Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO IIIL &V. Perspicua biius distinctionis diuisio n qua angelorum gloria, net non eorum miseria mnquiritur.
OSTMACVI DRNDVM EST. Postquam Magister determinauit de differentia & conuenientia angelorum, hic inquirit de gloria & miseria ipsorum, & diuiditur i tres partes: nam primo ostendit, quod an geli nec miseri, nioc beati fuerunt pri Ei mo creati. Secundo ostendit, quomodo & per quid aliqui facti sunt miseri, & aliqui beati, Tertio prosequitur distincte modum, quo miseri sunt damnati, alij vero secundum nouem choros feliciter ordinati. Secunda incipit ibi, Post haec consideratio. Tertia ibi, Praeterea scire oportet. Primae duae partes sint praesentis lectionis, quarum prima diuiditur in duas partes, secundum, quod Magister respondet duabus quaestionibus, quarum prima est, Vtrum angeli fuerunt creati miseri, vel beati; Secunda, Vtrum fuerunt creati perfecti vel imperfecti Secunda ibi; Ad hoc autem &c. Prima in tres; nam primo ad primam quaestionem respondet opinatiue; Secundo respondet determinatiue, & tertio praedicta resumit epilogatiue. Secunda ibi, Sed haec magis, Tertia ibi, Ex praedicti; &c. Sequitur distinctio. 5. Post haec &c. In qua Magister ostendit quomodo & per quid aliqui angeli facti sunt miseri, & aliqui beati; circa quod est aduertendum, quod amorosa conuersio ad Deum & odiosa auersio a Deo, fuc runt causae separationis ipsorum angelorum secundum mi- seriam, & gloriam. Mox. n cum ij per caritatem Deo adneserunt, & alij per odium a Deo se auerterunt, tunc illi fuerunt damnati, isti autem beati. lgitur Magister circa stam materiam duo facit: quia primo tractat de actu conuersionis ad Deum & auersionis a Deo, Secundo de conuertendi & auertendi principio potestatiuo, puta de libero arbitrio ibi, Habebant enim omnes &c. nec in duas quia primo tangit de huiusmodi libera omnium angelorum potentia; Secundo ostendit, quomodo bonis angelis superaddita fuit gratia, ibi, Si autem queritur; & haec i duas; quia primo ostendit quomodo huiusmodi angeli receperunt gratiam: Secundo inquirit an meruerint beatitudinis suae gloriam, ibi; Hic quaeri solet: Prima in duas: quia primo manifestat quomodo angeli; qui perstiterunt, gratia cooperante fuerunt dotatis Secundo quomodo angeli, qui superbierunt, huiusmodi gratia fuerunt priuati, ibildeoque a quibusdam, & haec in duas: nam primo excludit quorumduam falsam credulitatem,; Secundo determina veritatem, ibi, Quia vero alijs &c. Haec est sententia istarum duarum distinctionum in generali, circa quas quaer in speciali.
On this page