On this page
Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Deus sit realiter et per se primo modo sapiens vel intelligens et sic de similibus.
QUeritur secundo circa eadem distinctionem. ⁋ Utrum deus sit realiter et per se primo modo sapiens et intelligens et sic de similibus
⁋ Consequentia probatur quia iste terminus sapiens vnitate est communis deo et creature sapienti igitur vni conuenit essentialiter pro suo significato et alteri et econuerso nam quod vni est substantia non est accidens alteri primo phisicorum.
⁋ Contra sepissime dicit augustinus et recitatur in multis locis primi sententiarum quicquid de deo ad se dicitur secundum substantiam dicitur sicut sapi ens bonus et huiusmodi.
⁋ Et libro quarto allegat magister di. d primi de hoc est esse quod est fortem esse vel sapientem esse etc. et di. 45 cap. primo voluntas siue volens de deo secundum essentiam dicitur non est enim aliud velle et aliud esse patet hoc etiam per augustinum in quinta probatione tertie conclusionis praecedentis questionis.
⁋ Prima conclusio omnis conceptus simpliciter abstractus absolutus affirmatiuus conmunis deo et creature est conceptus quidditatiuus illius rei simplicis que deus est et sibi conuenit in quid Ad cuius probationem supponitur ex praecedenti questione nullam penitus esse distinctionem inter sapientiam quae deus et quancumque diuinam perfectionem ab solutam.
⁋ Secundo praemitto quod illa res que deus est potest tripliciter exponi per pronomen demonstratiuum absque omni addito dicendo hoc vel cum termino communi sibi addito. Dicendo hoc ens vel hec res vel per nomen proprium quomodo hoc nomen sortes significat istam rem que est iste homo et quia illius rei que deus est non habetur nomen magis proprium quam sit hoc nomen deus vtor isto vt sit proprio nomine illius rei siue sit proprium illi in significando siue non.
⁋ Tertio suppono quod idem conceptus conueniens sapientie intellectionis volitionis et sic de similibus conueniunt deo et creature et ideo nomina ista absoluta vniuoce dicuntur de deo et aliquibus creaturis. his suppositis probatur prima conclusio per auctoritatem anselmi in praecedenti quaestione positam.
⁋ Item omnis talis conceptus abstractus est quidditatiuus respectu cuiuslibet sui per se indiuidui a quorum quodlibet immediate est abstrahibilis. sed conceptus sapientie est sic immediate abstrahibilis a sapientia creata et increata et similiter conceptus intellectionis et sic de similibus mere absolutis et abstractis tanquam commune quoddam transcendens a suis per se contentis igitur est conceptus quidditatiuus re spectu vtriusque maior patet quia non est maior ratio quod sit quidditatiuus vnius eorum quam alterius ex quo vtrumque eorum est per se singulare suum eque minor patet
⁋ Tertio supposito conceptus sapientie est communis deo et alicui creature igitur est abstrahi bilis ab eisdem.
⁋ Secunda conclusio conceptus concreti dictorum abstractorum etiam praedicantur inquid de deo ita quod sicut hec est in quid deus vel deitas est sapientia sic et ista deus vel deitas est sapiens vel hic est sapiens demonstrando deum probatur cuicunque precise eodem sui conueniunt talis conceptus abstractus conueniat et talis concretus si illi conueniat inquid abstractus conueniet et concretus in quid consequentia patet inductiue namque eodem sui penitus est deus entitas et ens ideo sicut est in quid hic est entitas ita est in quid hic est ens et econuerso sic etiam quia eodem sui est deitas et deus ideo sicut hec demonstrata deitate est in quid deitas ita est in quid deus sed deus eodem sui omnimode est sapientia et sapiens volitio et volens igitur etc.
⁋ Contra hec demonstrata humanitate tua est humanitas in quid et tamen hec non est homo in quid quia potest esse et non esse homo puta si assumeretur a persona diuina.
Similiter hec est inquid humanitas demonstrato toto sorte pre ter digitum et tamen hec non est in quid homo quia hic non est homo.
similiter linea est longitudo et longa ratione eiusdem rei et tamen loquendo in quid et non longa in quid quia potest fieri breuis eadem longitudine remanente.
