Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO VII ctara buius distinctionis diuisio, in qua de depressione angelorum spirituali perspicue pertractatur.

SVPRADICTVM est &c. Postquam Magister determinauit de malori angelorum casu locali, hic tractai de eorum casu, & depressione spirituali, & diuiditur in tres partes: nm primo ostendit, qualiter ipsi deficiunt in volendi bonitate, Secundo in cognoscendi claritate, Et tertio in agendi potestate. Secunda ibi, Et licet mali angeli Tertia ibi, Nec putandum est. Prima in tres: nam primo ostendit, quod sicut honi ita sunt in bono proposito confirmati, quod eorum voluntas non potest flecti in malum; sic econuerso mali ita sunt in malo proposito obstinati quod eorum voluntas non potest flecti ad bonum. Secundo per hoc, quod tam boni, quam mali sunt liberi arbitrii, obiicit in contrarium. Tertio saluo libero arbitrio vtrorumque respondet ad obiectum. Secunda ibi, Sed ci nec boni. Tertia ibi, Ad quoed dicimus: & haec in tres: quia pr mo ostendit, quod quamuis mali habeant liberum arbitrium, hoc tamen propter obstinationis suae malitiam es corruptum & deprauatum. Secundo ostendit liberum a bitrium bonorum in sua libertate esse quam plurimum emendatum, Et tertio ex his concludit propositum & respondet ad argumentum Secunda ibi, boni vero. Tei tia ibi, Non ergo post confirmationem. Sequitur illa par Et licet mali angeli: & diuiditur in duas: nam primo ostendit, quod quamuis mali angeli sint viciati, tamen adhuc vigent subtilitate naturae, & temporum experientia. Se. cundo innuit, quod magicae artes exercentur eorum virtute & scientia ibi, Quorum scientia &c. Sequitur illa pars, Nec putandum est: & diuiditur in duas: nam prim; ostendit angelos omnes vniuersaliter in agendo habere limitationem: intrinsecam. Secundo ostendit specialiter malos angelos habere limitationem extrinsecam ibi,I lud quoque sciendum. Prima in tres; quia primo ponit al gelos non esse creatores, Secundo, quod interdum sunt seminum coniunctores, Et tertio, quod possunt esse Dei cooperatores. Secunda ibi, Sicut ergo nec &c. Tertia ibi 1 Sicut ergo mentem nostram iustificando &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum