Quaestio 1
Quaestio 1
An angeli fuerunt creati beati.
Et videtur quod sic: quia clare Deum videre est esse beatum: quii secundum Augustinum primo de trin "visio est tota merces" sed a primo instanti suae creationis angeli clare viderunt Deum: nam cum angelus non cognoscat discursiue, sed simplici intuitu; ideo non cogaouit Deum per creaturas sed in seipso: & cum in sua cognitione non utatur phantasmate, non cognouit Deum obscure, sed clare.
Contra, non prius fuerunt boni beati, quam mali damnati; sed mali non fuerunt creati damnati, quia alias eori damnatio retorqueretur in solum Deum, eo quod non processisset ex eorum demeritis. Quia Magister in istis duabus distinctionibus tractat de gratia & beatitudini angelorum; ideo sic procedam. Primo enim inquiram di eo, quod queritur, Secundo videndum est, vtrum fuerin creati in gratia, & hoc quantum ad istam quartam distinctionem. Tertio, vtrum angeli indiguerint gratia ad hoc quod Deum meritorie diligerent. Et quarto, vtrum meruerint suam beatitudinem, & hoc quantum ad quintam distinctionem.
RESOLVTIO. Angeli in initio suae cveationis haud perfecte beati extit ere; er quo gratie gratum faciens non fuit sibi infusa, licet quadan natur ali perfectione futrint decorati. Vnde nec in primo instanti snae creationis mereri poterant.
Articulus 1
Utrum Angeli fuerint creati beati
QVANTVM ad primum est distinguendum, quia beatitudo dupliciter potest sumi. vno modo proprio & perrecte. Alio modo large & imperfecte.
Primo modo angeli non fuerunt creati beati. 1 Quia perfecte nullus est Beatus, qui non habet quicquid vule: sed in principio suae creationis angeli non habuerunt quicquid voluerunt. Maior patet per August. 1: de tri vbi ait, quod ille Beatus est, qui habet quicquio rult, & nihil mali vult; Minor etiam patet, quia eorum aliqui quia inordinate appetierunt: ideo ceciderunt.
2 Praeterea, de ratione perfectae beatitudinis est perfecta securitas cum e xclusione omnis erroris; sed a principio ereationis ista non fuerunt in angelis. Maior patet per August. 11. de ciui. Dei, vbi ait, quod "beatitudo efficitur ex eo, quod intellectualis natura incommutabili bono, quod Deus est, sine vlla molestia perfruatur, & in ec se in aeternum esse mensuram, nec vlla dubitatione cunctetur: nec vllo errore fallatur". Minor patet per eundem August. eodem capitulo, vbi ait, Siue angeli mali scienres suum casum timerent, "siue nescientes aliud putarent scientes timor, nescientes error beatos vtique esse non sinebat."
3 Praeterea, si angeli a principio fuissent perfecte bea ri, nullus eorum cadere potuisset: falsitas consequentis patet de facto in eis, qui damnati sunt, consequentiam probo: quia in actu perfectae bcatitudinis includitur actus fruitionis, quo Deus tam perfectae diligitur, quod amans ab amore nequaquam poterit resilire¬
Forte dicetur, quod quamuis per hoc probetur, quod angeli mali non fuerint creati beati, de bonis tamen angelis ista non concludunt.
Respondeo, quod si concludunt de vno, tunc concludunt de omnibus: quia secundum August. 11. super Cien¬ diabolus cum suis in principio ante suum peccatum nonn fuit diseretus, siue distinctus ab aliis angelis, nisi in soli naturalibus: & quia diabolus dulcedinem Peatae angelica vitae numquam gustauit, vt ait August. in eodem libro, ideo nec alii principio suae creationis ipsam gustauerunt cum non fuerit in eis distinctio quantum ad gratuita.
