Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An Angeli ad homines in hac militante ecclesia degentes mittantur.

Questio I An Angeli ad homines in hac militante Ecclesia degentes mittantur.

VTRVM aliqui angeli mittantur ad homines existentes in ecclesia militante.

Et videtur quod non quia ad denunciandum voluntatem domini frustra mittitur nuntius, vbi semper praesens est dominus, sed ipse Deus, qui nihil facit frustra, cuius nucius est angelus, semper praesens est omni creaturae: ergo &c

Contra, angelus dixit ad Thobiam, Nunc misit me dominus vt curarem te, & Saram vx orem filii tui a daemone liberarem. Hic quattuor sunt videnda, quorum duo respi ciunt distinctionem. 10 alia vero duo distinctionem. 1I conformis enim est materia istarum duarum distinctionum. Primo ergo videndum est, vtrum aliqui angeli ad homines huc inferius mittantur, Secundo, vtrum possint loqui illis, ad quos mittuntur, Tertio, vtrum aliqui angeli sic mittantur, quod ad continuam hominum custodiam deputentur. Et quarto, vtrum ex tali ministerio, seu custodia premium angelorum ministrantium, seu custodientium augeatur.

RESOLVTIO Angelos quidem ad nosmitti, & missos fuisse nullus ambigit Theologus, cum praesertim id ex sacrocanone con vincatur Verum de inferioribus ordinibus plerunque mitti solent, licet quandoque de superioribus mittantur, qui lant a beata numquam desictum contemplatio

Articulus 1

Utrum aliqui Angeli ad homines huc inferius mittantur

ne ARTICVLVS I. Vtrum aliqui Angeli ad homines huc inferius mittantur.

QVANTVM ad primum primo videndum esse de eo, quod quaeritur. Secundo, vtrum omnes angeli mittantur, Et tertio, vtrum ex tali missione, qua localiter destinantur extra coelum hic inferius ministrando, impediantur aliquo modo a superna Dei contemplatione

Prima conclusio non indiget probatione: quia clarum est per multos textus sacrae scripturae angelos a Deo fuisse missos, & ad homines destinatos; sicut apparet in Sende Abraam & lacob; in Exo. de Movse, & sic de multis alijpatribus veteris testamenti. In nouo etiam testamento egimus angelum fuisse missum ad Mariam, qui ei Christi conceptionem annunciauit, & ad Petrum, qui ipsun de carcere Herodis liberauit: Angelum etiam missum ad lohanem saepissime apparet in Apocal. Et de pluribus alijs sanctis noui testamenti legimus angelos fuisse missos. Et istud congruum esse videtur, quia quando aliqui ad ciuilitatem eiusdem ciuitatis ab eodem principe sunt vocati, rationabile est, vt se mutuo visitent consolando sed omnes homines sunt vocati, & aliqui saltem electi ad ciuilitatem supernae ciuitatis ecclesiae triumphantis. & existentes in ecclesia militante, ratione suae imbecillitatis non possunt visitare illos angelicos spiritus, iam in illa ciuitate regnantes, nisi postquam mutauerint fortitudinem, & assumpserint pennas, vt aquilae, tunc enim volabunt & non deficient, vt patet Isa. 4o. ergo condecens esse videtur, quod angeli visitent homines, & eo adiuuent, vt peruenire valeant ad eorum societatem; ergo &c.

Quo ad secundum dico, quod satis congrue pot teneri ci Magistro sniarum in littera, quod modo consueto & regulariter mittuntur illi de inferioribus ordinibus; sed pro aliquibus arduissimis negotijs, etiam illi de supremo ordine possunt mitti: & quandoque de, facto missi sunt. E haec expressa videtur esse intentio Dion. in de Angelica hicrarchia, vbi ait, quod ille angelus, qui missus est ad an nunciandum Mariae conceptionem verbi Dei, fuit de primo ordine.

2 Preterea, dicit lsaias, volauit ad me vnus de Seraphin, & in manu eius calculus, quem forcipe, &c

3 Praeterea, dicit Apostolus, quod omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi eorum, qui electi unt ad salutem.

