Quaestio 1
Quaestio 1
An angeli sint compositi
Et videtur, quod non: quia aut esseni composit ex materia & forma, aut ex es se & essentia, aut ex genere & differentia; sed nullo istorum modorum angeli videntur esse composit: ergo &c. Maior patet ex sufficienti diuisione. Minorem probabo quantum ad omnes suas partes. Quod enim angelus non sit compositus ex materia & forma, patet 1 2. metaph vbi philosophus ponit, quod quaelibet intelligentia sit purus actus immixtus & separatus ab omni materia. Quod autem non sit compositus ex esse & essentia, patet, quia secundum philosophum S. metaph. in vno & eodem potentia praecedit actum: Si ergo essentia angeli esset suum esse, tunc esentia esset in potentia ad esse, & per consequens angelus prius fuisset in potentia, quam actu fuisset, quod est in conueniens. Quod etiam non sit compositus ex genere & differentia, patet, quia in quo non est reperibilis ratio speciei, ibi nec potest reperiri ratio generis, nec differentiae, nam species includit genus & differentiam: sed in an gelis non reperitur ratio speciei, quae est praedicari de pli ribus differentibus numero in eo quod quid, quia non re periuntur plures angeli in eadem specie, ergo angeli nu lo modo sunt composit
Contra, illud, in quo est composito substantiae & acci dentis, hoc aliquo modo est compositum: quia forma sim plex subiectum esse non potest, vt patet per Boethium in de trini sed in omni substantia creata est composito substantiae & accidentis, cum in ipsa distarent substantia, vit tus, & operatio, ut patet perDio in de di. no. Hic quattuos sunt videnda, quae omnia implicantur in istis argumentis Primo, vtrum angelus sit compositus ex materia & forma. Secundo, vtrum angelus sit compositus ex esse & es sentia. Tertio, vtrum ex genere & differentia. Et quarto, vtrum in angelis inueniatur composito ex substantia & accidente.
RESO LVTI O Vera quidem composito ex materia & forma ab angelorum na tura penitus remonetur; licet vealis constitutio ex esse, & es- sentia, aut ex genere & differentia in tis verissime reperiaur
Articulus 1
Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
QVANTVM ad primum est aduertendum, quod m- teria ad praesens dupliciter potest accipi. Vno modo positiuc, prout dicit subiectum pure potentiale, quod est aptum natum recipere omnem formam corporalem Alio modo negatiue, prout aliquid dicitur materia, vel materiale, eo quod non est purus actus: sed est aliquo mo do in potentia respectu alicuius actus, Et secundum hoc ponam duas conclusiones. Prima est, quod iuxta primum modum accipiendi materiam, materia non est in angelis, nec per consequens, vt sic, angelus est compositus ex materia & forma. Secundo autem modo loquendo de materia, pot in agelis poni materia, & materialis, composito. Prima conclusio potest probari sic.
1 Si angclus esset compositus ex materia primo mo¬ P dodicta, & forma, tunc in angelo esset quantitas conti¬ C rua consequens est falsum; ergo & antecedens Consequentia patet: nam multitudo talium compositorum pri supponit partitam & diuisam materiam, quod sine quantitate nullatenus fieri potest, cum materia de se sit penitus indiuisibilis: cum ergo plures sint ageli, necessario oportet, quod eorum materia actualiter esset subiecta continuae quantitati, mediante qua posset diuidi & multiplica ri, vt plures angelorum formas posset recipere.
Forte ad hoc diceret aliquis contrariae opinionis, quod quilibet angelus habet materiam essentialiter distincta a materia alterius angeli: & ideo non oportet, quod huiusmodi matetia diuidatur mediante quantitate.
Istud non valet, quia tunc quilibet angelus differret ab alio angelo genere, nec essent duo reperibiles, qui es sent eiusdem genetis naturalis: nam si caelum differret genere ab his, quae sunt in sphaera actiuorum & passiuorum solum propter alium & alium modum recipiendi formam in materia, puta quia in caelo recipitur sine priuatione annexa, in istis inferioribus cum priuatione anexa; multo maior esset differentia inter quoslibet duos angolos, si eorum formae reciperentur in diuersis materiis essentialiter distinctis. Falsitas etiam consequentis patet, quia secundum Boethium in libro de Hebdo. Communis animi conceptio est apud sapientes incorporalia in loco non esse: & per consequens non poterunt esse quanta per incorporalia vero notat ipsos angelos.
