parte rei distincti vel distincte quidditates vel cognoscibiles vel qualitercumque placuerit vocare.
⁋ Hoc probo quia hoc dato sequeretur processus in infinitum in distinctis formalitatibus in qualibet earum contentis vel dabitur quod sunt inter se distincte res quod improbat conclusio prima. probatio consequens quia vocentur. a. et. b. illi duo modi vel ille due formalitates quae differunt a parte rei formaliter et tamen sunt eadem res
quero igitur de re seu de realitate essentie et for malitate eiusdem aut sunt idem omnibus modis a parte rei vel non et eodem modo ex alia parte de realitate sapientie et formalitate eius si sic igitur sicut res vel realitas essentie est res siue realitas sapientie ita a. erit b. ita quod erunt eedem formalitates sicut sunt eadem realitas vel si non cum tamen vt dicit ista responsio essentia id est res essentie et formalitas eius sint omnibus modis idem igitur sicut formalitas b. siue sapientie non est a siue formalitas essentie ita nec erit res essentiae quod tamen est falsum ex conclusione prima
si realitas essentie et formalitas eius vel modus vel quantitatiua ratio vel quicquid vocauerit illud non sunt idem omnibus modis a parte rei igitur vt prius sequendo fantasiam de pluribus formalitatibus eiusdem rei alia erit formalitas realitatis essentie ab ipsa formalitate essentie et de formalitate formalitatis essentie quero vt prius aut est eadem modis omnibus a parte rei illi date et si sic sicut prius si non processus in infinitum sequitur
igitur quod non plus est concedendum de sapientia et essentia diuina quod sint plures for malitates vel modi reales vel rationales quantitatiue vel etiam entia absoluta inter se distincta a parte rei modo praexposito quam quod sint plures res vel plures realitates vel plura entia absoluta sic distincta.
⁋ Dices forsitan quod distinguntur formaliter vel non sunt idem formaliter non tamen sunt distincte formalitates.
⁋ Sed hoc non valet pro istis quia nesciunt videre quod possunt aliqua distingui formaliter vel esse et non esse idem formaliter quin sint distincte formalitates.
⁋ Tertia conclusio quod sapientia divina omnibus modis a parte rei est essentia diuina vel eadem essentie quibus essentia diuina est eadem essentie diuine et sic de qualibet alia perfectione absoluta nec est inter eas aliqua distinctio penitus ex natu ra rei vel non ydemptitas.
⁋ Et istud mouet me multum quia sancti hoc clamant sicut hoc patet vbique in li. sententiarum vbi de hac materia fit mentio et hoc philosophi contestantur quia vt dicit commentator 12 metha. conmento 20. multiplicitas in deo non est nec differentia nisi in intellectu non in esse inquit magna inquit differentia est inter ea quae differunt in esse et intellectu et que differunt intellectu tantum.
⁋ Item tanta ydemptitas et simplicitas et vnitas ponenda est essentie diuine ad quodlibet quod in diuinis ponatur a parte rei quanta potest stare absque repugnantia manifesta quia hoc videtur seruare summam simplicitatem dei et vnitatem cum vnitate cuiuslibet infinite perfectionis simpliciter absque omni imperfectione.
⁋ Sed nulla potest ostendi contradictio sequi ex hoc quod sapientia diuina sit omnibus modis a parte rei essentia diuina siue eadem quibus essentia diuina est eadem. sibi igitur minor patebit soluendo argumenta in contrarium.
⁋ Tertio diuina essentia nihil est quin diuina sapientia sit illud nec econtra igitur diui na sapientia et diuina essentia sunt per omnia adinuicem idem sicut essentia essentie vel sapientia sibi ipsi.
⁋ Quarto omnia entia vere in rebus pro quibus nulla contradictoria possunt verificari simul sunt inuicem summe idem sed sic est de deitate et diuina sapientia igitur.
⁋ Diceres si maior sit ea igitur ex opposito si aliquam non sunt inuicem summe idem de illis potuerit verificari contradictoria sed deitas et diuina essentia non sunt inuicem summe idem quia non conuertitur idem cum deitas sit aliquid puta filius et tamen paternitas non est idem igitur de paternitate et deitate vel pro silis possunt simul verificari aliqua contradictoria et si hoc igitur pro eadem re quia deitas et paternitas sunt idem.
