Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An daemones occulta cordium hominum cognoscant.

Quaestio I. An daemones occulta cordium hominum cognoscant.

VVTRVM daemones cognoscant occulta cordium, siue cogitationes mentis humanae.

Et videtur, quod sic: quia daemon cognoscit omnia peccata nostra, pro quibus puniri debemus, cum ipse sit exsecutor iudicis: sed multa sunt peccata, pro quibus puniendi sumus, quae consistunt sola cogitatione, & in occulto cordis; ergo &c Contra, si demon cognosceret occulta mentis humanae, tunc daemon illaberetur menti humanae consequens est salsum: quia hunc honorem secundum Aug. Deus sib soli reseruauit. Hic quattuor sunt videnda. Primo vtrum daemones possint illabi animae rationali Secundo, vtrum cognoscant nostras cogitationes, Tertio, vtrum cognoscant futura. Et quarto, vtrum diuinationibus demonum sit credendum.

RESOLVTIO Et si angelus in quocumque corpore vna cum anima esse possit, co git ationes quoed nostras quo ad terminorum significationem opti me cognoltat, horum tamen complexionem, quo ad certam affirm ationem, & negationem penitus ignorant.

Articulus 1

Utrum Daemones possint illabi animae rationali

ARTICVLVS I Vtrum Demones possint illabi animae rationali

QVANTVM ad primum ponam tres conclusiones Prima est, quod daemon, vel quicumque angclus potest esse in quocumque corpore, nisi prohibeatur a superiori potestate. Secunda est, quod daemon, seu angelus potest esse in eodem corpore cum anima rationali. Tertia est, quod demon, siue angelus non potest esse in anima rationali, nec per consequens illabitur ei

Dico ergo primo, quod daemoni non repugnat esse in quocumque corpore

1 Quia non plus repugnat spiritui esse in corpore, quam alicui corpori esse in alio corpore, sed corpori glorificato non repugnat esse in quocumque corpore, quod patet de corporibus spherae actiuorum & passiuorum: quia intrat & exit ianuis clausis, vt apparuit de corpore Christi, etiam patet de corpore caelesti: quia corpora glorificata transeunt omnes celos inferiores, & requiescunt in con pore caeli empyrei.

2 Praeterea, quamuis extensum vt extensum est, non compatiatur in se aliud extensum naturaliter, eo quod dimesio resistat dimesioni; tamen sine repugnantia extensum conpatitur secum, ac etiam in se non extensum: sed substantia angelica non est extensa, quia nec est quanta de se, sicut corpus, nec coniuncta quantitati, sicut substantia rei corporalis: nec est coniuncta quanto, sicut anima rationalis, quae est actus corporis physici organici &c.

3 Praeterea, incorporea natura ibi nimirum est, vbi operatur, vt ait Damaslibro primo, sed angelus operatui in corporibus: igitur dum operat in eis, est in eis; ergo &c

4 Praeterea, non apparet, quare angelo magis repugnet esse in corpore, quam animae rationali; sed amimae rationali non repugnat

Sed huic conclusioni videtur obuiare Qlosa super Aba. cuc. 2. ca. quae dicit, quod spiritus immundus potest assiste, re simulacris; sed intrinsecus esse non potest

Respondeo, quod per talia verba Closa intendit exclusionem non localem, sed essentialem, vult enim dicere, quod daemon cum ipso simulacro non facit vnum per essentiam, sicut materia cum forma

Secundo dico, quod angelus potest esse cum anima r tionali in eodem corpore, nisia Deo prohibeatur

Quia quamuis duae substantiae spirituales non possint esse eodem modo in eodem, diuersis tamen modis nihil repugnat eis esse in eodem:igitur in eodem corpore, in quo est anima rationalis per informationem, poterit esse angelus, siue bonus, siue malus per operationem. 2 Praeterea, daemones fuisse in humanis corporibus & homines multipliciter vexasse, textus sacrae scripturae saepius protestatur: Dicitur enim, quod offerebant apostolis vexatos a spiritibus immundis, qui curabatur omnes. idem patet alibi.

