Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Solutiones Contradictionum in De Anima

Liber 1

Liber 2

Liber 3

How to Cite

Next

Liber 1

1

MARCIANTONII SIMARAE. Solutiones Contradictionum in dictis Aristotelis, & Auerrois. Super Primo de Anima.

Contradictio 1

2

COntradictio est super tex. primo. Aristote. enim & Commenta asserunt scien tiam alteram altera prae stantiorem & nobiliorem esse ex subiecti nobilitate. Sed huius oppositum habetur ab Auerr. in primo de partibus animalium iuxta finem, vbi habet quod scientia Naturalis plus apparet in materia viliori, quam in alia nobilioriEt confirmat hoc ex arte, vbi ingenium artificis, & ars magis ostenditur in materia vili quam in materia nobili, vt testatur etiam commenta. 12. meta. com. 16. authoritate The mistil. Dixerunt nonnulli, ad pauea respicientes, non fuisse ex intentione Philosophi vnquam scientiam sumere nobilitatem a subiecti differentia. Sed mirum est de istorum audacia, ne dicam temeritate, qui vt aliquid inanis nominis sibi vendicarent, co nati sunt contradicere patribus Antiquis. & veritati. Nam etiam Themistius hoc idem asserit, quod Commenta. & exempla Commenta. sunt exempla Themist. vt patet. Nam Aristo. 9. meta. tex. com. 12. ostendit quod actus praecedit potentiam nobilitate, & quod scien tia in actu est nobilior scientia in potentia, &. 6. meta. tex. com. 2. ostendit scientiam honorabiliorem esse honorabilioris generis & quomodo imaginari potest quod altera al teram excellat in nobilitate, & non differat ab eadem. omne enim ens omni enti comparatum, aut est idem, aut diuersum, vt patet. Dicamus igitur quod secus est de natura & arte, & secus est de scientiis speculati uis, quas nos habemus de rebus. Natura. eni facit naturalia, & ars artisicialia. & ita etiam ars magis fulget in materia vili, quae in mate ria nobili propter duas causas, quia, vt dicit Themistius, vt recitat Comment 12. meta. com. 1d. magis debemus mirari de ingenio artificis facientis aliquid ex luto, quam ex auro: quia nobilitas materiae obumbrat vigo rem artis praesertim apud communem hominum cognitionem, qui ab extrinsecis iudicant, vt dicebat Anaxag. teferente Arist. in 10. ethi. cap. 10. qui dicere consueuit nequaquam nurari si absurdus multitudini videretur: nam multitudo solum iudicat a tebus externis. sapientes autem magis admiantur artem, quam materiam arti subiectam. & sic intelligitur dictum Themist. & haec est prima causa. Secunda causa est ex impossibilitate materiae, quia materia vilis ex sui impossibilitate cum maiori difficul tate recipit impressionem artis, aut naturae, & difficilior redditur generatio. & hanc cau sam tetigit Commen. in allegato loco. Sed habet dubium contra se. quia tunc generatio animalium ex materia putri esset difficilior quam animalium ex semine genitorum, quod non conceditur, quia citius, & facilius generarentur, vt dicta experientia. sed prima causa Themist. magis placet. Et ideo in talibus, vt est natura & ars, quia sunt cau sae rerum, secus se habet quia in operationi bus naturae, & artis sapientes magis exercitantur in contemplando scientiam Naruta lem, id est a qua natura dirigitur, quam ex rebus nobilioribus, vbi in eorum generationibus patent res particulares. Sicut Phiosophi plus admirantur de generatione animalium ex putri materia generatorum, quomodo talia generentur, & qualis sit eorum generatio a sibi simili vel conuenienti, quam in generatione animalium, quae ab vniuoco generantur, vbi causa proxima est nota ad sensum: licet animal tale plus ex se perfectionem diuinam repraesentet, & participet, quam animal vile. quia distantiae entium sunt diuersae valde. sed in scientia nostra secus est: quia est causata a scibilis re bus, & intelligere nostrum sequitur naturam. & nobilitatem rei intellectae, & ordinem rerum, vt dicit Commenta. in libro destruct. in disputa. 6. &. 12. in plerisque locis, & 12. meta. commen. Si.

