Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO VI. Dilucida diusio huius distinctionis, in qua d e bonorum angelorum conuersione, ac de malorum quersione pa riter pertractatur.
PRAETEREA sciri oportet. Pos quam Magister determinauit de bonorum agclorum conuersione, & malorum auersione, hic prosequitur de auersorum miseria, & conuersorum gloria, & diuiditur in duas partes, secundum quod primo determinat de malorum angelorum miserrima damnatione. Secundo de bonorum angelorum pulcherrima ordinatione, ibi. Post praedicta: Prima in duas, nam primo tractat de malorum angelorum casu, & damnatione; Secundo de angelorum in aliquibus corporibus apparitione ibi, Solet etiam. Prima in duas; Nam primo recitat Magister malorum angelorum casum localem. Secundo declarat casum eorum spiritualem ibi, Supra dictum est. Prima in tres: na primo Magister ostendit, qualiter Lucifer & socii eius propter peccata sua ceciderunt. Secundo describit termini a quo proiecti fuerunt, Tertio assignat terminum, ad quoi descenderunt. Secunda ibi. Et tantae superbiae; Tertia ibi, Non est enim eis. Et haec in duas: quia primo ostendit, quod in istum aerem caliginosum ceciderunt, Secundo quomodo aliqui eorum ad infernum descenderunt ibi, Solet autem queri. Prima in duas: quia primo de cribit ipsorum daemonum habitationem; Secundo manifestat inter eos esse prelationem ibi, Et sicut inter. Sequitur illa pars, Solet autem quaeri, & diuiditur in tres partes: nam primo ostendit aliquos daemones ad inferni descendere, Secundo quid sentiendum sit de Luciferi loco & potestate, & tertio ostendit ceterorum daemonum potestatem deficere, cum auiris sanctis vincuntur in temperatione. Secunda ibi, De Lucifero autem; rertia ibiAliis quoque &c. Circa istam. sextam distinctionem quaero hanc quaestionem.
On this page