Sed Forte dicetur, cum anima rationalis sit tota in toto corpore, & tota in qualibet parte corporis, vt patuit in primo libro, igitur daemon non potest esse in corpore, nec in aliqua parte corporis, in quo est anima, nin illaberetur ei

Respondeo negando consequentiam. Nam quamuis ex hoc bene arguatur, quod daemon & anima simul sint, illapsus tamen vnius in alterum ex hoc argui non potest.

Dico tertio, quod daemon, siue angelus per substantialem illapsum non potest esse in anima.

1 Quia nullus spiritus per illapsum potest esse in alio spiritu: sed tam anima, quam angelus sunt spiritus: Maior patet per Aug. in de fide ad Petrum, vbi ait, quod singuus spiritibus inest terminus, quo a se inuicem distinguuntur, & vnus in alio non est

2 Praeterea, quod solius Dei proprium est, angelo conaenire non potest: sed illabi animae est huiusmodi; quisecundum beatum August. in de ecclesiasticis dogmatibus, illabi menti illi tantum possibile est, qui creauit ea.

3 Praeterea, quicquid est in essentia rei, vt essentia est, hoc facit ad esse rei, & conseruat rem in esse, propter hoc enim essentia dicitur ab esse, vt patet per beatum Aug. 2 de tri. Sed nullus angelus facit ad esse animae, nec eam conseruat in esse, ergo nullus angelus est in essentia animae, vt essentia est, nec per consequens illabitur ei¬

Forte dicetur, quod per istam eandem rationem potest probari, quod angelus non possit esse in essentia alituius corporis, quod videtur contradicere primae conclusioni; quia nec facit ad esse corporis, nec conseruat corpus in esse

Respondeo, quod virtute istius rationis non probatur, quod angelus non sit in essentia corporis absolute & simpliciter, quamuis bene probetur, quod angelus non sit in essentia corporis, vt essentia, seu substantia est, & hac contedo: quia primae conclusioni non contradicit, num angelus non potest esse in essentia corporis, vt essentia est; ed vt extensa est, secundum quod dicunt magni doctores,

Articulus 2

Utrum Daemones cognoscant nostras cogitationes

Vtrum Demones cognoscant nostras cogitationes. ARTICVLVS II

QVANTVM ad secundum articulum sic procedam: Primo enim ostendam qualiter angelus cognoscat humanas cogitationes, prout cogitatio dicit actum intellectus, Secundo ostendam hoc idem, prout dicit, vel amplicat actum affectus

Quantum ad primum est aduertendum, quod grammaticaliter loquendo cogitatio dicitur quasi coagitatio, id est, vnius cum altero agitatio, & ideo proprie loquendo cogitatio non dicit, necsignat actum intellectus, qui est simplicium apprehensio, sed actum componentem affirmatiue, vel diuidentem negatiue. Hoc supposito ponam luas conclusiones.

Prima est, quod angelus naturaliter cognoscit nostras cogitationes quantum ad terminorum significationem, Secunda est, quod non intelligit eas quantum ad compositionis vel diuisionis determinationem.

1 Primum probo sicillle, qui omnem actum intellectus nostri cognoscit, qui est simplex apprehensio; ille etiam omnem actum componentem, vel diuidentem con gnoscit, quo ad significatum terminorum. Ista patet, quiterminorum significatum in vno actu composito non est aliud, nisi significatum plurium simplicium, sed angelus naturaliter potest cognoscere omnem actum nostri intelectus, qui est simplicium terminorum, eo quod ipse euidenter videat, qua specle vtimur in organo phantasiae, cum illa species prae ceteris specialiter actiuetur: qua actualiter vtimur cognoscendo.

2 Praeterea, quicumque persecte cognoscit aliquod subiectum, ille poterit cognoscere omnia, quae sunt in subio cto: sed angelus perfecte cognoseit nostram potentiam intellectiuam, ergo etiam cognoscit actum intelligendi psam informantem.