⁋ Ad primum ista instantia non est ad propositum quia iste terminus homo vt sic sumitur est nomen suppositi et per consequens terminus implicite negatiuus nulli rei in quid conueniens expresse solo pronomine demonstratiuo per idem ad secundum exemplum.
⁋ Ad tertium dicendum est quod sicut magnum et paruum quandoque accipiuntur relatiue sicut patet et predicamentis et quandoque absolute sicut patet per commentatorem quinto methafisice vbi ponit hanc equi uocationem ita etiam de longitudine latitudine et de longo lato nam quandoque accipiuntur relatiue et ita est aliquid quod est latum respectu vnius est strictum respectu alterius et quod est breue respectu vnius est longum respectu alterius et sic huiusmodi abstracta longitudo prout ponitur in diffinitione linee non correspondet huic latum.
⁋ Secundo modo accipitur absolute et tunc dicta abstracta correspondent eis et sicut hec est in quid linea est longitudo ita est in quod linea est longa
⁋ Secundo principaliter autem sic, sit a. conceptus proprius illius rei. simpliciter simplicis quae deus est.
⁋ Tunc sic omnis conceptus concretus absolutus et positiuus qui praedicatur de a. equa essentialiter vel essentialius sicut conceptus concretus adiectiuus quae sicut pars diffinitionis alicuius rei praedicatur de conceptu proprio istius rei praedicatur de ai. in quid per se et primo modo quia hic non distinguitur quid contra quale substantiale sed conceptus alicuius sapientie est huiusmodi respectu. a. igitur maior patet per philosophum quia quaelibet pars diffinitionis praedicatur de suo diffinito per se primo modo ex primo posterior et aduersarii est hoc concedunt.
⁋ Unde et habent pro regula quod illud praedicatur in quid et per se primo modo de aliquo quod praedicatur de illo sicut diffinitio vel pars diffinitionis vel ipsamet. minor probatur quia tota causa quare talis pars diffinitionis vel quicumque conceptus concretus alius praedicatur per se primo modo de diffinito vel de aliquo alio est quia significatum suum vel abstracti sui est essentia vel pars essentie significati illius de quo verificatur huiusmodi pars diffinitionis vel huiusmodi concretum positiuum et mere absolutum et nihil extrinsecum cum significans cum hoc quod sit predicatio directa propter hoc enim ista est per se primo modo hoc est animatus a anima est animatum quia anima est pars hominis vel animalis vel hominis.
⁋ Similiter ista angelus est natura substantia quia abstractum huius concreti substantiae scilicet substantia significat per se illam essentiam quam exprimit hoc nomen angelus sic etiam ly ens predicatur in quid de quolibet quia per se significatum sui abstracti est essentia vel pars illius de quo verificatur concretum entis constat autem ex precedenti questione quod a est essentialiter illud quod per se significatur per conceptum abstractum sapientiae. etc.
⁋ Sed contra propositio composita er terminis concretis est indifferenter modo in quid vel in quale tamen verificatur de simplici sicut esset si suis abstractis corresponderent in deo aliqua realiter demonstrata tunc ista predicatio deus est sapiens esset demonstratiua et in quali igitur etc. maior patet quia termini concreti indifferenter significant suppositum siue suis abstractis correspondeant eedem res siue diuerse in eodem supposito vt sapiens significat vniuoce cum dicitur deus est sapiens et angelus est sapiens et hoc vniuoce dicitur de Christo et aliis hominibus et deus vniuoce de Christo et filio dei ante incarnationem et hoc vniuoce videtur pro deo et creatura substantia est sapiens.
⁋ Ad probationem dico quod concesso toto quod ponitur in probatione non sequitur ex hoc veritas maioris quia dicendo album est coloratum et hoc est coloratus ly coloratum vtrobique significat subiectum et vtrobique stat vniuoce et tamen praema probatio est in quid secunda est in quale accidentale.
⁋ Secundum quod ibi assumitur quod sapiens vniuoce dicitur de deo et angelo si secundum aliquam rationem huius termini sapiens hoc forte concederetur adhuc non sequitur si hec priuatio est in quale angelus est sapiens quod etiam ista sit in qua le deus est sapiens.