Contradictio 2

3

Secunda contradictio est in tex. S. Arist. dicit in hoc tex. quod animal vniuersale, aut nihil est, aut posterius est Sed huius opposi tum habetur. 12. metaphysi. commen. 17. authoritate Alexan. vbi dicitur, quod vniuersalia sunt priora in intellectu particularibus, quae cum auferuntur, auferuntur particularia. & ideo existimantur esse substantiae Soluitur. Auer. locum illum interpreratur de illo vniuersali Platonico separato secun dum esse a singularibus, dicens, illud, aut nihil esse, aut si sit, nihil proficere ad defini tiones rerum: quia res possunt sciri per definitionem, non cogitando aliquid de talivniuersali separato. Pro illa expositione Auer. addueas scripta Philosophi in en. ethi cap. 7. in fine capituli, satis ad propositum. Alexander autem satis subtiliter interpreta tus est locum illum in. I. libro naturalium quaestionum, quaest. 13. & breuiter sua inter pretatio in hoc consistit, quod animal vt vniuer sale conceptum siue vt genus posterius est. ista enim sunt de secundo intellectis, & ta lia non significant aliquam veram naturam, aut substantiam, sicut animal bene est significatiuum substantiae cuiusdam, quia significat substantiam animatam sensitiuam & est res aliqua, & aliqua natura, cui accidit vniuersalitas & generalitas. sunt enim ista accidentia. semper autem accidens est posterius natura, cui accidit. Et ideo Aristo, animaduertens ad hoc, quod animal vniuersale, idest sub intentione vniuersalitatis, vel sub intentione generalitatis, vt fic aut nihil est, quia non significat vt sic naturam aliquam subsistentem extra animam, quia talis intentio est ens in anima tantum, & diminutum: aut posterius est, quia vt sic, significat intentionem accidentem rei & naturae, cui accidit vniuersalitas, & generalitas. nam, si vnum solum animal in natura subsisteret, adhuc natura illa, quae est substantia animata sensitiua rema neret: tamen non esset illud vniuersale prae dicabile de pluribus. & ideo vt sic est aliquid posterius. Dicit enim Commenta. in septimo primae philosophiae commen. A6. definitiones vniuersalium habent aliquam dispositionem dispositionum substantialium existentem extra animam, & qualita tem accidentem eis: significans nobis per hoc quod vniuersale potest sumi dupliciter, videlicet pro natura & re, quae est fun damentum, & pro qualitate, quae est inten tio & accidens, fundatum in illa re. & sic quo ad qualitatem. vel animal sub illa qua litate conceptum, quatenus sic concipitur, aut nihil est, aut posterius. Et ita locus ille potest legi secundum mentem Aristot. Sed qualitercunque sit, quantum ad propositam contradictionem, isto modo respondetur, quod vniuersalia possunt dupliciter comparari ad particularia, vno modo quo ad esse, alio modo, quo ad intellectum. ista est distinctio Auerro. authorita. te Alexand. in. 12. metaphysi. commen. 17. quod si comparentur quo ad esse, sic sunt posteriora. vnde Aristote. dixit in praedicamentis, quod ablatis primis substantiis, im possibile est aliquid aliorum remanere. sed quo ad intellectum secus est. Hoc dicit Com. menta. expresse ex intentione Alexand, in commen. vigesimoseptimo, duodecimo primae philosophiae. ita etiam dicit dominus Albertus. i12. primae philosophiae, tractatu primo capit. secundo.