3 Praeterea, perfecte cognitis omnibus causis alicuius effectus, cognoscitur & effectus: sed angelus perfecte cognoscit omnes causas nostri actus intelligendi. Maior pro tet: quia scire est causas rei cognoscere, vt patet primo posteriorum; minorem declaro: quia angelus intelligit seu cognoscit intellectum nostrum possibilem, & agentem obiectum intelligibile, & speciem obiecti, quae sunt suffi cientes causae actus intelligendi.

4 Praeterea, intellectus, qui non cognoscit spiritualia per corporalia, ille non minus pfecte cognoscit accidentia piritualia, quam corporalia angelus est nuiusmodi; cum igitur perfecte cognoscat omnia accidentia corporalia: igitur etiam perfecte cognoscit nostrum actum intelligendi, qui est quoddam accidens spirituale

3 Praeterea, sicut perfecte viso corpore videntur figurae, & picturae, quae sunt in corpore, sic perfecte viso intelectu videntur species & actus intelligendi, quae sunt qua si quaedam figurae spirituales ipsius intellectus: sed angeus perfecte cognoscit intellectum nostrum

& Praeterea, sicut se habet sensus ad sensibile, sic se habet intellectus ad intelligibile; sed nullum est sensibile, quod subtersugiat notitiam sensitiuam sensus creati; quia sicut patet 2. de anima si esset aliquod sensibile, quod non posset percipi aliquo quinque sensuum, oporteret dare sevtum sensum:igitur cogitatio nostra cum sit ens actu intelligibile, non poterit subterfugere notitiam intelletus angelici, qui est intellectus perfectus & a nullo impeditus.

Sed contrarium istius conclusionis tenens quidam loctor dicit

1 Quod quantumlibet aliquid nostro intellectui vileatur, si tamen scriptura sacra tenet, & docet oppositum, taptiuadus est intellectus in obsequium scripturae sacrae: sed in multis locis sacrae scripturae habetur, quod solus Deus intuetur corda hominum. Ista minor patet, quoniam dicitur, Tu Deus, qui solus nosti corda hominum Et alibi, Homo videt quae patent: Deus autem intuetur cor. Et Apostolus ait, Nemo nouit sensum hominis &c

2 Praeterea, hoc idem probat sanctorum auctoritatibus; quia August. in libro de ecclesiasticis dogmatibus di cit, Non est possibile, quod angelus videat hominis cogitationem, immo quia quandoque dixerat oppositum, ideo noc retractat in libro retractationum.

3 Preterea, illud, per quod probatur filius Dei esse Deus, non potest conuenire creaturae, sed cognoscere com sitationes hominum est huiusmodi: quia Chryso. super Matthaeum dicit, quod cognitio cogitationum in Christo fuit argumentum Deitatis.

Addit autem iste doctor causam praedictorum dicens, uod angelus nostram intellectionem, cogitationem, & volitionem pro tanto non potest cognoscere: quia licet praedicta, scilicet intellectio, cogitatio & volitio, quantum ad actum primum non subsint imperio voluntatis; ubsunt tamen quantum ad actum secundum, qui est gignere suam similitudinem actiue in mente alterius. Et ideo secundum istum doctorem, nisi adsit consensus nostrae voluntatis ad hoc, quod angelus cognoscat nostras cogitationes, & volitiones, ipse angelus eas cognoscere non potest.

Preterea, arguit doctor communis hoc idem sic Eauae in nostra voluntate sunt, vel a voluntate dependent, soli Deo subiecta sunt, & per consequens angeli talia cognoscere non possunt, nostrae cogitationes sunt uiusmodi.

Praeterea, ad cognoscendum cogitationes hominis non sufficit cognitio specierum: sed oportet, vt usus ea¬ rum cognoscatur, sed vsum specierum angeli cognoscer.i non possunt: quia ex voluntate dependet, quae soli Deo sobijcitur,

Sed his non obstantibus teneo praedictam conclusionem, & confirmo eam sic: Potentia in genere suo perfecta, potest in omne illud, quod per se continetur sub suo obiecto adaequato: sed cogitationes nostrae quantum ad naturam actus, cum sint actu intelligibiles, per se comprehenduntur sub obiecto adaequato potentiae intellectiuae angeli, ergo &c