2 Praeterea, si angelus esset compositus ex materia proprie dicta, & forma: tunc corpus posset mutari in angelum & econuerso. consequens est falsum: nam, vt ait Aug¬ 7. super Gen omne quippe corpus in omne corpus muta ri posse credibile est, quodlibet autem corpus mutar posse in animam credere absurdissimum est. Et in eodi libro ait, Omne quippe corpus posse mutari, non defuerunt, qui assererent, corpus autem aliquod, siue terrenum siue caeleste couuerti in animam, fierique naturam incorpoream, nec quemquam sensisse scio, nec fides habet: consequentia patet, quia omnia, quae communicant in materia, illa saltem diuina virtute sunt ad inuice trasmutabilia
Forte dicetur, quod materia angelorum est alterius rationis, quam materia corporum, & ideo corpora & angeli non communicant in materia eade, nec per consequens sunt ad inuicem transmutabilia
lstud non valet: quia materia proprie dicta, de qua ad praesens loquor, cum sit pura potentia, non potest esse essentialiter alia & alia, nam cum actus sit, qui distinguit, vt dicitur, ix. metaphysicae, & pura potentia sumpta praecise secundum essentiam suam excludat omnem actum, sequitur necessario, si materia proprie dicta est in angelis, quod sit eade in essentia cum materia reperta in reb corporalib
3 Praeterea, nullum materiale per essetiam potest eleuari ad cognoscendum: illud, quod est immateriale per essentiam: nam cum cognitio causetur per receptionem rei cognitae in cognoscere, & quicquid recipitur ad modum recipientis recipitur, ideo nullum materiale potest immaterialiter apprehendi a re materiali sed angelus ess eleuatus ad cognoscendum Deum per essentiam, ergo non est res materialis.
1 Primo sic. Quicquid mouet se ipsum, est diuisibile in duas naturas, quarum vna est mouens, & alia est mota, & per consequens habet materiam partem sui: sed an gelus mouet seipsum: ergo &c. Maior patet, quia alias idem per idem, & respectu eiusdem esset actiuum, & passiuum. Minor patet ex dictis, quae dixi lib. 1. distin. 73.
2 Preterea, quicquid est in potentia, habet materiam, sec angelus est in potentia: ergo &c. Maior patet, quia illud, quod est primo tale in aliquo genere, est causa omnium ceterorum, & per consequens ipso deficiente non potest aliud ceterorum remanere: sed materia est primum omnium in genere potentiae passiuae. Minor similiter patet nam angelus non est semper coniunctus eisdem actibus & affectionibus : ergo respectu talium quandoque est in potentia
Praeterea, istud probant auctoritatibus; quia philosophus in meth. secundum translationem commenti ait de antiquis philosophis, quod modus erroris eorum fuit, quod posuerunt materiam elementum corporum, non corporum autem non.
Praeterea, cum philosophus. S, meth. dicat, quod intelligentiae sunt entes praeter omnem materiam sensibilem & intellectualem, ait Commentator, quod sunt enres praeter omnem materiam naturalem & mathematicam: ergo videtur, quod Commentator solum neget ab intelligentijs materiam coniunctam actiuis & passiuis qualitatibus, & materiam quantam, & per consequens non neget omnem materiam.
Praeterea, Boeth in li, de vnitate & vno ait, quod aliuc est esse vnum simplicitate, sicut Deus: & aliud vnione sin plicium, sicut angelus: & anima, quae sunt vnum vnione simplicium, id est, materiae & forme.
Praeterea, August. 12. conf exponens illud Sen. primo. "in principio creauit Deus celum & terram, ait in principio, id est, in verbo suo sibi coeterno fecit informen materiam spiritualis & corporalis creaturae"
Et 7. super Gen vult, quod sicut in corpore non querimus solum rationem quomodo factum sit: sed etiam materiam, di qua factum sit, sic & in productione animae non est requirenda sola ratio, sed etiam materia, de qua facta sit.
