Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO III Resoluta huius distinctionis di iusio, in qua na tura, ac perfectiones angelorum uiuestigantur.
CCE OSTENSVM EST &c. Hic Magister nititur inuestigare n quali natura angeli suerint creati, & qualibus perfectionibus decorati, & diuiditur in partes duas: nam primo tractat de natura, & perfectione angelorum per comparatio nem ad culpam & innocentiam: Secundo per comparationem ad gloriam & miseriam ibi, Post haec videndum: Prima in duas; quia primo ostendit quales fuerunt angeli in primordio suae creationis quantum ad perfectiones naturales; Secundo quales fu: runt quantum ad perfectiones morales ibi, lllud quoque &c. prima in duas: nam primo ostendit in quibusdam natura libus perfectionibus angelorum differentiam: Secundo ostendit eorum conuenientiam ibi, Et sicut in praedictis; Prima est praesentis lectionis, & diuiditur in tres partes; nam primo quattuor attributa vniuersaliter angelis conuenientia enumerat, Secundo inuestigat, vtrum talium attributorum participatio omnibus angelis aequaliter conueniat, Tertio huiusmodi inquisitionis veritatem determinat pecunda ibi, Hic considerandum est. Tertia ibi, llle ergo &c Quia secuudum primum istorum quattuor attributorum Magister dicit quemlibet angelum habere simplicem essentiam: ideo quaero hanc¬
On this page