Sollemnes tamen & magni doctores tenent oppositum Sed omnes rationes, & auctoritates, quas adducunt, solui possunt de facili per distinctionem praemissam: quia omnes loquuntur de missione consueta & regulari, & si concedo vna cum eis, quod solum illi de inferiori hierarchimittuntur. Saepe etam ad faciendum miracula, & ad deprimendum daemonia missi sunt duo inferiores ordines me diae hierarchiae, scilicet virtutes ad faciendum miracula, & potestates ad reprimendum daemonia. Propter hoc tamen pro inconuenienti non habent praedicti doctores qu ex causis singularissimis & arduissimis subortis possini mitti etiam dignissimi angelorum, quantumlibet intime Deo assistentes. Si cnim Deus misit filium suum vnigeni tum pro humani generis salute, & spiritum sanctum pro sanctificatione fidelium, non video sufficientem causam, quare tanti doctores tantam fecerint difficultatem de mittendis supremis angelis.

Quo ad tertium dico, quod propter ministerium huiusmodi missionum angeli non retardantur a beata contemplatione: quia ea, quae sic se habent, quod vnum est ratio alterius, vnum non potest esse impedimentum alteius; videns enim lucem, & colorem non minus videt lucem propter visionem coloris, nec minus videt colorem propter visionem lucis, quia lux est ratio videndi colorem sic in proposito angeli in illa beata contemplatione vident ea, propter quae mittuntur, & vident modum, por uem explere debent sibi commissum ministerium: ideo non minus contemplantur propter huiusmodi ministerium, immo si fas esset dicere, attentius deberent contemplari. Sicut scriptor, cum voluerit scribere, ratione actus scribendi non elogat oculum suum a luce: sed magis approximat, eo quod in luce videat qualiter scribere debeat, & pictor non remissius, sed attentius respicit exemplar, cum pingit, sic in proposito &c.

corte dicetur, quod angelus non semper administrat ista inferiora per ea, quae videt in verbo; sed etiam quandoque per ea, quae videt in proprio genere. Si enim ange lus populi lsraelitici, & angelus prouinciae Persarum considerassent in verbo ea, quae tractabant quo ad liberationem populi lsrael, numquam ab inuicem dissensissent, sicut fecerunt, iusta illud, quod ait angelus populi lsrael ad Dianelem, princeps Persarum restitit mihi. 21. dicbus.

Respondeo, quod posito illo casu, adhuc per tale ministerium non retardatur angelus a beata visione: quia respectu eorum, quae angelus cognoscit in proprio genere, & respectu ministerij sibi competentis, per huiusmodi cognitionem angelus est agens, respectu vero contemplationis beatae angelus est patiens, & Deus est agens: modo vnum & idem per illud, quod est agens respectu inferioris, in nullo impeditur, quin perfecte possit esse patiens respectu superioris; luna enim infiues actiue in ista inferiora non cessat propter hoc, nec in aliquo retarda tur recipere passiue influentiam solis.

Articulus 2

Utrum Angeli possint loqui illis, ad quo mittuntur

ARTICVLVS II Vtrum Angeli possint loqui illis, ad quo mittuntur.

QVANTVM ad secundum articulum dicendum, quod N an gelus dupliciter mittitur. Vno modo ita, quod incipiat esse, vbi non erat, puta cum mittitur de coelo ad terram, & qualiter non erat, cuta cum operationem incipit habere circa aliquid, circa quod prius non operabatur.

Alio modo sic mittitur, quod non incipit esse, vbi non erat, sed incipit esse qualiter non erat: puta cum a Deo nus angelus destinatur ad informationem alterius ange li. Si mittitur primo modo, tunc potest loqui ei, ad quem mittitur, puta huiusmodi duobus modis. Vno modo ex collisione acris, formando quosdam sonos ab homine intelligibiles.

Alio modo nouas species sensibus immittendo per stensionem nouorum sensibilium, vel etiam sensus, quae sunt absconditae in sanguine phantastici organi ad debitum ordinem reducendo, a quarum specierum ordinatio ne multa poterit incipere homo de nouo intelligere, quae prius non intellexit.