Ad primas tres rationes dicendum, quod cognoscere nostras cogitationes non solum quantum ad naturam actus. & significatum terminorum: sed etiam quantum ad cogitantis intentionem quo ad affirmationem, & negatione, hoc solus Deus potest, vt patebit in conclusione sequenti. Et de hoc etiam loquuntur omnes auctoritates adducte in rationibus supradictis: sed quantum ad naturam actus, & significatum terminorum, nihil prohibet ipsum angelu cognoscere nostras cogitationes. Nec valet, quod assignat pro causa sui dicti de assensu voluntatis: quia non credo que aliquis homo sit ita stultus, quod velit daemones cognoscere suos actus interiores, & tamen ipsi saepe tales actus cognoscunt etiam inuitis nobis

Ad quartum dicendum, quod actus intelligendi, quo ad naturam suam non dependet a voluntate, cum sit naturaliter prior actu voluntatis, quamuis aliquo modo de pendeat a voluntate quantum ad continuationem suam

Ad quintum dicendum, quod vel per vsum specierum intelligis gignitionem vnius speciei ab altera iuxta modum loquendi Augus, qui dicit, quod cum intelligimus actu, tunc a specie, quae est in memoria, gignitur species quae est in intelligentia, quae est parenti simillima, & sic nego minorem: quia talem vsum augeli bene percipiunt quia vident speciem oenitam in esse pleno, quam prius viderant in esse semipleno; vel per huiusmodi vsum intelligis affirmationem & negationem, tunc concedo minorem: quia non est contra me: quia non cognito tal vsu potest angelus naturam actus intelligendi perfecte cognoscere

Secunda conclusio est, quod angelus cogitationes nostras quantum ad affirmationem, & negationem per se, & determinate cognoscere non potest: cognoscit tamen ut plurimum eas indirecte ex aliquibus signis in corporibu nostris apparentibus. Primum declaro sic. Quandocunqu idem representatiuum representat opposita, videns illuc representatiuum, vnum illorum representatiuorum, non potest virtute illius representatiui determinate cognoscere; si enim vna vox diuersa significat, quamuis per auditum eius possimus iudicare, quod ille, qui profert ea velit hoc, vel hoc dicere; non tamen possumus iudicare virtute illius vocis, quod prolator eius velit determinate dicere hoc, sed eaedem sunt species intelligibiles, quibus repraesentantur obiecta actus affirmatiui, & actus negatiui. quia rectum est iudex sui & obliqui, vt dicitur primo de anima; per eandem enim speciem non mutatam possumus cogitare sacere, & non facere, fugere, & non fugere: quia s cut dicit Aug. 12. de ci. Dei, Talia, quae priuatiue dicuntur "non in specie, sed in priuatione sciuntur" ; Igitur quamuis angelus possit naturaliter cognoscere me cogitare de re quacumque eo, quod videat speciem illius rei gigni in meo intellectu, & eius phantasma actu moueri in ipsa phatasia non poterit tamen scire per certitudinem & determinate, vtrum de tali re cooitem affirmatiue, vel negatiue.

Quod autem angelus vt plurimum nostras cogitationes quo ad affirmationem, & negationem cognoicat con lecturatiue & indirecte patet: quia rara est aliqua cogitatio, si fortis fuerit, quin aliquod indicium, seu signum su demonstret in aliqua parte corporis, quae quidem signa ci angelo abscondi non possint, de nostris intentionibus an gelus poterit determinate iudicare, & cognoscere illud quod cogitamus, non obstante indeterminatione speciei pro affirmatione, & negatione

Quomodo autem cognitio angelica se habeat ad no¬ stram volitionem, siue ad cogitationem, prout cogitatio implicat actum nostrae voluntatis, potest ex praedictis aliqualiter esse notum: quia actus ipsius voluntatis sequitur actum intellectus componentis, & diuidentis; voluntas enim nec acceptat aliquid per actum complacentiae, nec refutat per actum displicentiae, nisi illud sit apprehesum vt conueniens, vel disconueniens: cum igitur de similibus idem sit iudicium, ideo potest eodem modo dici de actu voluntatis, sicut dictum est de actu intellectus componetis, & diuidentis

Articulus 3

Utrum Daemones cognoscant futura

ARTICVLVS III Vtrum demones cognoscant futura.