⁋ Negatur vltima consequentia quia non plus valet quam ista pro essentia et paternitate verificantur contradictoria et deitas et paternitas sunt alterum istorum igitur contradictoria verificantur de altero istorum non enim sunt aliud idem nisi vel eadem deitas vel eadem paternitas vel eadem spiratio actiua et constat quod nec de eadem deitate verificantur contradictoria nec etc.
⁋ Et nota quod istis terminis pater et essentia verificantur contradictoria non propter hoc quod pater immediate distinguatur formaliter vel alio mo ab essentia vel econtra sed propter hoc quod essentia est tres res distincte et ex hoc etiam essentia est aliqua res scilicet filius quae res non est pater et secundum hoc aliquo dicunt quod essentia non distinguitur a patre immediate s mediante ita scilicet quod essentia est filius quae distinguitur a patre
⁋ Set argumentum forte aliter ymaginatur ac si esset aliquid idem in re cui tam deitas quam relatio personalis vel personalis proprietas ydemptificaretur tanquam in aliquo eodem ydemptitato ab eisdem sed non est ita quod sit aliquid idem nisi eadem deitas pro qua non verificantur aliqua contradictoria vel eadem persona vel pro quo etiam nulla verificantur contradictoria et ita currendo per omnia quae darentur de ydemptitate vere essentie ad paternitatem et econtra qualis autem sit et quanta tractabitur postea loco suo est igitur in argumento figura dictionis equiualens huic contradictoria verificantur de istis igitur de hoc istorum vel de hoc istorum a. pluribus determinati ad vnum aliquod eorundem non enim sequitur vna pars verificatur per hoc istorum et alia pro alio igitur ambo verificantur pro hoc vel ambo pro illo.
⁋ Quinto sic per se indiuiduum illius abstracti per quod abstractum et etiam per concretum eiusdem bene respondetur ad quaestionem per quid est de deitate nullo modo distinguntur a parte rei a deitate quia non posset certius vel essentialius ab intellectu ydemptitate esse istud quam quidditatiue.
⁋ Set ad questionem factam per quid de deitate vel deo respondetur vere et bene quod ipsa est iusticia sapientia etc. iusta et sapiens ec. minor patet per ansel. monologio 16 vbi ostendit quod illi summe essentie idem est esse iustam quod est esse iusticiam et eodem modo et similiter de his quae de illa dici possunt et quod nihil horum monstret qua lis vel quanta sit sed quid sit et capitulo decimo septimo ostendit quod ita sit simplex vt illa que de eius essentia dici possunt vnum idemque in illa sunt et nihil de ea dici possit substantialiter nisi in eo quod quid est et ex hoc concludit ibidem. dicens quam admodum itaque vnum est quicquid essentialiter de summa sub stantia dicitur ita ipsa vno modo vna considerare est quicquid est essentialiter.
⁋ Et notanter dicit essentialiter propter notionalia et personalia quia essentia non est aliquid illorum essentialiter per se primo et ibidem.
⁋ Illa vero summa essentia nullo modo sic est aliquid vt istud idem secundum alium modum aut secundum illam considerationem non sic quia quicquid aliquo modo essentialiter est hoc est totum quod ipsa est.