Contradictio 3

4

Tertia contradi. est in tex. 16. Aristote. & Commen ponunt differentiam inter Physicum & Dialecticum, quia Dialecticus definit per formam, & Naturalis per materiam. Sed oppositum habetur ex primo physicocom. I. vbi dicitur quod Mathernaticus solum genus causae formalis consyderat, & ita om nes definitiones mathematicae erunt dialecticae & vanae, aut assignetur causa diuersitatis inter Dialecticum & Mathematicum. oluitur. ideo definitiones dialecticae sunt per formam, quia forma est subiectum vni uersalitatis & communitatis, vt dicit Com menta. primo coeli com. 7x. & ideo non faciunt scire. Amplius autem licet forma sit causa alicuius effectus, non tamen ab ipso Dialectico consyderantur, vt est causa talis effectus, alioquin non solum per formam, verum etiam & per materiam definiret, vt appetitus vindictae, licet sit causa accensionis sangninis circa cor, non tamen Dialecti cus in definiendo iram per appetitum vindictae, definit, vt per causam accensionis: quia talis definitio esset relatiua, & non ab oluta, sicut sunt definitiones naturales. vn de Commenta. dicit disputatores absolute consyderare. quod propterea dicit ad differentiam Naturalis, qui definit per formam, vt est causa materiae: secundi physicorum 36. &. 73. Sed dialecticus definit per formam absolute consyderatam, non consyderando vt est causa materiae, nec alicuius materialis proprietatis. vnde cum in rebus plurimis haec tria sunt. materia, & forma, & causa, per quam forma est in materia, om nia ista ponuntur in definitionibus naturalibus. & hoc est, quod dixit Arist. 19. texquod ira, & quaelibet passio animae concupisci pilis definitur, vt est in materia ab hoc, & huius gratia. sed Dialecticus per solam formam debet desinire. Mathematicus autem licet consyderet formam, quae secundum esse est in materia, non tamen consyderat causam propter qua forma est in tali materia transmutabili. quia hoc consyderat naturalis. & isto modo dicitur solum genus causae formalis Mathematicus consyderare. tamen pene Mathematicus istam formam consyderat, vt est causa proprietatum fiuentium a ali forma, vt in tali esse abstractionis consyderatae sunt. Oeometer, licet non consy¬ deret figuram triangularem, vt habet causam, quia est in materia sensibili, puta vel in aere aut ligno, consyderat tamen causam proprietatum suarum, & vt habet talem causam, videlicet quia habet tres, & per illam demonstrat. Secus autem est de Diale ctico. quia Dialecticus non solum non comsyderat formam abstrahendo ab hoc, quod est habere causam sui esse in materia sensibili: imino etiam neque consyderat ipsam, vt est causa, vel habens causam alicuius effectus, vel alicuius proprietatis. & ideo com syderatio eius est absoluta communis, & vana per consequens, pro quanto non po test esse medium in demonstratione, qua est per causam, propter quam res est, & quo niam illius est causa. quia, licet Dialecticus definiat per illud, quod est causa, non tamen sub illa ratione, qua causa, sed vt est vnum entium absolute. Et nota bene hoc, quia pauci admodum ante nostra tempo ra intellexerunt istud. Et adde quod vltra praedictam causam ideo Dialecticus dicitur artifex absolute consyderans, quia cirra ens simpliciter tres artifices versantur. 4A. primae philosophiae tex. com. 3. primus Philosophus, Dialecticus, & Sophista. de omnibus enim Dialecticus disserit ex communibus, & probabiliter.