Item Augustinus 4. libr, super Gen. dicit, quod demones aerea dicuntur animalia : ergo ipse nititur probare, vt videtur, angelos habere corpora sibi naturaliter vnita & per consequens sunt composit ex materia, proprie dicta
Praeterea arouunt quidam alij sic. lllud, quod per se est in genere substantiae, est compositum ex materia & fo ma, angelus est per se in genere substantiae, cum sit perfecta species substantiae. Maior patet, quia materia & form. sunt per reductionem in genere. Ite patet ista maior per boethium in Commento super praedicamenta, vbi ait, Quia relictis extremis scilicet materia & forma, de medio, scilicet de composito agendum est.
Praeterea, in quocunque reperitur proprietas materiae, in illo reperitur materia: sed in angelo reperitur proprietas materiae, puta recipere actum & esse in potentia ad eum
3 Praeterea, esse angeli non est solus actus, quia tunc esset Deus, nec sola potentia, quia tunc esset prima materia: ergo est compositum ex duobus, sed nullae duae res faciunt vnam essentiam, nisi materia & forma, ergo &c
Sed ista non concludunt: quia si angelus esset compositus ex materia & forma, aut forma angeli esset separabilis, sua materia, aut non. Si primo modo, tunc angelus esset corruptibilis, quod est contra fidem, & contra veram philosophia. Si secundo modo, tunc forma angeli esset naturaliter imperfectior forma humana: quia quanto forma magis dependet a materia, tanto est imperfectior: sed si forma angeli esset inseparabilis a materia, tunc magis depo deret a materia, quam forma humana, quae est separabilia materia propter sui dignitatem & perfectionem: & istud etiam patet perDion in de dic no, vbi ait, quod angeli sunt omnino immateriales & incorporales. Et in de Angelica hierarchia vocat angelos immateriales mentes; Et Docth. in lib de duabus naturis ait, Natura incorporeae substantiae nullo materiae innititur fundamento
Ad primum ergo dicendum ad maiorem, quod non oportet, quod diuidatur semper in duas naturas substantiales sed sufficit quod diuidatur in duas potentias, quae ambae sunt proprietates eiusdem simplicis substantiae, & sic es in ipso angelo, habet enim intellectum & voluntatem, & per vnam istarum potentiarum mouet seipsum ad agendum secundum operationem alterius potentiae, & econuerso
Ad secundum nego maiorem. ad probationem dico quod potentia materiae non est eiusdem generis cum potentia, quae est in angelis : hoc enim nomen potentia de his duabus potentiis dicitur aequiuoce, Potentia enim materiae, est respectu formarum sensibilium, & corporalium: Potentia vero angelorum est respectu formarum spiritualium: Sicut ergo deficiente primo acuto in genere saporum, sic deficient omnia cetera acuta in genere saporum, quod tamen non deficiet propter hoc aliquod acutum in genere magnitudinum, eo quod acutum in saporibus, & in magnitudinibus aequiuoce reperiatur. Sic in proposito &c.
Ad tertium dicendum, quod etror antiquorum in hoc fuit, quod posuerunt materiam esse elementum corpo. rum; id est, elementum, quod est corpus, siue elementum de numero corporum, sicut aliquid dicitur creatura salis. id est creatura, quae est sal, ita quod talis genitiuus non te netur possessiue, sed suppositiue; Ita in proposito: nam antiqui posuerunt materiam esse substantiam sensibilem ictu existentem, ad quam positionem necessario sequitur uod materia sit corpus.
Ad quartum dicendum, quod Commentator, & philo sophus sufficienter comprehendunt per huiusmodi vert omnem materiam proprie dictam
Ad quintum dicendum, quod non sumitur ibi materia proprie, sed large, prout omne potentiale potentia passiua dicitur materia. Liber etiam ille dicitur non esse Doethij, quia ipse in li de duabus naturis, & vna persona Christi, quem fecit contra futhicem & Nestorium, expresse di cit, quod nulla natura incurporeae substantiae materiae innitur fundamento
Ad sextum dicendum, quod vt apparet ibidem ex dictis Augustini, ipse non loquitur ibi secundum opinionem propriam.