⁋ Huic concordat bene super cantica sermone. 85. cap. 20. dicens deus non aliunde bonus est quam vnde magnus est nec aliunde iustus aut sapiens quam vnde bonus et magnus nec aliunde fruibilis quoniam hec omnia vnus deus si quid igitur proprie de eo possit dici congruentius dicitur deus magnitudo iusticia bonitas quam deus magnus bonus iustus hec ille
Ex istis plane habetur minor supradicta quo ad abstractum et quo etiam ad concretum. Et vltra etiam quo ad alias quaestiones alibi praetactas de modo loquendi talium quod ipsa per se praedicantur et hoc per se primo modo quia in quid non in quale potuisset vix plenius loqui
patet etiam ex dictis ansel quod nullus sit modus non ydemptitatis a parte rei nec apud considerationem in his quae substantialiter dicuntur de deo quod intelligendum est si tales perfectiones significentur signis positiuis mere absolutis siue proprie siue communibus per que notificantur perfectiones diuine seu perfectio diuina quo ad suum per se significatum in deo nam omnis cognitio simplex et propria diuine essentie est etiam eque et eodem modo simplex et propria diuine iusticie quia idem sunt omnino in re
⁋ Sed tamen hoc non obstante non est idem cognoscere diuinam essentiam esse essentiam siue deitatem et eam esse iu sticiam quia conceptus iusticie principaliter vel secundario importat extrinseca quia iusticia est qua redditur vnicuique quod suum est cum hoc etiam verum est quod quocumque conceptu communi tali intelligitur sapientia quae est deus intelligitur etiam iusticia quae est deus et deitas ipsa. sed anselmus locutus est de iusticie significato a parte rei et signis eius absolutis quia si inter illa enumerantur signa alia importantia extrin seca cadunt sub illa regula exempla ponimus non vt ita sint et illud quod iam dictum est aperte patet per ansel. ca. 175 vbi dicit de relatiuis nulli dubium est quia nullum eorum substantiale est illi de quo relatiue dicitur et propter hoc vt ibidem apparet esse summam naturam omnium non significat simplici ter diuinam essentiam sed relatiue et ideo si nulla earum rerum vnquam esset quaere relatione summa dicitur ipsa non intelligeretur esse summa nec tamen idcirco minus bona esset aut essentialis sue magnitudinis in aliquo detrimentum pate retur et ideo ibidem omissis illis quae relatiue dicuntur ad alia distinguenda se conuertit.
⁋ Item potest argui per idem omnino est deus finis et efficiens creature sed producit eam per volitionem et finit eam per deitatem vel bonitatem suam igitur ista sunt in mente omnimode idem sicut ipsa deitas vel diuina bonitas sibiipsi.
⁋ Item aliter deitas non esset per se ipsam vna entitas summa bona quia nisi sit essentialiter et intrinsece sapientia ipsa tamen sapientia qua esset sapiens praecelleret praecise sumpte deitatis bonitatem quod non est dandum igitur ipsa est essentialiter et intrinsece sapientia.
Item si sapientia et iusticia non essent idem formaliter in deo tunc non esset deus eo sapiens quo iustus ad illum sensum quo frequentissime loquitur augu. et ma allegat et per oppositum dicitur quod non eo pater quo deus.
⁋ Contratertiam conclusionem si hec sapientia demonstrata. dei sapientia infinita esset essentialiter et per se hec bonitas demonstrata bonitate dei infinita tunc sapientia in omni esset bonitas in communi. tunc omnis sapientia esset bonitas quia gradus infinitus vel alius gradus non tollit formalem rationem illius cui additur
⁋ Respondetur negando consequentiam quia hec non est per se sapientia est bonitas nam si talis esset per se bene sequeretur quod infertur nec etiam hec est vera per se hec sapientia diuina est bonitas divi na licet iste sint concedende in sensu diuiso sapientia per se est bonitas vel hec sapientia scilicet diuina per se est bonitas etiam si a. esset conceptus simpliciter indiuidua lis vel specificatus absolutus illius sapientie quae deus est et. b. similiter illius bonitatis quae deus est hec esset per se vera a. est b.
quod vero ymaginatur argumentum de gradibus infinitis additis sapientie vel bonitati quia non tollit rationem illius cui additur.
⁋ Dicendum quod hoc est verum quod gradus tantus vel tantus praecise sub ratione intensionis non variat speciem cum quo stat quod sapientia vel bonitas infinita est alterius rationis et specie quam sapientia vel bonitas finita non tamen accidit illa diuersitas propter finitatem et infinitatem sed propter essentialem differentiam rerum inter se.
⁋ Secundo arguitur si sapientia diuina esset per se seu formaliter bonitas igitur haberet diffiniri per bonitatem quod est falsum.