Contradictio 4

5

Quarta contradi. est in eodem tex. Quia Philosophus ponens differentiam inter Phi sicum & dialecticum, dicit quod physiens definit per materiam, & Dialecticus per formam. Sed huius oppositum habetur in tex. immediate sequenti, videlicet in. 17. vbi in quit quod non est aliquis artifex, qui per solam materiam definiat. Soluitur. illa differentia est intelligenda cum praecisione. nam Dialecticus definit per solam formam sine materia, sed Physicus per materiam & formam: & qui per materiam & formam definit, dicitur per materiam definire. quia igitur illud, quod discernit Physicum a Dialectico, materia est & non forma, ideo in tali discrimine materia exprimitur Nam expressa sententia Arist. ibi est quod nullus artifex per solam materiam definire po test. Vnde hoc etiam elicitur ex intentione Philosophi ibidem. nam, cum triplex possit definitio assignari, per materiam solum, per. solam formam, & per materiam & formam: quae istarum inquit Philosophus definitio Naturalis erit? Et solutio est, quod iila, quae est ex vtrisque. & ista est melior so lutio, quae dari pot est in illo loco. quia ma teria in Naturali Philosophia relatiue co¬ gnoscitur, vt est ad formam, & vt est materia formae. 2. phy. 36. & per consequdes Physicus vt Physicus per solam materiam defiire non potest. Differentia illa est cum praecisione intelligenda. quia Dialecticus per formam tantum, sed physicus per materiam & formamsimul. &, quia in materia est ratioin qua Dialecticus distat a physico, illud fuit expressum, sicut est in simili, artes & scien tiam Naturalem. Nam Medicina, quae est ars mechanica, vt dicit Com. est enim de artibus operatiuis, circa quaedam est, quia est circa quaedam corpora, i. humana. Naturalis vero est de omnibus corporibus, tam simplici bus quam mixtis, tam animatis, quam inanimatis. Similiter Medicina sanitatis & aegritudinis quasdam causas consyderat scilicet parti culares, seu propinquas: sed Naturalis omnes causas & propinquas & remotas. & quia remotae a Medico non consyderantur, sed a physico, ideo Aristo. in principio libri de sensu & sensilibus illas expressit, dum dicit quod Physici est sanitatis prima & aegri udinis inuestigare principia. Et si dicatur, quod exemplum Aristote. est in oppositum de ira: quia dicit quod Physicus dicit uod est accensio sanguinis circa cor, Dialecticus vero, quod est appetitus vindictae, Soluitur eodem modo. quia Aristote. expressit illud, in quo est differentia inter Physicum & Dialecticum. nam, cum Phy sicus definit iram, dicit illam esse accensio nem sanguinis circa cor propter appetitum vindictae, & iam dixerat hoc supra quod passiones animae sunt communes animae & corpori, & per consequens sunt coniuncti, tex. commen. decimoquinto. & quod est motus talis corporis an hoc gratia huus. & ideo Physicus de omni tali anima, & passionibus, quae sine materia non sunt, de finit. & dat exemplum de ira, quod est accensio sanguinis in tali corpore ab hoc, huius gratia. vbi expresse dicit omnes causas in ea poni. & qui dicit totum, dicit & partes. vnde non dicit tex. quod physicus per solam ma teriam definiat, sed per materiam. & hoc est multum differens. Alii dicunt quod definitiones per solam materiam datae sunt natura les, sed imperfecte. & est solutio Themistil, & aliorum. Sed hoc non probaret. quia Arist. dicit nullum artificem per solam ma teriam definire. & praeterea definitiones naturales sunt media in demonstrationipus, sed materia, circumscripta forma, non est causa alicuius naturalis proprietatis, sed vt est coniuncta formae. vnde materia abstracta a forma non est naturalis consyderationis, vt alias declaraui. quia omnis com ceptus habitus de materia a naturali, est relatiuus: & ideo nullo pacto Naturalis definit per solam materiam. esset enim vana ista definitio, cum ex ea non posset concludi aliquod accidens proprium. Et consydera subtiliter hic. & hic siste gradum. quia, si quaeratur quid prohibet, vt quemadmodum Dialecticus definiens per formam, non de finit per eam, vt est causa alicuius, nec vt ha bet causam sui esse in materia, sed solum vt est res quaedam, eodem modo etiam non definire queat per solam materiam, non vt est causa, nec causam habens, propter quam sit sub tali forma, sed potius vt est res quaedam. non enim per vitam meam videtur es se ratio diuersitatis in hoc inter materiam & formam. quia dialecticus circa totum ens simpliciter versari potest ex. 4. primae philo sophiae. & est dubium satis ardum, sicut vides. Nisi esset quod ideo Philosophi genus definiendi per formam appropriauerunt Dialectico, quia causa communitatis est forma, & Dialecticus ex communibus disse rit. Et ideo animaduerte quod definitio per solam materiam nullius artificis est scientifice de finientis, neque esse poterit artificis communis per communia disserentis. quia com. munitas non est a materia, vt materia distinguitur contra formam sua proprietate, nisi subiret modum formae, & sub ratione communitatis, sed hoc non erit ratione, qua materia. Et ideo videtur mihi sine praeiudi cio melioris sententiae, quod Dialecticus vtrun que potest efficere, & vt definiat per solam formam, & per solam materiam, vt vtrumque consyderatur, vt est res quaedam, quia non video, quare hoc non possit efficere. tamen semper ista consyderatio erit per commu nia. & quia communitas est a forma, ideo materia illo modo posita in dialectica de finitione habebit modum formae, quia non consyderatur sub ratione proptia, sed sub ratione communi. Tamen animaduerte quod vt dicit Arist. in 2. phy. in fine. definitiones omnes naturales dantur per materiam, vel apparenter, vel consecutiue, ita etiam om nes definitiones naturales habent formam, vel apparenter, vel consecutiue. Vnde illa irae dehinitio naturalis est, quae dicit iram esse accensionem sanguinis circa cor: sed non est data per solam materiam, vt tu fingebas in argumento, quia, vt dicit in tex. ita & vniuersaliter opera, & passiones animae sunt talis corporis, & talis animae. non enim sunt cuiuslibet corporis, sed corporis physici po tentia vitam habentis, & hoc est animatum corpus. vnde sanguis est pars similaris corporis animati, vt dicitur in. 2. de partibus animalium. cap. 2. cor est pars dissimisari. non enim sanguis extractus a vena dicitucitur sanguis, nec cor in cadauere existens dicitur cor ecce igitur quod apparet consecuti ue forma in illa definitione. Sed, si quis interrogetur vtrum imaginando istam defini tionem irae per sanguinem, & cor datam. non vt sanguis est vere sanguis, & cor verum cor, sed vt sunt substantiae quaedam corporeae absolute, non in ordine ad corpus animatum, cuius sunt partes, non est dubiuam quod illa definitio taliter consyderata esset per communia, & dialectica, & vana ex consequenti. Oquantum placet mihi per vitam meam. Deo laus illustranti intellectum. dicitur etiam Physicus materiam consyderare, quia omnem causam consyderat secundum esse, quod habet in materia. Vn de causam mouentem consyderat, vt mouet materiam ad formam secundum esse, quod habet in materia: & finem, secundum quod est terminus motus, per quem mouetur materia, & materiam secundum quod est subiectum formae secundum esse, quod habet forma in mate ria, vt dicit Albertus in digressione. vnde Commenta. 2. physico. in quo est materia. sunt omnes causae