Et quamuis angelus, qui loquitur hominibus sic istis cisdem modis loqui possit etiam alteri angelo, quia vnus uisque angelus non minus intelligit, quid importatur er tales sonos, & species, quam ipse homo: tamen vt angelus mittitur ad angelum, taliter poterit loqui angelo, quod nullus homo mortalis poterit intelligere. Et hoc dupliciter.

Vno modo per virtutis suae applicationem ad aliquam rem corporalem: sicut enim angelus potest virtutem suam pplicare ad partes corporales diuersarum quantitatum, puta ad maius spatium, & ad minus spatium: sic potest applicare eandem suam virtutem ad partes diuersarum igurarum, & per consequens huiusmodi figuris potest alteri angelo intentionem suae voluntatis indicare, sicut & nos litteris, & scriptis, vel etiam signis & nutibus, siue vocibus possumus nostras intentiones reuelare. Et huiusnodi virtutis angelicae applicationem non potest videre homo pro statu praesentis vitae, sicut nec potest videre ipam virtutem angeli. Si enim videret virtutem angeli, ideret & substantiam angeli. Sicut igitur aliquis, qui non posset videre atramentum, ille non posset videre serituram, quamuis videret pergamentum: sic ipse homo cum non possit videre ipsam virturem angelicam, ipse non po terit videre figuras factas per huiusmodi virtutis applicationem ad corpora, dato quod videat ipsa corpora

Alio modo potest ipse angelus loqui alteri anoelo & non homini per intellectualem expressionem: & hoc du liciter.

Vno modo quia angelus superior intelligit per species magis vniuersales: ideo vnico suo actu intelligere potest multa, seu comprehendere, quae non comprehendit nferior, nisi ipse superior diuidat illum conceptum com munem in conceptus determinatos; & cum illis determinatis conceptibus huiusmodi negotia proponat inferiori. Propter hoc enim ait Dionysius, superr ores angelos habere dentes, quibus diuidunt suos vniuersales conceptus ipsis inferioribus: sicut enim paruulus masticatum, seu di uisum cibum sumit, vel capit a nutrice, quem capere non posset manentem in sua integritate; & sicut doctor subtilis multa comprehendit paucis verbis, & conceptibus, uae discipulus non compre hendit nisi per multa, & determinata verba explicentur; sic &c

Secundo modo potest angelus loqui angelo per intel ectualis signi formationem

Ad cuius intelligentiam est aduertendum: quod idem verbum intellectuale, seu eadem expressa actualis intellectio ipsius angeli nulla mutatione reali facta in ea indifferens est ad rectum, & obliquum, sicut etiam superius de conceptu ipsius hominis est declaratum, Et ideo quamuis vnus angelus cernens intellectum alterius, videat suam intentionem esse de hoc, vel de illo; puta de recto, vel obliquo; determinate tamen virtute illius contemlationis non potest videre de quo illorum sit: quo po sito potest ipse angelus, cuius conceptus sic est indifferens ad rectum, & obliquum, formare in se aliquod signum expressiuum illius, ad quod intentio voluntatis suae determinat talem conceptum, quo signo viso intelligit alter angelus intentionem illius esse de hoc determinate, & non de opposito. Et isto modo loqui poterit angelus superior ad inferiorem, & enferior ad superiorem. Et ista est sententia doctoris nostri fratris AEgidij

Sed aliqui forte minus bene intelligentes doctorem in hac parte arguunt contra eum

1. Et primo contra illam determinationem conceptus vniuersalis per conceptum particularem: quia isti conceptus vel sunt similes, & tunc non magis manifestatur vnus per alterum, quam econuerso: aut sunt dissimiles, & tunc vnus non ducet in notitiam alterius.

Item arguunt contra figurarum descriptionem, quam doctor dicit posse fieri per applicationem virtutis angelicae sic: quia ista figuratio vel fieret per alterationem ipsius corporis, quod figuratur, vel per impressionem, vel per extrinsecae quantitatis appositionem modo, quo ali quod opus tabulatum sit in pariete. Non primo modo quia celum empvreum, in quo tu dici: fieri huiusmodi descriptiones non est alterabile. Nec secundo modo: quia celum non suscipit peregrinas impressiones. Mec tertio modo: quia angelus, qui corpori tali applicatur, non est quantus.