⁋ Dicendum quod illa sapientia quid est deus si diffiniri posset diffinitione quid rei eam bene posset diffiniri per conceptum bonitatis sicut per conceptum sapientie et econuerso vel forte oporteret vtrumque illorum conceptuum et multos alios in diffinitione completa ponere vel in se explicite vel in suo ante. Uerbi gratia. dicendo a. est deitas iam ponitur conceptus sapientie et bonitatis et cuiuslibet perfectionis simpliciter non quidem in se sed in suo ante ad modum quo conceptus entis et substantie et corporis ponitur in suo ante in diffinitione dicendo hoc est animal rationale.
⁋ Item damascenus li. 1 ca. 4 quecumque dicimus in deo affirmatiue non naturam sed quae circa naturam ostendunt et si bonum si iustum si sapiens. et si quodcunque aliud dicatur non naturam dicit dei sed quae circa naturam. Et ca. 4. dicit videtur quidem principalius omnium quae de deo dicuntur illum esse qui est totum enim in se comprehendens. habet esse velut quoddam pelagus substantie infinitum et currit consequenter ibi per alia nomina probans quod non ostendunt scientiam dei.
⁋ Dicit ipse intelligit quod nos nullum nomen habemus de deo cui praecise correspondeat aliquis conceptus qui praecise significet substantiam dei seu deitatem ipsam quia vt ipse ibidem dicit de deo quod est impossibile dicere secundum substantiam nec hoc nomen qui est quia illud secundum ipsum ca. d. ipsius essentie demonstratiuum est et non eius quod quid est nec hoc nomen deus quia sicut ibi probat per beatum dyonisium quod illud dicitur a creare vel circumsed vniuersa vel ab ar dere deus enim ignis consumens omnem malitiam est etc. nec ens nec substantia nec cognitio sicut ostendit capi. 4. vbi cum dixisset quod de deo impossibile est dicere secundum substantiam dicit quod familiarius est ex omni ablatione facere rationem. nihil enim illorum que sunt est non vt non ens. sed vt super ens et super omne ens et omnino super substantiam et super cognitionem hec ille. Nullum igitur tale nomen secundum ipsum precise deitatem significat sed etiam aliqua que circunstant deitatem id est creata vel creabilia.
⁋ Sed quia indifferenter loquitur de omnibus positiuis certum est quod substantia aut ens non dicit aliquid quod circunstet deitatem tanquam aliquid in deo differens formaliter a deitate verba igitur sua sunt excessiua et indigent glosari dicto modo vel aliquo qui placebit
magis tamen credendum est augustino. 15. de trinitate capitulo octauo de paruis et 9. di. quod deus dicitur sapiens bonus iustus secundum substantiam sicut dicitur spiritus secundum substantiam.
⁋ Unde sciendum est quod isti termini absoluti ens essentia et consimiles habent conceptus sibi correspondentes quidditatiue significantes deum ita bene sicut signat alia entia nec significant aliquid re pugnans deo sed conceptus correspondentes istis terminis connotatiuis iustus sapiens et consimilibus quando secundum naturalem modum in no bis generantur tunc sicut nostra naturalis cognitio incipit a creaturis ita tales conceptus representatiui sunt suorum significatorum secundum modum habendi quem in creaturis videmus. Uerbi gratia conceptus huius termini iustus vt sic significat aliquem habentem habitum iusticie et vt sic etiam iusticia significat habitum inherentem alicui et directiuum secundum dictamen rationis cum quo stat quod idem conceptus ex impositione significat illum qui essentialiter est iusticia et seipso essentialiter secum rationem actus vel si deus infunderet alicui conceptum correspondentem significantem ille etiam significaret illum qui essentialiter est iustus vel iusticia.
⁋ Item arguitur per rationes alias primo quia demonstratio emanationum diuersarum necessario presupponit distinctionem principiorum elicitiuorum et non distinctionem rei igitur distinctionem eorum ex natura rei.
⁋ Respondeo de quibus ema nationibus loqueris tu aut de passiuis et hoc est verum quia generatio passiua presupponit patrem secundum ipsum et spiratio passiua patrem et filium sed non praesupponit distinctionem principiorum absolutorum nec realem nec secundum rationem.
⁋ Si loquaris de emanationibus actiuis ille non eliciuntur nec principiantur plusquam deitas ipsa vt habet alias declarari. Item tunc in diuinis non esset vna productio per modum nature et alia per modum voluntatis siue libertatis.