Ad secundum dictum Augustini dicendum, quod non loquitur ibi determinatiue; sed inquisitiue, quod apparet. uia postea oppositum istius concludit dicens, quod anima nec est facta de materia rationali: quia sic fieret anima de anima, nec de materia corporali.
Ad tertium dictum Augustini dico, quod Augustinus non dicit hoc assertiue: sed opinatiue recitando dicta aliorum, vt etiam apparet ex suo modo loquendi, quia ipse ibi dem dicit, Demones acrea dicuntur aimalia, non enim dicit sunt, sed dicuntur.
Ad septimum dicendo nego maiorem Ad probationem patebit in tertio articulo; ibi enim ostendetur, quomodo angelus componitur ex genere & differentia, & per conequens ostendetur qualiter sit in genere.
Ad octauum dicendum, quod potentia receptiua, quae ess in angelis non est proprietas materiae: quia est alterius rationis a potentia receptiua materiae
Ad nonum dicendum, quod potentia & actus prout refecuntur ad essentiam angeli, non dicunt diuersas res: sec dicunt vnam & eandem re, quae, vt infra patebit, vno modo considerata habet rationem actus, & alia modo considerata habet rationem potentiae, siue cuiusdam potentialis: & ideo essentia angeli secundum se non est composita ex his, nisi secundum rationem
Secundo dico, quod large loquendo de materia potes poni in angelis composito materiae & formae: quia, vt ait Auctor de causis, quaelibet intelligentia habet suum hy leachim, idest suum materiale, & vt sic, non est aliud materiam esse in angelo, quam ipsum deficere a pura actual ate. Et sic etiam poterunt glosari omnes auctoritates antiquorum, qui aliquo modo loquuntur de materia anelorum excepto Auicebron in libro sontis vitae, ubi ita expresse ponit materiam proprie dictam in angelis, seu intelligentijs, quod sua dicta glosari non possunt & ideo simpliciter est ibi negandus: Nec liber ille ess autenticus; Magis enim praedictus liber debet dici fons mortis, quam fons vitae, propter multas falsitates in ipso contentas, vt aliqui sollemnes doctores dicunt
Articulus 2
Utrum angelus sit compositus ex esse ex essentia
QVANTVM ad secundum principale dico, quod lo quendo de esse actualis existentiae, in angelis est realis composito esse & essentiae
1 Quia illa, quae in eodem posita realiter differunt, illa faciunt realem compositionem: sed in angelo essentia & esse realiter differunt, ergo &c. Maior patet: sed minorem probo, quia si essentia angeli esset idem, quod suum esse, tunc essentia angeli non posset non esse, & per consequens esset necesse esse, impossibile enim est aliquid se parari a se ipso: ergo &c.
2 Praeterea, in omni composito aliud est esse, & ipsum quod est: sed omnis angelus est aliquo modo compositus. Maior patet per Boethium in libro de Hebdo, minor potest declarari ex uerbis philosophi 7. meth. vbi ait, quod multis rationibus demonstratum est, quod nihil fit nisi compositum: sed angelus factus est, vt patuit superius.
Praeterea, si angelus esset suum esse, cum angclus sit er se subsistens, sequeretur, quod esse ageli esset esse sul sistens, & per consequens esse purum, & illimitatum, quod est impossibile, ergo &c
1 Sicut se habet res ad vnitatem, bonitatem, & verita. tem; sic se habet ad esse, siue ad entitatem: sed quaelibet res est vna per essentiam, vt patet. 4. meth. & bona per es sentiam suam, vt patet per Boethium in libro de Hebdo. & est uera per essentiam suam, ut patet per Augustinum, in de uera religione, ergo erit ens per essentiam suam
2 Praeterea, si essentia haberet esse, per esse, quod ess aliud ab ipsa, cadem ratione illud esse habebit esse per aliud esse, & sic in infinitum.