1 Quia non minus fuit angelus Heatus a prima sua com ditione, quam homo fuerit in paradiso, vel virtuosus homo in mundo: sed secundum August. isti dicuntur Beati; igitur & angeli. Maior patet: minorem ponit August: 11 de ciuit. Dei, dicens. Quis enim illos primos homines in paradiso negare audeat beatos fuisse ante peccatum, cum hodic non impudenter beatos vocemus, quos videmus pie, ac iuste hanc vitam ducere sine crimine uastante conscientiam.
2 Praeterea, multo perfectius omnes angeli cognouerunt Deum a principio suae conditionis, quam in contenplatione ex puris naturalibus quicumque homo possit cognoscere Deum: sed philosophi posuerunt homines peatificari in contemplatione Dei & substantiarum separatarum, vt patet 1o ethicorum, igitur multo magis ingeli a primordio suae creationis poterunt dici fuisse beati, Et iuxta istam distinctionem poterunt satis congrue exponi omnes auctoritates sanctotum, quae de ista materia quandoque contrariae videntur sonare.
Articulus 2
Utrum Angeli fuerint creati in gratia
QVANTVM ad secundum articulum potest dici, quod duplex est gratia, vt patebit in 3. libro scilicet grtia gratis data, & gratia gratum faciens: In prima gratia fuerunt creati omnes angeli, non autem in secunda.
Primum probo: quia omne donum Dei & specialite virtutis & cognitionis, cuius merita non praecedunt, ess gratia gratis data: sed cum multis donis & perfectionibus & specialiter virtutibus & cognitionibus Deus creauit angelos tam bonos, quam malos, iuxta quod dicitus de primo, qui cecidit, "Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, & perfectus decore in delitiis paradisi Deus fuisti; omnis lapis pretiosus operimentum tuum"
Secundam conclusionem probo sic. 1 Ille, qui non potest proficere, non habet gratiam gratum facientem, maxime si est viator, ita, quod non es perfecte Beatus, sed angeli a principio suae creationis non potuerunt proficere, vt patet per Magistrum in littera; quia quamuis, vt ait Magister, haberent, quo possent stare, non tamen habuerunt, quo possent proficere, nec fuerunt perfecte beati, vt patet in articulo praecedenti, ergo &c. 2 Praeterea, creatura videns se esse in gratia numquam a gratia potest resilire, maxime si perfecta fuerit illa notitia, siue visio: sed angelus principio suae creationis perfecte cognouit se & omnia, quae fuerunt in se:minor pateti pbo maiorem, quia cum gratia sit pulcherrimus decor naturae, quicumque huiusmodi decorem in se videret, non osset ipsum non appetere, immo minus posset ipsum non appetere, quam etiam quamcumque naturalem suam perfectionem, cum sit venustior omni naturali perfectione; cum igitur side teneamus angelum in peccatum cecidisse sequitur, quod gratiam non habuerit.
Praeterea, Deus hominem non creauit cum gratia gratum faciente: ergo nec Angelum: antecedens patet p Aug. 11. de ciui. Dei, vbi ait, quod "quantum ad spemfuturi boni beatior est quilibet" iustus i hac vita, quam primi parentes, cuius rationem reddit Magister hic in littera: quia iustus in hac vita habet quo possit proficere; primus autem homo quamuis haberet, quo posset stare, icili cet originalem iustitiam: non tamen habuit, quo posset proficere, scilicet Dei gratiam consequentiam probo, quia conditor ordinatus non minus nititur substentare partem debiliorem de facili ruinosam, quam partem fortiorem & naturaliter minus ruinosam: sed homo infirmior fuit angelo, &plures causas habuit ruinae, habuit enim causam in trinseca appetitum sensitiuum, & extrinsecam, scilicet suu tentatorem diabolum, & tamen huiusmodi non fuit concreatum gratiae fulcimentum, igitur nec angelo, qui caruit incitamentis iam dictis ad ruinam.
1 In primo principio creationis omnia fuerunt simul creata, vel in se, veFin suis rationibus seminalibus: sed in llo primo instanti gloria angelorum non fuit creata in se: quia tunc angeli fuissent creati beati: ergo talis gloria fuit creata in suo seminario, quod est ipsa gratia gratum faciens; ergo &c.