⁋ Ad illud per idem dicit okam de libertate stricte sumpta vel large. spiritus sanctus enim libere producitur primo modo voluntatis amabiliter quia producitur a duobus producente et producto sicut amor non tamen libere contingenter filius autem producitur ab vno productio vero intellectionis non praesupponit intellectum ad productum sed volitio producitur ab anima intellectiua et intellectione prius natura producta.
⁋ Et vlterius dicendum cum okam quod idem penitus principium indistinctum posset esse principium naturale respectu vnius principia ti et liberum respectu alterius.
⁋ Item arguitur si aliqua sint idem realiter et formaliter adequate seu conuertibiliter quicquid per se conuenit vni et alteri. Sed sic non est de intellectu diuino et voluntate diuina igitur minor patet tum quia actus dicendi verbum est actus memorie et non voluntatis tum quia verbum producitur per actum intellectus non per actum voluntatis et spiritus sanctus spiratur per actum voluntatis non per actum intellectus tamen quia deus ex natura rei intelligit per intellectum non per voluntatem et vult per voluntatem non per intellectum quia si vellet per intellectum sequeretur quod naturaliter vellet quicquid vult sicut intelligit quicquid intelligit consequens est falsum tum quia voluntas ex se determinatur ad volendum aliquod obiectum esse et intellectus eius non ex se determinatur ad intelligendum illud esse tum quia intellectus diuinus intelligit mala et tamen voluntas diuina non vult mala igitur non sunt idem formaliter
⁋ Respondetur quod maior de vi voluntatis includit repugnantiam potest tamen concedi ad bonum intellectum tamen in proprietate loquendi notando idem quod tamen alio et alio modo significatur minor etiam posset habere veritatem ad hunc sensum aliquam propositio est per se vera quae probat aliquod praedicatum de hoc conceptu posito intellectus diuinus et tamen quae probat idem praedicatum de hoc conceptu composito voluntas diuina non nam hec est vera per se primo modo intellectus diuinus est intellectus diuinus et tamen hec non voluntas diuina est intellectus diuinus. Sed sic non sumitur minor sub maiore nec valet discursus.
⁋ Si autem minor debet esse ad propositum oportet vt ad aliam intentionem accipiatur. scilicet quod aliquid per se conueniat illi rei quae est voluntas diuina et vocetur b. ita quod si. a. et. b. sint signa propria mere absoluta et positiua et simplicia hec sit per se. a. est. c. et non hec b. est. c. et tunc negatur.
⁋ Ad primam probationem dico quod actum dicendi verbum id est generationem actiuam esse actum memorie potest multipliciter intelligi primo quod memoria sit principium illius actus et hoc falsum est quia non principiat.
⁋ Secundo quod ille actus actuet et perficiat memoriam in diuinis et hoc iterum falsum est quia non est ibi perfectio et perfectibile.
⁋ Tertio sic quod generatio actiua qualitercumque in re aliter se habeat ad a. quod sit memoria diuina quae memoria est qualibet personarum sigillatim et simul omnes quam ad b. quod sit voluntas diuina quae deus est et hoc iterum falsum est.
⁋ Quarto intelligitur per appropriationem tantum vel aliqua simili modo et hoc bene concedo. Sed hoc non probat minorem in sensu quo negatur minor ratio autem appropriationis vel equiualentis responsionis praetacta est vna in responsione ad argumentum praecedens vbi dictum est de ordine productionis in diuinis secundum modum intellectionis et volitionis in anima vel alia ratio quam assignat ma. liprimo di. 3d. ca. 6
⁋ Istud igitur nisi enim vocabulum memorie permittatur ibi sumi aliquando notionaliter alie quam vocabulum deitatis vel essentie non habet concedi proprie v memoria dicat verbum magis quam quod deitas generet filium sed bene per appropriationem potest dici quod memoria .i. pater qui per appropriationem dicitur memoria dicit verbum vel alio modo simili exponatur huiusmodi.
⁋ Ad tertiam nego assumptum quia deitate ipsa intelligit et vult et voluntate intelligit et intellectu vult vt supra in simili dixi in quaestione vltima prime di. arii. 4.