Praeterea, habere contactum virtutis ad aliquid, est habere effectum in illo: igitur si illam virtutis applicatio nem angeli ad celum empyreum dixeris esse contactum virtutis, tunc angelus ageret in coelum empyreum, quod est falsum: quia tunc ageret immediate motu ad formam, cum huiusmodi coelum non moueatur ad vbi

4 Praeterea, dato, quod posset facere huiusmodi figuras, aut istae figurae signarent naturaliter ea, quae per ipsa intelligerentur, aut ex institutione, & beneplacito facientis. Non primo modo: quia sicut figura descripta per hominem non significat naturaliter eius conceptum, sic nes figura descripta per angelum. Nec secundo modo: quitunc oporteret praecedere aliam locutionem, per quam insinuaretur voluntas instituentis quo ad hoc, quod tali figurae tribuerit hoc significare, & alteri figurae illud.

3 Praeterea, arguitur contra illum modum, quo dicitur, quod angelus loquitur faciendo sonos in aere, & mouendo phantasmata: quia inconueniens est, quod angelus in suo conuictu dependeat a re corporali: sed loqui spectat ad conuictum angelorum

Ad primum istorum dico, quod huiusmodi conceptus non sunt totaliter similes, quia vnus est vniuersalior alio; nec totaliter dissimiles, quia vnus est declaratiuum alterius.

Ad secundum dicendum, quod illa figuratio fit per quantitatis appositionem, quae tamen quantitas non est quantitas molis, sed angelicae virtutis.

Ad tertium nego a ntecedens quia substantia spiritualis virtutem suam potest ad aliquid applicare, preter hoc, quod habeat aliquem effectum alteratiuum in eo, de quo effectu ratio concludit, immo quod plus est, angelus op- ratur circa coelum empvreum, quando in eo est: quia secundum Dam angelus ibi est, vbi operatur. Et secundum eumdem Dam. quando angelus est in celo empvreo, tum non est in terra: & tamen nullus sanae mentis diceret, quid ropter talem operari, quo virtutem suam applicat ad ce lum, cum est in celo, habeat aliquem effectum in coelum, quo huiusmodi coelum realiter transmutetur.

Ad quartum dicendum, quod omnes angeli cognoscunt, uid importatur per quascumque humanas voces, quid re praesentatur per quodcumque phantasma, quid etiam importatur per quamcumque svllabam litteram, vel dicti onem i nobis svllabicabilem; sciunt etiam quid importatur per uaecumque signa humanitus addiucta, sicut verisimile est, uod homines iuxta Pontum habitantes loquantur per signa, sicut nos loquimur per voces, eo quod omnec surdi cfficiantur propter nimium sonitum aquarum, vt recitat Arist. excellens. n sensibile ipsius auditus corrumpit in eis auditum. Si igitur angelus angelo loquitur per aliquod praedictorum, tunc non oportet praecedere aliam locutio nem, qua informetur angelus, ad quem dirigitur locutio, quid angelus loquens, velit huiusmodi vocibus, vel signis ngnificare: quia vt dixi, qlibet angelus scit significata omnium: nihil talium. nm potest vnus homo alteri scribire, loqui, vel quocunque signo innuere, quod quilibet angelus, siue bonus sit, siue malus non intelligat. Si autem vteretur nouis signis, quibus de nouo significata imponeret, tunc non habeo pro inconuenienti, quod alia locutione pre uia huiusmodi signorum nouam suam institutionem alteri angelo declaret, sicut etiam vnus homo inueniens non uum idioma per verba iam consueta alteri homini declarat huiusmodi vocabula de nouo adinuenta, quid velit significare per ea

Ad quintum dicendum, quod bene esset indecens, quod angelus in suo conuictu necessario depederet a re corporali, ita quod loqui non posset nisi mediante corpore, sed quod in tali conuiuali locutione vtatur corpore, si sibi placet, & etiam possit loqui sine corpore per sui intellectualis verbi manifestationem modo, quo dictum est supra, hoc in nullo derogat angelicae dignitati.