Contradictio 5

6

Quinta contradi est super eod. tex. Aris. & Auer. dicunt Physicum definire per materiam. Sed huius oppositum scribit Them. in. 2. phy. tex. com. 2. I. vbi dicit quod definiturus rem naturalem in definitionibus vtetur materia, sed definiet per formam. Soluitur. sine dubio scientiae speculatiuae distinguun tur ex diuersis modis definiendi, vt patet. 6. primae philosophiae in tex. com. 2. & quia in definitionibus rerum naturalium dicitur, apparere natura: quia res naturales constituuntur per naturam, sicut artificiales per artem: sic definitiones naturales dantur per materiam sensibilem, quia in eis apparet natura, quae est principium motus, & omnium qualitatum sensibilium. sed cum du plex sit natura, videlicet materia, & forma: secundum Peripareticos autem forima est tota quiditas, materia autem est veluti vehiculum & fundamentum deferens quiditatem: ideo in definiti onibus rerum naturalium, apparere dicitur materia, non quia ad quiditatem pertineat: sed pro quanto forma definiti di citur huiusmodi secundum dispositiones, in quibus existit, vt dicit Commenta.. de anima. com. 16. Sic igitur Themistius dixit, definitiones naturales dari per formam, quia definitio exprimit quiditatem, & forma est quiditas. materia autem neque quiditas est neque habens quiditatem, quia non est ne que forma, neque formatum. sed quia est necessaria in definitionibus propter causam praedi Sam, ideo Themistius illo modo dixit. vnde aequiuocatio est in dubio, quia Physicus definit per materiam sensibi lem modo praedicto, sed sermo Themistil est in comparando materiam, quae est natura, ad formam, quae est nobilior natura, propter. quam materia est in effectu.