⁋ Ad probationem assumpti nego consequentiam sed tamen sequitur quod sicut per intellectum naturaliter intelligit aliqua quae tamen non naturaliter vult ita per voluntatem naturaliter intelligit aliqua quae non naturaliter vult quia licet intellectus diuinus sit omnibus modis idem diuine essentie quibus ipsa est eadem sibi et similiter etiam voluntati tamen deum naturaliter intelligere quaedam non est deum naturaliter velle ista eadem quia deum velle aliqua factibilia non solum est illam volitionem esse sed etiam illa esse vel esse futura et hoc deo auctore totali vel principali et ideo hec positio deus vult talia totum hoc quod dictum est importat Set deum intelligere illa non est illa esse neque fore deo auctore quia intelligit non nulla quae nec sunt nec erunt nec fuerunt secundum magistrum sententiar.
⁋ Ad quartum dico quod ad eundem sensum quo secundum veritatem sermonis diuina voluntas determinatur ex se ad volendum aliquid esse et intellectus diuinus determinatur ex se ad volendum illud esse licet vnus sermo non sit ita per se sicut alter.
⁋ Set non oportet si intellectus vel voluntas quae deus est determinatur ad volendum hoc esse quod propter hoc determinetur ex se ad intelligendum hoc esse et econverso et causa pretacta est iam immediate hec enim per omnia habent veritatem non per aliquam non ydemptitatem parte rei inter intellectum et voluntatem diuinam.
⁋ Ad quintam sicut ad tertiam quia sicut intellectus dei intelligit mala fieri ita etiam et voluntas eius intelligit mala fieri et sicut voluntas diuina non vult mala fieri sic etiam intellectus diuinus non vult mala fieri. Item aliter arguitur aut nomina acci dentalia et conceptus correspondentis omnino significant idem in deo autem si non propositum si sic igitur sunt nomina synonima quod non videtur concedendum.
⁋ Respondetur negando consequentiam quia licet in deo idem sit omnimode pro quo quod libet talium supponit alibi tamen pro aliquo suppo nit pro quo non aliud aliquid enim in creatura continetur sub conceptu sapientiae quod non sub conceptu amoris vel iusticie et sic de similibus.
Dicendum quod non plus quam isti iste homo et hoc animal quia licet ly hoc animal nulli conueniat nisi cui ly iste homo tamen plura significat quia omnia animalia non sic alter.
⁋ Item si omnino idem significet ex parte dei hic erit nugatio deus iudex iustus fortis etc. vel saltem hic deus sapiens intelligens volens etc.
⁋ Dicendum quod ex primo exemplo non sequitur nugatio quia non sunt nomina connotatiua vel respectiua vel negatiua non ordinata per se secundum sub et supra tunc enim esset nugatio vt hic inuisibile incognoscibile et sic de similibus
⁋ Sciendum tamen quod omnia ista dici possunt sine nugatione et licet in deo significet vnam simplicissimam perfectionum eminenter omnem perfectionem simpliciter continentem in creaturis tamen significant perfectiones diuersas et accidentia superaddita sicut velle et intelligere sunt distincti actus seu accidentia in homine et quod tam velle quam intelligere est perfectio simpliciter eminenter attribuitur deo
Ad primum principale dico quod magister glosat hoc vltimo ca. huius di. de. voluntate praecedente vel ante cedente.
⁋ Ad secundum patet vt prius dico tamen quod procedere quomodo natus est nasci et quomodo datus est spirari et nasci et spirari realiter distinguntur sed ex hoc non sequitur quod intellectus et voluntas in deo distinguntur vt prius tactum est.
⁋ Ad tertium dico quod nec re nec ratione distinguntur intellectus qui est deus et voluntas quae est deus nec quocumque signo signatur vnum quin et reliquum eodem et ideo non sequitur quod aliqua distinctio vel non ydemptitas realis vel etiam distinctio rationis inter intellectum et voluntatem in deo praesupponantur emanationibus actiuis personarum passiuis tamen presupponitur distinctio realis patris et filii quia principium filii est solus pater spiritus sanctus pater et filius et sic est finis q. 19