Articulus 3

Utrum aliqui Angeli sic mittantur, quod ad continuam hominis custodiam deputentur

ARTICVLVS III. Vtrum aliqui Angeli sic mittantur, quod ad continuam hominis custodiam deputentur.

QVANTVM ad tertium articulum pono duas conclusiones

Prima est, quod quilibet homo uiator militentis ecclesiae habet a Deo determinatum angelum pro custode.

Istud satis expresse patet in glosa super illo verbo, Videte ne contemnatis vnum ex his pusillis, qui in me credunt: Dico enim vobis, quod angeli eorum semper vident faciem patris mei, qui in coelis est.

2 Praeterea, illud idem sentit Dionysius, vt patet. 4. de Angelica hierarchia.

3 Praeterea, secundum Aug. 5. de trin vt omnia ordinte fierent, voluit Deus, vt homines reducerentur in ipsum per custodiam angelorum.

4 Preterea, eandem quasi sententiam ponit Dionysius 9. de di. no dicens, quod diuina essentia semper omnia concordans fines primorum coniungit principijs secundorum. Prima autem appellat substantias separatas quorum finis,. vel vltimum est. infimus chorus angelorum: ed secunda appellat res materiales, quorum primum & dignius est ipse homo: igitur angeli infimi chori sunt coniuncti hominibus tamquam eorum custodes, & di- rectores.

3 Praeterea, dicit doctor noster, quod communis est theologorum opinio, quemlibet hominem habere angeum custodem suum, ne erret secundum intellectum: ne deuiet secundum voluntatem: ne passionibus peruertatur secundum sensualitatem: & ne patiatur corporales le siones indebitas: suffocaret enim diabolus partum in vtero matris suae, si Deus permitteret, & angelus non prohiberet.

3 Praeterea, ista catholica veritas potest declarari ex his, quae etiam Gentiles philosophi senserunt, nam Apuleius in libro, quem fecit de Deo socratis, seu de custode ait. Ex hac igitur sublimiore daemonum copia Plato autumat singulis hominibus in vita agenda testes & custodes singulos additos, qui hominum conspectui semper idsint. Scribitur etiam in eodem libro ex sententia Platonis, quod talis custos non solum aspicit facta hominis, sed etiam cogitata: quia in futura vita testis est homini de vita sua praesenti: & cum ipso perueniens ad iudicium, si homo vera dixerit, ille testis asseuerat, si autem mentietur; ille redarguit. Et sequitur in eodem libro, quod ad testimonium talis custodis ferenda est iudicialis ententia

Forte dicetur, quod istud dictum Platonis non ess ad propesitum, quia nos non loquimur de demonibus: sed de bonis angelis, nec verifimile esse videtur, quod dae mones sint hominum custodes, cum, vt patet in multis locis sacrae scripturae, ipsi sint hominum seductores

Etiam conclusio in se videtur multiplicem pati instamtiam. Primo quia Christus fuit verus homo, & tamen non videtur, quod angelum habuerit custodem: quia melius sciuit se custodire, quam quineumque angelus, cum ipso teceperit gratiam non ad mensuram.

3 Praeterea, Antichristus non videtur habiturus custodem, cum ita malus futurus sit, quod nullatenus possit regulari: ergo &c

4 Praeterea, custos videtur esse culpandus, qui illum, quem custodit, permittit deuiare, sed angelus permitti hominem deuiare mortaliter & peccare¬

Respondeo ad primum, quod hoc nomen demon est nomen commune ad bonos angelos & ad malos. Interpretatur enim daemon peritus, vel sciens, sicut dicit Huguitio, & componitur cum cacos, quod est malum, vel cum calo, quod est bonum, & inde mali angeli proprie dicuntur cacodaemones, boni vero dicuntur calodaemones. Igitur cum Plato dicit, quod daemones sint enstodes hominum, ipse non loquitur de cacodaemonibus, sed de calo daemonibus

Ad secundum dicendum, quod licet Christus non habuerit angelum determinatum pro custode; tamen habuit multitudinem angelorum pro ministris, & hoc non derogat huic conclusioni: quia conclusio est de puro viatore militantis ecclesiae; Christus autem non fuit purus viator; ed verus comprehensor, & ita fuit in militante ecclesia, quod tamen fuit caput triumphantis ecclesiae.