Contradictio 6

7

Sexta contradi. est in com. 14. Habet Auerquod intellectus non eodem modo existit in omnibus hominibus. istud autem videtur, repugnare vnitati intellectus, quam ponit com. 2. tertii. huius. Soluitur secundum ipsum. Na hic loquitur de intellectu particulari, qui est virtus cogitatiua: ista enim non eodem modo praeparata inuenitur in omnibus homibus sed intellectus, de quo loquitur com. 3. dicens ipsum vnum esse, & intellectus abstractus a materia vniuersaliter comprehensiuus. & in illo non est varietas, sed, si quandoque apparet varietas, hoc est in relatione cogitatiuae sibi deferuientis ad intelligere nostrum.

Contradictio 7

8

Septima contradi. est in commen. 30. Dicit Auer. ignem esse manifestum est. Sed oppo situm. 4. coeli com. 12. quia esse eius ibi demon stratur. Soluunt aliqui, esse ignis manifestum est, & non demonstratur: sed esse ignis in lo co suo proprio hoc latet, & hoc est, quod de monstratur. Solutio non sapit viam Auerquia Commen. in com. illo. 32. dicit illam est se demonstrationem ad demonstrandum esse ignis, qui est species, & pars subiectiua subiecti illius libri, quod raro contingit. Ideo aliter soluo. ignis duplex, teste Auer. & Ale xan. 2. de generatione com. 2i. &. 4. coeli. 33. scilicet inferior, & superior, qui est in vlti mo continentis. Et primus quidem ignis, manifestus est ad sensum: sed secundus nul lo sensu comprehenditur, sed ratione, & discursu demonstratur.

Contradictio 8

9

octaua contradi. est in com. 32. Niillus, iniuit Cemmen & Philosophtis, posuit terram esse principium. Oppositum habetur de Hesiodo. 3. meta. tex. com. 14. Soluitur. intelligitur de naturaliter loquentibus, quorum nullus posuit solam terram esse principium. instantia de Hesi odo cessat, quia ipse fuit leges imitatus, & Thcologiam metri re composuit, vt est famosum.

Contradictio 9

10

Nona contradi. est in. 37. com. Quia dicit, quod motus essentialiter attribuitur homini per pedes. Oppositum. 6. phy. 39. &. 7. physi. com. 4. de corde. Solutum fuit. 7. physi. com. 4 sed illi solutioni addo, quod licet motus progressiuus attribuatur homini essentialiter per pedes, quia motus progressiuus habet per pedes sieri, tamen radix istius motus est a corde.

Contradictio 10

11

Decima contradictio est in commen. A. Motus est transmuratio rei in sua substantia. Oppositum. i. phy. 33. &. 3. phy. tex. com. 7 Soluitur. argumentum est ad hominem, nam Antiqui posuerunt animam esse motum: ergo non nisi substantialem, quia anima est substantia. & ideo contra illos ibi ar guitu:, & dictum Auer. ex ipsorum ore sequi, & prodire videtur.