2 Praeterea, non magis retardauit Deus ornatum creaturae spiritualis, quam corporalis: sed corpora caelestiprincipio suae creationis immediate Deus ornauit suis luminibus: ergo & creaturam spiritualem ornauit gratia & virtutibus.
3 Praeterea, diuina liberalitas semper parata est dare gratiam, vbi obicem non inuenit ex parte suscipientis: set angeli in primo instanti suae creationis nullum habuerunt in se impedimentum gratiae suscipiendae.
4 Praeterea, cum pronior sit Deus ad miserendum, quam ad condemnandum, non minus concreauit angelis princ pium merendi, quam principium demerendi: sed Deus concreauit angelis liberum arbitrium, quo potuerunt di mereri: igitur & concreauit eis gratiam, qua sola potuerunt mereri.
3 Preterea, arguit quida alius ad idem sic, Homo fuit creatus in gratia: ergo & angelus consequentia patet: quia non minoris dignitatis fuerunt angeli, quam primus homo. Antecedens probatur, quia homo fuit creatus in iustitia originali: quae quidem iustitia origmalis non videtur fuisse sine gratia concomitante, quia consistebat in perfecta obedientia corporis ad animam, & virium inferiorum ad superiores, & in rectitudine voluntatis ad Deum quorum, sicut duo prima non videntur esse sine gratia gratis data, ita tertium non videtur fuisse sine gratia gratum faciente.
4 Praeterea, hoc idem probant auctoritatibus sanctorum: nam Beatus August. 12. de ciui. Dei loquens de cre: tione angelorum ait, quod Deus "simul erat condens naturam & largiens gratiam". Et ibidem ait, "Nonam voluntatem quis fecerat in angelis, nisi ille, qui eos cum bona voluntate, id est, cum amore casto creauit": Item Hicronymus in Olosa super Osea ait, quod demones in magna pinguedine spiritus sancti creati sunt.
lllud, quod crcato est concreatum, videtur esse naturale ipsi creato; igitur si angelis gratia fuisset concreata, ipsi angeli potuissent gratiam reputasse naturam.
2 Praeterea, complacentia, qua creatura existens ingratia gratum faciente complacet sibi ipsi ex eo, quod est. in gratia, est actus meritorius vitae aeternae: quia sicut angelus, vel quaecunque creatura demeretur sibi ipsi nimis conplacendo in naturalibus, sic meretur sibi ipsi complacendo in gratuitis: sed quicunque angelus se vdisset in pulchr tudine gratiae gratum facientis, necessario sibi ipsi in hoc complacuisset:igitur vitam aeternam meruisset, & per consequens nullus fuisset damnatus
Ad primam igitur rationendicendum, quod dato, quod illa maior sit vera quantum ad naturalia, tamen non est vera uantum ad gratuita: Nam secundum Augu. Qui creauis nos sine nobis, non iustificabit nos sine nobis.
Ad secundam nego maiore: nam ornatus naturae corpe ralis est eiusdem status cum sua natura: huiusmodi n ornatus, & ipsa natura, quam ornat, constituunt vnum statum puta statum naturae: sed alter est status naturae quauiscuqu piritualis, & alter status gratiae: & ideo natura spiritualis debet praecedere gratiam, ne gratia videatur natura
Ad tertiam dicendum, quod quamuis in primo instanti suae creationis non habuerint impedimentum ad gratiam, loquendo de impedimento contrarie vel priuatiue quod est auertere se a gratia, vel refutare gratiam, habue cunt tamen impedimentum, loquendo de impedimento negatiue, quod est non conuertete se ad gratiam: quia an te illud instans non fuit in eis vsus liberi arbitrii, quo se ad gratiam affectandam conuerterent.