QVANTVM ad tertium articulum dico, quod daemones scire futura dupliciter potest intelligi, secundum quod futura dicuntur esse duplicia, puta contingentia, & necessaria

Si igitur quaeritur de contingentibus futuris sic dico; quod daemon ex suis naturalibus certitudinaliter non eo gnoscit aliquod futurum: quia omne, quod certitudinaliter cognoscitur, aut cognoscitur in se, aut in sua causa: sed futurum contingens non cognoscitur ab angelo per se, siue in se, quia tunc non esset futurum sed praesens; nec in sua causa, cum eius propinqua causa sit mutabilis; nullam enim habet causam immutabilem, & necessariam. Si enim haberet causam immutabilem, & necessariam, tunc non esset contingens, sed necessarium: Potest tamen ex aliquibus signis coniecturari de multis futuris contingentibus

Si vero quaeritur de futuris necessarijs, sic dico duo. Primo, quod daemon non potest de huiusmodi futuris omni mode certam habere notitiam: quia nescit, vtrum causae talium futurorum impediantur a causa superiori, sicut de facto contingit, quando sol steterat tempore losue, retrocessit tempore Exechiae, obscuratus fuit in die plenae lunae in lesu Christi domini nostri passione: de qua eclipsi dicit Diony. epistola ad Policarpum, quod non erat tune conuentus solis & lunae. Solus. n. Deus ommmode tertam potest habere futurorum notitiam, ad cuius nutum, & voluntatem causae quaecunque permanent, & mutatur: Et isto mode, loquendo de certa futurorum notitia scribitur, An nunciate nobis, quae ventura sunt in futurum, & sciemus, quia dij estis vos

Secundo dico, quod loquendo de certa futurorum nocitia, quae potest haberi per quamcumque artem, uel exberientiam, in qua notitia praesupponitur communis cur sus causarum, sic daemon potest certa notitia prae scire effectus necessarios ex suarum causarum notitia, priusquam eueniant: quia vt sic, etiam multi homines possunt scire futura, cum bene docti fuerint in astrologia, & in alijs aetibus & experientijs: daemon autem melius noscit huius modi artes quibuscumque hominibus, cum propter acumen sui intellectus melius & clarius cognoscat causas & concursus causarum, ex quarum notitia tales artes depedent: etiam propter diuturnitatem temporis daemon magis viget experientia quibuscumque hominibus Propter quod ait lsidorus primo lib de summo bono, quod praeuaricatores angeli sanctitate amissa non amiserunt viuacita tem sensuum angelicae creaturae, sed triplici modo prae scientiae vigent, subtilitate naturae, experientia temporum, & reuelatione summarum potestatum, scilicet bonorum spirituum.

Forte dicetur contra praedicta, & specialiter contra primam conclusionem istius tertij articuli, quod angeli a principio suae creationis habuerunt species omnium futurarum rerum sibi concreatas: quia nullam speciem de nouo acquirunt ex progressu rerum in esse, siue sint res contingentes, siue necessariae: cum igitur praedictae species sen per sint, & fuerint praesentes intellectui angelico; ergo vi detur, quod angelus semper cognoscat, & cognouerit fu tura, siue contingentia sint, siue necessaria, cum eorum representatiua semper intellectui angelico sint praesentia Sed instantia ista, quamuis multum sit apparens; non tamen concludit: quia si concluderet, tunc renelationes nullae fierent superioribus angelis ab ipso Deo, & inferioribus per superiores. consequentia patet: quia per huiusmodi species scirent omnia futura: Sed falsitas consequentis manifeste patet ex dictis sanctorum, & ex scriptura sacra, vt patet in Daniele, vbi angelus, qui fuit princeps Persarum adhuc nesciuit liberationem populi lsrael. Periret etiam omnis illuminatio inferiorum angelorum a superioribus quantum ad cognitionem futurorum, quod est contra Dio. in multis suis libris.