Praeterea, si esse angeli differret ab essentia eius, tuc illud esse aut esset substantia, aut accidens: sed nec sic, nes sic. Non substantia, quia omnis substantia aut est materia, aut forma, aut compositum, vt patet. 2. de anima: sed esse angeli nullum istorum esse potest. Nec est accidens quia esse substantiale substantiae non poterit esse accidens; substantia enim esset ens per accidens,
Praeterea, recipere presupponit esse: ergo si essentia reciperet esse, tunc essentia esset prius, quam heret esse
bed ista non concludunt: quia nuquam potest res concipi cum opposito illius, quod est sibi idem essentialiter; sed intellectus potest concipere essentiam rei creatae cum opposito ipsius esse; Possum enim creaturam concipere non esse, alias ipsa esset purum necesse esse
Ad primum dicendum, quod ens dicitur dupliciter Vno modo, vt est vnum de transcendentibus, seu, ut di scendit in decem praedicamenta, &sic quaelibet res est ens per essentiam suam, sicut est una, uel uera per essentiam suam. Alio modo sumitur pro existere ipsius rei, & ut sic, solus Deus est ens per essentiam suam: & ut sic, secundum Commentatorem 2. metaph. Deus est per se ens & per se verum: omnia autem alia sunt entia &uera, entitate & ueritate Dei. Primo modo res dicitur ens ab eise essentiae. Secundo modo ab esse existentiae: & ideo Commentator. 5. met. ait, quod quaestio de ente uno modo collocatur in quaestione de genere substantiae, & hoc quantun ad primum istorum modorum. Alio modo collocatur in quaestione de accidente, & hoc quantum ad secundum modum.
Ad secundum dicendum, quod non erit processus in infinitum, quia essentia est, seu existit per esse suum, ipsum autem esse non existit, quia est illud, quo aliud existit. Posset etiam dici, quod ipsum esse non existit per aliud esse, sed per essentiam.
Forte diceretur, quod tunc esset circulus, quia essentia existit per ipsum esse; si ergo esse existeret per essentiam tunc essentia existeret seipsa, quod tu superius negasti.
Respondeo, quod essentia existit per esse, & esse per essentiam, aliter tamen & aliter: Nam essentia existit per ipsum esse formaliter, & perfectiue: sed ipsum esse existit per essentiam fundamentaliter, & subiectiue.
Ad tertium dicendum, quod esse substantiae non est accidens, nam cum sit quasi terminus substantiae, ipsum est n praedicamento substantiae, saltem per reductionem, sicut punctus in praedicamento quantitatis
Ad quartum dicendum, quod quamuis agere praesupponat esse, eo quod suppositorum sit agere, recipere tamen esse non praesupponit esse: alias enim potentia recipiens actum praehaberet actum, & materia recipiens esse per formam prehaberet esse. Potest etiam dici, quod recipere esse existentiae, praesupponit esse essentiae, non tamen duratione, sed natura
Articulus 3
Utrum angelus sit compositus ex genere et differentia
QVANTVM ad tertium articulum, quamuis muta essent dicenda de distinctione generis logici & genctis naturalis, ratione tamen breuitatis immediate descendo ad illud, quod iste articulus quaerit.
Quia illud, de quo aliquod genus essentialiter praedicatur, salua sua naturali distinctione ab omnibus aliis speciebus eiusdem generis, in illo reperitur composito generis & differentiae; angelus est huiusmodi: quia substantia, quae est venus generalissimum, essentialiter predicatur de angelo, & ipse intrinsece, seu ex sui natura est distinctus ab omnibus aliis eiusdem generis: nam si istae res materiales habent esse distinctum, quanto magis substantiae spirituales, quae maxime sunt in actu, cum actus si qui distinguat
2 Praeterea, quandocunque aliquod genus aequalite diuiditur in aliqua duo, si vnum diuisorum est compositum ex genere & differentia, & alterum, sed genus generalissimum substantiae prima sui diuisione diuiditur immediate, & aequaliter in substantiam corpoream & incorpoream cum ergo substantiae corporee, puta homo, equus, & cetera huiusmodi, sint compositae ex genere & differentia: ergo & angelus, qui est substantia incorporea
3 Praeterea, omnis natura finita & limitata, quae es conceptibilis conceptu confuso & determinato, in illa reperitur composito generis & differentiae, angelus est huiusmodi; planum est enim, quod si angelus concipitur, vt substantia est, quod magis confuse concipitur, quam si concipiatur, ut spiritus, vel substantia spiritualis, etiam patet, quia ab illo conceptu communi, siue confuso sumitur ratio generis, & a conceptu contrahente & determinanto illum conceptum communem & constituente speciem in esse determinato sumitur ratio differentiae
4 Praeterea, cum ipsa natura angeli nec sit actus purus; quia tunc esset Deus, nec potentia pura, quia tunc esset prima materia, oportet necessario, quod sit actus permixtus potentia; & ideo in ipsis angclis ratio generis sumen la est a tota natura, prout in ea reperitur rom potentialis ed ratio differentiae sumetur ab eodem tota natura, prou in ea reperitur ro actualis; & ratio speciei accipitut ab eadem natura, prout in se copulat rationem utriusque.