Ad quartam dicendum, quod in hoc relucebat magna bonitas Dei, quod dedit eis naturam inclinatam ad vrt tem sine omni incitamento intrinseco, vel extrinseco ad vitium, seu ad peccatum: habuerunt etiam omnes angel sufficiens principium, quo saltem de congruo mereripotuerunt, & virtuose persistere, donec eis Deus gratiam infudisset, qua mediante etiam de condigno suam beatitudinem meruissent
Ad quintam nego antecedens: oppositum. n, probaui superius per dictum Aug. & Magistri. Ad probationem dico quod illa rectitudo voluntatis ad Deum consistere poterat in amore naturali, qui erat gratia gratis data
Ad sextam dicendum, quod sicut propter bonitatem morulae, quae fuit inter creationem angelorum, & casum malorum, quandoque malus angelus dicitur malus ab initio quamuis non fuerit creatus in peccato, nec in primo instanti peccauit, vt infra patebit, sic in proposito &c. Quos cnim modicum distat, pro nihilo reputat intellectus, u patet 3. physicorum.
Articulus 3
Utrum Angeli indiguerint gratia ad hoc ut Deum meritorie diligerent
QVANTVM ad tertium articulum dicendum, quoda hoc, quod actus cuiuscumque creaturae sit meriti rius, necessario requiritur gratia gratum facies: quia actus naturam excedens necessario innititur alicui supernatum li principio, quo natura supernaturaliter adiuuetur, sed omnis actus meritorius vitae aeternae de condigno exces dit naturam creatam: Iste enim fuit error Pelagij, quod ex puris naturalibus possemus mereri vitam aeternam. Patel etiam ista minor ratione; Quia quando aliquis finis excen dit naturam, tunc actus, qui de condigno meretur, & consequitur talem fine, necessario excedit naturam: sed finis. qui est aeterna beatitudo, excedit omnem naturam creatam, solus enim creator est ex se naturaliter perfecte bea tus: huiusmodi autem finem per actum meritorium creatura consequitur de condigno:igitur necesse est, vt in tali actu innitatur supernaturali principio, ergo &c.
Sed vtrum ad consequendam huiusmodi gratiam, qud mediante meremur, sufficiat solum liberum arbitrium, vel cequiratur alia praeuia supernaturalis disposito, de noc sunt opiniones.
Doctor communis ponit hic in scripro, quod sufficiat solum liberum arbitrium; Quia si homo facit, quod in se est, Deus dat ei gratiam, sed per solum liberum arbitriom homo potest facere, quod in se est; immo, vt dicit, videtur contradictionem implicare, quod ad faciendum, quod in se est, requiratur aliquid aliud, quam liberum arbitrium; quia hoc non est in homine, ad quod requiritur aliud, quam liberum eius arbitrium.
1 Quia quicumque ex se est sufficiens ad aliquod me dium consequendum, ille etiam ex se sufficit ad consequendum omne illud, quod tali medio consequi potess dc condigno, sed habens gratiam de condigno meretur vitam aeternam; igitur si ad consequendum gratiam sum ceret solum liberum arbitrium, sequeretur de primo ad vltimum, quod ad consequendam gloriam de condigno sufficeret solum liberum arbitrium.
Praeterea, ille, qui ex suo libero arbitrio non potess habere bonam cogitationem, hic non pot est ex suo sibero arbitrio praecise consequi gratiam : sed secundum quod ait Apostolus non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est Maior patet: quia cum bona cogitatio sit prima disposito ad bonum, seu primum initium bonae dispositionis, si illam non habemus in nostra potestate, sequitur, quod negratiam possimus consequi praecise ex nostro libero arbitrio; non enim sine causa clamauit Hieremias, Conuerto nos ad te & conuertemur
Et ideo dixerunt alij, quod necessario ante infusionem pratiae requiritur in anima quaedam disposito, quae est quoddam donum Dei gratis datum.