Ad soluendam autem praedictam instantiam multi no garent maiorem, quia dicunt, quod angeli cognoscunt omnia per species acquisitas. Alij negarent eam in parte, quam uis non in toto: quia dicunt, quod angeli cognoscunt vni uersalia per species concreatas, particularia vero cognoscunt per species acquisitas

Sed istae duae opiniones dissonant a dictis magnorum doctorum, & specialiter a dictis Beati Augustini super Oe nesaad litteram.

Ideo aliter respondeo: Propter quod sciendum, quod species in mente angeli, cum per ipsam cognoscit angelus actualiter, tunc ducit angelum in perfectam nontitiam rei, cuius est species: & ideo quamuis primo, & per se ducat in cognitionem naturae, tamen propter perfectionem illius cognitionis ducit in cognitionem omnium illorum, quibus natura illa est coniuncta: & quia natura illa comiuncta est praesentibus particularibus & non futuris; ideo ducit in notitiam praesentium & non futurorum.

Forte dicetur, quod si species in mente angeli non pos set ducete nisi in notitiam rei praesentis, tunc esset ininoris virtutis, quam species humani intellectus, quae aeque perfecte ducit in cognitionem rosae non existentis, sicut existentis

Respondeo, quod istud non arguit imperfectionem in pecie angeli, sed magnam perfectionem: quia causat perfectiorem notitiam. nec est simile de speciebus nostris & angelicis: nam cognitio nostra causatur a speciebus abstractis a phantasmatibus, quae remanent in phant asia, vt dicitur 2. de anima; ideo per se obiectum representatum per nostram speciem est sola quidditas abstracta, vt patet 3. de anima. Species autem in mentibus angelorum causata sunt ab eisdem diuinis ideis, a quibus res in esse producumtur, quarum rerum huiusmodi species sunt representatiuae in mentibus angelorum, & secundum quod ideae diui nae rerum sunt productiuae, sic species angelorum earunden rerum sunt representatiuae. Et ideo quia ideae sunt rerum productiuae non secundum abstractas quidditates, sed secundum quidditates cum suo actuali esse: ideo species in mente angeli ipsas representant non secundum esse abstractum, sed representant ipsam naturam, vt determinata est per suum actuale esse, & per consequens naturali com gnitione & certa, futura contingentia, quae non habet esse determinatum in suis causis, ipse angelus non potest cognoscere, nisi eorum natura sit actualiter in esse producta: ergo &c.

Articulus 4

Utrum divinationibus daemonum sit credendum

ARTICVLVS IIII Vtrum diuinationibus daemonum sit credendum

QVANTVM ad quartum articulum patet ex iam dictis quid sit dicendum: nam si diuinatio attenditur quantum ad futura, si talia sint contingentia, daemon potest aliquando dicere aliqua vera ex aliquibus signis & coiecturis, quo modo etiam potest diuinare de nostris com gitationibus. In talibus tamen dictis suis nulla fides est adnibenda; quia si semel verum dicit, saepius tamen falli potest. Si autem diuinatio attenditur quantum ad talia fu¬ tura, quae sunt in suis causis necessarijs, sic nisi a Deo prohibeatur, vel per nimias suas poenas afflictus tales causas non consideret, ipse de omnibus talibus, si vellet, posset praedicere veritatem iuxta notitiam, quam habet de talibus causis, modo, quo dictum est. Nec ctiam in tali diuinatione est credendum dictis ipsius daemonis; quia quam uis ex suis naturalibus ipse perfecte comprehendere pos sit tales causas: tamen ad sui confusionem credendum est, quod diuino iudicio saepius impediatur, ne tales veritates debite apprehendat, quatenus si praenosticare vellet, & per hoc homines allicere, ignorans esse probetur, &: per consequens eius vaticinatio spernatur, & derideatur, iuxta illud Psalm. Draco iste, quem formasti ad illudendum ei.

Ad argumentum principale dicendum, quod nostra peccata cognoscit ex signis & coniecturis, vel etiam Deo reaclante tamquam tortor malesactorum percipere potest a iudice, seu a nunciis iudicis, scilicet a bonis angelis peccata poniendorum

PrevBack to TopNext