Contradictio 11

12

Vndecima contradi. est in tex. 49. Arist. & Commen. videntur dicere quietem esse magis propriam animae, quam motum. & Alexan. in paraphrasi cap. 6. vbi probat aniniam secundum se mobilem esse, expresse dicit quod magis proprium magisque secundum animae naturam esse videtur frui potius quiete, quam motu. Sed huius oppositum habetur a The mistio in principio libri de anima cap. 1. inquit animam esse sontem & initium omnium motuum. Item oppositum huius inuenimus ab Auer. in lib. destructio destructionum. disputa. 19. in solutione primi dubil. vbi inquit quod intentio coeli apud homines est ipsenset motus, in eo quod est motus. nam perfectio animati, in eo quod est animatum, est motus. quod non esset verum, si anima, per quam vnum viuit. esset magis causa quietis, quam motus. Amplius motus est tanquam vita omnibus natura constantibus. & ipse Commen. exponit hoc de motu coeli. sed ille, cum sit circularis. est animae. Nisi esset, quod motus animae alii sunt veri, aliiexistimati, vt dicit Comnienta. 2. de anima com. 37. motus veri sunt localis, alterationis, & augmenti. motus existimati sunt sen fatio, & intellectio, & isti dicuntur. 7. physi. motus aequiuoce. Arist. igitur & Alexan. au thoritates habent sic intelligi, quod animae mo tus existimati magis perfecte fiunt nobis quiescentibus. quam motis, vnde iudicium ensus & intellectus impediuntur ex realimotu & alteratione corporis, vt patet. in ebrijs, infirmis, & id genus. Non igitur est sensus quod natura animae potius est mitium quietis & motus priuatio in corporibus animatis, quam motus sed eo modo, quo diximus. Arguitur enim contra Antiquos hic, qui animae essentiam definiebant per mo¬ tum, ita quod sit eius quiditas in motu con stituta.

Contradictio 12

13

Duodecima contradi. est super eod. tex. Atisto. scribit quod intelligentia assimilatur potius statui, quam motui: vbi Themis& alii expositores colligunt motum esse magis alienum a natura animae quam sta, tum. Sed huius oppositum habetur a Themistio primo de anima, vbi dicit animam esse originem & fontem omnium motuum Soluitur. Aristo. Arguit contra Antiqu os, qui ponebant motum esse de essentia animae, ita quod constituitur per motum. si cut venti & fiuuil, quorum essentia consistit in motu. & Aristo. improbat, quia motus impedit propriam animae actionem, & quies magis perficit. vnde intellectio, quae est prae cipua animae operatio, magis perficitur in quiete, quam ia motu. vnde sobril, & senes & corpore quieto, & in silentio, motus melius intelligimus, quam ebrii, iuuenes, & qui lacessito sunt corpore, & qui interdiu intelligunt. cum hoc tamenstat, vt anima fit fons omnis motus, praesertim quia motus animae est circularis, qui est sons & origo omnium aliorum motuum, vt patet exoctauo physico. Vnde anima vt inquit Com. men. est principium omnium motuum tam verorum, quam existimatorum. tamen animae actiones, praesertim intellectus magis impediuntur a motu corporeo, quam a quiete. vnde confectum est vt sedentes iudicent.

Contradictio 13

14

Decimatertia contradi. est in commen. Si dicit Commen. quod causa, propter quam coelum moueri melius sit quam vt quie scat, & quod circulo moueatur melius sit quam motu recto, primae philosophiae est. Sed oppositum secundi patet. I. coeli tex. commen. i3. Soluitur. quid inconuenit idem ingredi diuersas scientias speculatiuas, secundum diuersas consyderationes: certe nihil. patet. 2. physi. com. 7I. Dico quod principia sensibilium a Diui no consyderantur, & causae, sed altiori mo do quam sit modus naturalis. vnde quare aliquid melioris rationem habeat, hoc potest consyderari ab artifice consyderante finem, & praecipue primum finem, qui est ratio bonitatis in omnibus, talis autem a Oiuino consyderatur. Naturalis autem assignat istorum rationes sensibiles, & existentes in motu. Vide ergo bene & consydera dicta Commentato. 12. metaphysi. commen. I. 3. 6. &. 29. vide commento. 3. &. S eptimi meta. & commen.3. tertil metaphy sico. & sic intelliges quod diximus tibi. suf¬ ficit nobis loca tibi ostendere. non oportet omnia scribere. breuitati indulgere volumus.