⁋ Item negari potest minor dicte rationis quie similiter potest intelligi temporaliter talis distinctio in deo saltem per impossibile vno modo sic quod sapientia esset accidens inherens deo sicut nunc est respectu hominis vel angeli et tunc ista propositio deus est sapiens bene esset praedicatio in quale.
⁋ Secundo sic quod sapientia esset pars vno cum deitate constitueret vnum compositum sicut ex materia et forma sit vnum et tunc si in ista deus est sapiens ly deus staret pro altera parte illius compositi scilicet pro deitate adhuc ista esset in qua le deus est sapiens sicut si preter animam intellectiuam in homine poneretur sensitiua ita quod compositum ex corpore et sensitiua esset proprium perfectibile per intellectiuam sicut multi tenent tunc demonstrato composito ex corpore et sensitiua hec esset in quale et per accidens vera hoc est intellectiuum sicut nunc ista materia est animata.
⁋ Tertio quod in ista propositione deus est sapiens ly deus staret pro composito ex deitate et sapientia et tunc nihil obstaret quin ita esset in quid et per se primomodo deus et sapiens ita bene sicut nunc ista hoc est animatus vel rationalis et hoc sufficit ad falsificandum minorem que est conditionalis.
⁋ Item confirmatur hec dicta ratio hic non est formalis conceptus deus non est sapientia igitur deus non est sapiens quia sic tenent in omni materia inquam est de forma consequentie oppositum consequentis stat cum antecedente et per consequens obligatus ad sustinendum quod non sit sapina non habet concedere quod non sit sapiens et per consequens esse sapientem.
⁋ Respondetur negando vltimam consequentiam etiam consequentia de qua fit mentio in ante licet non sit formalis est tamen necessaria tenens per hoc medium intrinsecum necessarium impossibile est deum esse sapientem sapina que non est ipse.
⁋ Secundo autem principaliter ex radice precedentis rationis hec predicatio deus est sapiens modo est vera et nata esset esse vera quantum est ex formali consequentia terminorum si sapientia nec esset deitas nec pars deitatis igitur non est pre dicatio in quid
⁋ Consequentia probatur quia omnis predicatio in quid requirit per consequentiam formale quod res significata per predicatum sit quidditas vel pars quidditatis rei significate per substantia licet non econuerso.
⁋ Re spondetur negando antecedens eo quod ly deus de sua formali significatione significat illud quod est essentialiter sapinia et ideo licet ista consequentia non sit bona respectu cuiuslibet hoc est sapiens igitur sapientia est ipsum vel pars ipsius tamen hec est bona deus est sapiens igitur sapientia est deus vel pars ipsius et tenet in omnibus terminis vbi predicatum taliter se habet sicut hic ad subiectum.
⁋ Item conceptus paternitatis non est quidditatiuus respectu deitatis igitur nec conceptus sapientie consequentia probatur quia non minus per conceptum paternitatis concipitur essentia diuina quam per conceptum sapientie si igitur ratio conceptus sapientie sit quidditatiuus quia significat essentiam diuinam quia conceptus paternitatis ergo est quidditatiuus propter id maior probatur quia sicut impossibile est quod per aliquam visionem videatur essentia non visa paternitate et econuerso sic est impossibile quod aliquo conceptu concipiatur esse non concepta paternitate et econuerso.
⁋ Respondetur negando primam consequentiam. Ad probationem dico quod assumit falsum scilicet quod ratio conceptus sapientie sit quidditatiuus respectu deitatis quia significat essentiam diuinam etc.
⁋ Ista enim non est causa sufficiens quia tunc conceptus proprius et simpliciter sortis esset conceptus quidditatiuus humanitatis communiter ex presse et conceptus hominis albi esset conceptus hominis quidditatiuus et multa alia falsa seque rentur Sed causa est quia conceptus sapientie vltra hoc quod est representatiuus essentie diuine sub ea ratione qua est sapientia est communior conceptu deitatis ita quod ibi sit predicatio directa et licet alia a deitate significet non tamen extrinsece aliquid co seruat plus quam conceptus deitatis ideo deitas est in quid sapientia per se sed hic non est praedicatio directa deitas est paternitas cum deitas sit aliquid quod non est paternitas puta filius.