Sed nec illud valet, quia quaero de illo dono, vtrum sit sufficiens disposito ad gratiam, vel non. Si non, tunc frusira ponitur. Si sic, tunc vel liberum arbitrium est per se ufficiens ad consequendum donum illud, siue illam dispositionem, aut non per se, sed mediante alia dispositone. Si mediante alia, tunc erit processus in infinitum Si per se, tunc liberum arbitrium per se sufficiens esset ad consequendum gratiam: quia illud, quod per se potes in sufficientem dispositionem respectu alicuius perfectionis, hoc etiam per se potest acquirere illam perfectionem
Et ideo relictis his extremis opinionibus, quibus incidit in Svllam cupiens vitare Carvbdim, medium obseruando dico, quod nec liberum arbitrium per se suffici ad gtatiam consequendam, nec requiritur aliquis habitur gratiam praeueniens & mentem disponens, sed sufficit quidam motus factus in mente specialiter ab ipso Deo quem motum, siue impetum sequendo creatura conuertitur ad Deum, & est disposita ad gratiam recipiendam Et ista est intentio Damas lib. 2. vbi ait, quod ipse Deus est omnis boni principium & causa, & sine eius cooperatione & auxilio impossibile est nos bonum velle, vel face re; In nobis autem est permanere in virtute, & sequi Deum ad hanc vocantem: vel secedere a virtute, quod est in malitia fieri & sequi diabolum vocantem ad ipsam
Articulus 4
Utrum Angeli meruerint suam beatitudinem
QVANTVM ad quartum articulum dicendum, quo beatitudo dupliciter potest considerari. Vno modo vt est quoddam nobile donum Dei, & vt sic non re quirit meritum de necessitate, quia sicut Deus dat gratiam taepius sine vllis praecedentibus meritis, sed ex sua liberasi bonitate, sic potuisset si voluisset & angelis & hominibus dare beatitudinem, & eos creasse beatos sine ullimeritis praecedentibus. Alio modo potest considerari betitudo prout habet rationem praemij & finis, siue, vt dicitur finale praemium alicuius; & sic dico, quod de necessitate requirit meritum: quia vt sic concernit relationem ad meritum, a qua etiam per intellectum absolui non potest
Sed vtrum Deus angelis suam beatitudinem liberaliter donauerit, vel per modum praemij de condigno redud derit, & dato, quod per modum premii, vtrum praemium precesserit meritum, sicut Praeposituus dixit, cuius opinionem Magister tenere videtur in littera, vel vtrum mae ritum praecesserit duratione praemium, sicut tenent sequaces doctoris communis, scilicet sancti Thomae, vel vtrum sine omni precessione durationis, sed solum precessione naturae simul & in eodem instanti fuerit meritum & prae mium angelorum: sicut dicit frater AEgidius, aestimo, quod nullus mortalium scire possit, nisi a Deo fuerit sibi specialiter rcuclatum: lgitur tantorum secretorum postpo¬ sita discusfioise solummodo ad praesens volo ostendere, uod ea, quae dicuntur contra positionem fratris AEgidij non concludunt
Arguunt enim quidam sic. 1 Actus, qui includunt oppositum circa statum operantis, non possunt esse simul; sed actus meriti & actus pri mii sunt huiusmodi: quia mereri est illius, qui est in statu acquirentis & tendentis ad terminum: praemium autem respicit statum non acquirentis, sed iam possidentis, nec tendentis ad terminum, sed iam existentis in termino.
2 Praeterea, arguit quidam alius doctor contra modum ponendi fratris AEgidii ; Frater AEgidius dicit, quod postuam angeli boni gratiam a Deo receperunt, tunc meri tum angeli stabat in actu elicito mediante gratia & caritate, quo Deum diligebat, & proprie loquendo, Deus erat raemium, vt adeptus fuit ab angelis per actum talem: Si tamen vt ait frater AEgidius, ipsum actum volumus appellare praemium, tunc idem actus, vt a gratia & caritate eli citus habet rationem meriti, vt autem per eundem actum ingeli adipiscuntur Deum, habet rationem praemij; & quia actus iste naturaliter est prius elicitus a caritate, quam ad Deum terminetur, igitur adhuc saluatur, quod meritum natura praecedit praemium.