Aduertendum est autem, quod doctor noster frater AEgidius in secundo suo scripto loquens de ista materia ait, quod differentia sumpta in spiritualibus in quinque differt a differentia sumpta in corporibus. Primo, quia in corporalibus differentia non sumitur, rota natura, sed a parte naturae, scilicet a forma: sed in angelis, vbi natura partem non habet, necessario sumitur a tota natura
Secundo, quia in angelis de eo, quod significat diffo rentia, praedicatur ipsum genus, sed non de eo, quod sign ficat differentia in corporalibus. Nam totum non praedicatur de parte essentialiter loquendo; Anima enim, quam significatur per hanc differentiam, quae est animatum, no est animal: si enim totum predicaretur essentialiter de parte, cumvnum totum habeat multas partes, vnum totu esset multa tota, Et hinc est, quod dicit philosophus in topicis, Si genus praedicaretur de differentia, vnum animal esset multa animalia,
Tertio, quia si in sepatatis costitueretur predicamentum, differentia caderet in recta linea illius praedicamenti, in corporalibus vero caderet ex latere. Nam de quo- cunque genus praedicatur essentialiter, illud cadit in recta linea illius generis.
Quarto, quia differentia in corporalibus pdicatur do specie solum denominatiue, eo quod dicat partem, in separatis autem praedicatur essentialiter,
Quinto, quia cum in separatis a materia genus & differentia significent idem essentialiter: ideo coniungendo differentiam generis committitur nugatio, & non const tuitur ex hoc congrua diffinitio, in corporalibus econuer so. &c. Vnde quandocumque aliqua significant vnum & idem essentialiter, si vnum illorum significat illud per modum prioris & magis vniuersalis, & aliud per modum posterioris & minus vniuersalis, sicut est de ratione generis & speciei, addendo vnum alteri semper committitur nugatio.
Quidam tamen dicunt, quod dicendo homo anima committitur nugatio: sed non econuerso, dicendo animal homo: quia terminus sequens contrahit praecedentem. Istud autem non valet. quia semper pro nomine potest sumi diffinitio: sed non minus expressa est nugatio cum dicitur, animal animal rationale, quam cum dicitur animal rationale animal, ergo non minor erit nugatio dicendo, animal homo, quam dicendo homo animal
Sed licet ista dicta sint subtilia, tamen ea, quae ponit iste venerabilis doctor in primo membro & quinto istiudistinctionis, non videntur esse conformia ceteris suis dictis
1 Nam in primo suo scripto. 2. quaestione prologi expresse dicit, quod differentia, per quam differunt singula dicit totam speciem & substantiam diffiniti, & hoc probat ibidem per philosophum. 7. meth. sed in primo mebro istius distinctionis dicit oppositum, saltem quantum ad differentiam rerum corporalium.
Praeterea, Iste venerabilis doctor in scripto super. : sententiam dicit, quod in angelis ratio generis sumitur a tota natura, prout in ea inuenitur ratio potentialis: ratio vero differentiae sumitur ab eadem tota natura inquam tum in ea inuenitur ratio actualis.