Contradictio 14

15

Decimaquarta contradi. est in commen. d 4. Motus sensationis finis eius est inanima, & principium eius est ab extra. Oppositum atet cormmen. 3. huius primi de anima. Soluitur. hic comparat sensationes animae eiusdem raionis. nam sensationes interiores quaedam rectae fiunt, & quaedam reffexae. vnde prima incipit ab obiecto, & terminatur vltimate in vltima virtute sensiti¬. ua, quae est memoria, deueniendo per sensus exerinsecos & intrinsecos, tanquam per media, sed sunt quaedam, quae refsexo gradu ac retrogradu procedunt. & istae incipiunt ab anima, & terminantur ad extra, in tantum quod, vt dicit Commentator in tertio colliget, cap. 36. ex hoc potest reddi ratio visionum, quae contingunt melancholicis, & mulieribus dicentibus se videre mortuos, aut daemones, aut aliquid huiusmodi. Sed hoc dixit ipse, quia non credidit Deo, nec veritati. sit maledictus. quia etiam verae visiones angelorum fuerunt non tantum imaginariae: licet hoc quandoque possit es se ex sola imaginatione, & defluxu idoliformati vsque ad exteriorem sensum, sic ligitur intelligitur dictum eius hic. Sed in commento tertio primi huius comparauit sensationes diuersarum rationum, quaum quaedam magis tenent se ex parte corporis, sicat somnus & sensatio, quae in som no fit. ista enim accidentia ligant animam. & ideo terminantur ad ipsam: quia a re corporali effumante causatur somnus, & ligamentum fit in sensu communi. similiter motus ille est a circunferentia ad centrum. vigilia autem est accidens formalius. & ideo tenet se magis ex parte animae: quia est solutio ligamentorum, & est ratio, propter quam anima operatur, & in ea fit mo tus de centro ad circunferentiam. Et ideo dicit Commenta. quod sensus, & imaginatio, quae in vigilia fiunt, incipit ab anima, et redundat in corpus.

Contradictio 15

16

Decimaquinta contradi. est in commen69. Scribit ibi Commenta. quod si in aliquomodo corpore sola quantitas remaneat, posuibile est ibi imaginari mouens & motum. Huius oppositum sequitur ex dictis suis. quarti physicorum commen. 7i. ibi enim licit quod elementa posita in vacuo non possent moueri: & tamen in casu ibi esset quantitas. Soluitur. dico quod dictum suum hic sequitur ad hominem. nam illi, contra quomodos arguit, dicebant, quod puncta illa erant corpora, & cum non sint esementa, sequit quod essent ex elementis causata. talia autem bene possunt imaginari posse remoueri, sola quantitate remanente, cum habeant intrinsecam resistentiam. Motus etiam imagi narius est res amipla satis. dicunt enim Mathematici punctum ex sui fluxu causat lineam, & fiuxus lineae causat superficiem: & superficies fiuens causat corpus. omnia autem ista ad imaginationem vera sunt, non autem fecundum rem ipsam.

Contradictio 16

17

Decimasexta contradi. est in com. 76. Dicitur quod impossibile est vt substantia sit elementorum aliorum oppositum. 12. metaphy. 12. Eulcitur etiam hoc idem. 4. meta phy. com. 2. vbi dicitur substantiam esse causam omnium non secundum agens & finem, sed secundum subiectum. Soluitur. principia duplicia, propinqua, & remota. principia remota possunt esse eadem respectu omnium praedicamentorum. sed principia propinqua minime. glosa est Auer. com. 22. iam allegato in 12. meta. hic autem locuitur Com. de prncipiis propinquis, quando dixit quod substantia non est elementum aliorum. & red dens causam subdit, dicens, principia enim non substantiae sunt non substantiae

Contradictio 17

18

Decimaseptima contradi. est super tex 79. Dicit Aristo, hic, quod ossa non sentiunt Sed huic aduersatur Oale. in. 2. de crisi, vbi ponit differentiam inter rigorem tertianae, & quartanae, vbi dicit quod in rigore quarta nae fit laesio vsque ad ossa, ita quod quidam conquaesti sunt se dolere in ossibus. Hoc etiam contradicit sensui in laborantibus morbo gallico, qui plurimum conqueruntur se do lere in ossibas. Nisi esset quod sensus communicatur ossibus mediante panniculo inuol uente illa, sed secundum sui substantiam sensu ca rent. sicut est de substantia cerebri, pulmo nis, & heparis, quibus sensus illo modo communicauit secundum peritos Medicos.

Back to TopNext