Contra istud fundamentum arguit quidam doctor sic. 1 Impossibije est, quod idem habeat rationem finis & eius quod est ad finem, sed actus beatificus habet rationem finis, & actus meritorius habet rationem eius, quod est ad finem; ergo &c.
2 Preterea contradictionem implicat in eodem esse simul respectu eiusdem desiderium & actum vltimatae con¬
lacentiae: sed actus meritorius est actus inhiantis siue de iderantis, cum sit circa rem absentem; actus autem beatificus est actus vltimatae complacentiae circa rem iam habitam & praesentem.
3 Praeterea, quod meritum possit sequi premium fi- cut tenet Magister & Praeposituus quidam exemplariter probant dicentes, quod rex nullis praecedentibus meritis dat equum militi, quem tamen miles seruitio regio postea meretur. Sic Deus prius angelis dedit beatitudinem, quam post modum merentur, implendo ministeria, ac quae destinantur.
Sed ista non concludunt Ad primum igitur dicendum, quod minor vniuersali ter non est vera. Ad probationem dicendum, quod quamuis tendere ad terminum suceessiue concernat, seu connotet oppositum ad existere in termino; tendere tamen subito sine suceessione fimul ditratione potest esse cum eo, quod est existere sn termino; salua tamen priori tate naturae: Et eodem modo dico de acqrere & possidere¬
Et per idem patet ad vnam rationem multum appare tem, qua arguit doctor communis contra istam conclusionem sic, via non potest esse simul cum termino; sed meritum habet rationem viae, praemium autem rationem termini. Maior ista & si habet aliquam veritatem loquendo de via suceessionem includente, non tamen de uia su bita, seu instantanca; Nam secudum philosophum 2. phy sic. generatio est via in naturam, & tamen simul & in eodem instanti salua tamen prioritate naturae, est generaio & generatum esse. Sic in proposito &c
Ad secundum dicendum, quod sicut idem motus potest dici actio, & passio respectu tamen diuersorum: sic idem actus per comparationem ad principium elicitum potest habere rationem meriti & per consequens rationem eius uod est ad finem, & per comparationem ad delectabilis simum terminum, quem per talem actum agens adipiscitur, potest habere rationem praemij, seu finis.
Ad tertium dicendum, quod ex quo naturaliter actus rius elicitur, quam terminetur; ideo non repugnat eidem ictui vt elicitur aliqualiter habere conditionem desiderii, co quod in illo priori natura nondum attigerit illud, ad quod tendit, & vt ad summum bonum terminatur praesentialiter sine medio habere rationem summae complacentiae.
Ad quartum dicendum, quod exemplum ad non est pro positum, quia aut rex libere dedit aequum militi, & tunc miles non merebitur eum actibus sequentibus, quamuipeniuola gratitudine seruiat regi: quia nullus meretur il ud, quod suum est secundum liberam & plenariam possessionem: nam per opera meritoria acquiritur aliquid de biti in eo, quod non fuit suum, aut non dedit equum libe re, sed sub hac conditione, ut miles deseruiat &ipsum mo reatur, & tunc non est ad propositum: quia sic Deus ange lis libere influit beatitudinem, quod ipsius beatitudinis angeli sunt sine adiecta conditione liberi possessores.
Ad argumentum principale nego minorem. Ad prob ationem dicendum, quod licet angelus ea, quae sine excessu suo intellectui sunt debite proportionata, non cognoscat discursiue sic, quod causam cognoscat per effectu. Deum tamen, qui secundum suam claritatem excedit naturaliter angeli facultatem, ipse angelus cognoscit per effectum, loquendo de sua notitia naturali: nam angelus naturaliter primo cognoscit seipsum, & cognoscendo seipsum esse effectum, cognoscit Deum, qui fecit eum