Ex hoc arguo contra quintum membrum distinctionis sue sic. Quandocumque aliqua significant eandem re sub diuersis rationibus, quarum vna aliam non includit; sed potius excludit, illa simul iuncta non faciunt nugationem. ista patet per Auerroem. 4 met. vbi vult, quod dicendo, ens vnum, non est nugatio: quia quamuis ens & vnum realiter significent idem, tamen ratio entis sumitur a positone, & ratio vnius a priuatione: sed, vt iam pro tuit ex dictis istius, alia est ratio generis, & alia est ratio differentiae angelorum, nec vna includit aliam, cum oppositis sumantur conditionibus, puta vna a potentialitate, & alia ab actualitate, ergo simul iuncta non faciunt nugationem, nec per consequens impeditur vera angelorum disfinitio, cuius oppositum iste doctor dicit in quinto membro praedictae distinctionis.
Et confirmatur: Nam cum secundum Boethium, species proprie diffiniatur, in angelis autem reperiatur vera natura specifica, vt patet per istum doctorem, ergo ange¬ lus proprie poterit diffiniri; sed, vt patet in topicis & maltis aliis locis logice, &philosophiae; omnis propria diffinitio datur per genus, & differentiam: ideo coniugendo go nus & differentiam angelorum, debita videtur constitui diffinitio, nec ex hoc resultat nugatio, nec est simile de ratione generis & speciei: quia ratio speciei includit rationem generis; ratio autem geueris & differentiae etiam in ipsis angelis mutuo se excludunt, sicut iam patuit, & ideo coniungendo nomen speciei cum nomine genetis committitur nugatio.
Articulus 4
Utrum in Angelis inveniatur compositio ex substantia et accidente
QVANTVM ad quartum articulum dico, quod in A angelis est composito substantiae & accidentis quia Voluntas & intellectus fundata in substantia angeli realiter differunt ab ea, cum nulla substantia creata possit esset immediatum principium operationis, vt ait Conmentator. 7. met
Ad argumentum principale dicendum, quod angelo conuenit composito ex esse & essentia, & ex genere o differentia. Ad probationem contra primum dicendum, quod essentia angeli est in potentia ad esse: talis tamen otentia non est abiiciens actum, sicut est potentia rerum generabilium & corruptibilium, quae producunrur ab agente naturali presupponente potentiam passiuam materiae. Ad probationem contra secundum dicendum, quo illa descriptio non est mensuralis quantum ad omne spo ciem, quia perfecta ratio speciei potest saluari etiam in vno solo indiuiduo, vt apparet in multis rebus creatis. Secundae particulae principalis huius distinctionis li cida subduusio, in qua angelorum conuenien tia inter se aperitur.
TSICVT in praedictis &c. Postquam magister tetigit aliqua, quibus ab initio differebant ipsi ang li, hic tangit quedam: in quibus conueniebant a primordio sui initijt. & diuiditur in tres partes; quia primo ostendit huiusmodi angelorum conuenientiam. Secundo recolliit ex praedictis eorum differentiam, Tertio innuit ad storum sufficientem cognitionem solummodo sufficere diuinam intelligentiam. Secunda ibi, In subtilitate vero Tertia ibi, Has distinctiones, Sequitur illa pars, lllud quoue, In qua magister ostendit quales fucrint angeli creati quantum ad perfectiones morales, puta vtrum fuerint creati boni, vel mali, iusti, vel iniusti. Et diuiditur in tres partes: nam primo circa hoc mouet quaestionem, Secundo circa propositam quaestionem recitat quandam falsam opinionem, Tertio ponit veritatis determinationem. Secunda ibi, Putant quidam. Tertia ibi, Aliis autem. Hec in duas: quia primo magister ponit secundum veram opinio nem praedictae quaestionis determinationem: Secundo ostendit incidentaliter, qualem ante sui confirmationem angeli habuerunt cognitionem & dilectionem ibi, Hisolet quaeri. Prima in tres: quia primo veram opinionem tirca saepe dictam quaestionem recitat: Secundo pra dictam falsam opinionem improbat, Tertio auctoritates, in quibus se praedicta opinio fundabat declarat & explanat. Secum da ibi, Ideo Aug. Tertia ibi, De inde qualiter, Hic quaero hanc quaestionem.