Ad tertium dicendum, quod secundum doctores etiam ipse Antichristus habebit vnum angelum enstodem, vt in ipso lex communis hominum non infringatur, vt ipse magis legitime proprio suo demerito condemnetur, & diuina miseratio per amplius elucescat.

Ad quartum dicendum, quod sicut medicus non es culpandus, cum facit secundum exigentiam artis totum, quod in se est, dato quod infirmus ex sui infectione, vel etiam ex inobedientia moriatur: sic nec angelus &c

Secundo dico, quod talis angelicus custos non deseri hominem sibi commissum, nec renuntiat curae custodiae talis hominis vsque ad mortem hominis, quia verisimile esse videtur, quod augeli boni non sint minus proni ac homines sibi commissos custodiendum, quam mali ad decipiendum: sed mali non desistunt tentare hominem vslque ad mortem: ergo nec boni desistunt hominem consulere, & custodire, quantum in eis esse potest

Sed quidam antiqui doctores oppositum istius tenent, quod probant sic¬

Quia sicut prudens medicus videns infirmum totaliter insanabilem, quasi desperans de sua sanitate ipsum derelinquit: sic &c

2 Praeterea, sicut malus angelus victus ab homine bono, quem temptat de aliquo vitio, desinit ipsum vlterius tentare: sic angelus bouus incorrigibilem homiuem desinit custodire

praeterea, quandoque sunt in caelo empvreo, cum angelus ibi sit vbi operatur, igitur pro tunc quando est in caelo non potest operari circa hotinem, nec per consequens ipsum custodire.

4 Praeterea, dicitur in persona angelorum, vt glosa ex ponit ibidem, Curauimus babilonem, & non est sanata; lerelinquamus eam, & eamus vnusquisque in terram suam, id est, in celum empvreum secundum glosam

3 Praeterea, dicitur, Auferam sepem eius & erit in direptionem, dicit glosa auferam sepem eius, id est, angelotum auxilia.

e Praeterea, dicit propheta, Reuersus est angelus, qui prius loquetur i me. Sed nihil reuertitur nisi quod prius recesserat: ergo &c.

Sed his non obstantibus teneo cum modernis doctor. ons praedictam conclusionem.

Ad primum igitur dicedum, quod non est simile, qui¬ natura est determinata ad vnum: ideo ex naturalibus principiis quandoque sufficienter cognoscitur infirmitas naturalis naturaliter non posse curari, sed homo quia est liberi arbitrij, & misericordia domini plena est terra: ideo angelus ex se non potest determinate scire, vtrum talis homo moriatur finaliter in peccato mortali. Et dato, quod ciret, sicut forte angelus antichristi scit eum finaliter impoenitentem, adhuc ipsum non deserit, tum propter causas tactas in prima conclusione, tum etiam quia dato, quod propter talem custodiam numquam aliquod bonum ipse custoditus operetur: retrahi tamen potest a multis malis. quae perficeret, si ille bonus angelus suis sanctis admonitionibus eum non retraheret.

Ad secundum dicendum, quod non est simile, quod tentatores sunt multi; custos autem vnus solus, & ideo cessante vno malo angelo vlterius tentare de tali vitio, in cuius tentatione victus est a bono homine, non tamen propter hoc idem daemon cessat tentare eundem hominem de aliis peccatis, nec cessant alij daemones tentare eundem hominem etiam de eodem peccato. Sed si iste custos suum custoditum relinqueret, tunc ipse nullum alium angclum custodem haberet.

Ad tertium dicendum, quod ratione perfectionis sua beatitudinis non oportet angelum esse in caelo, cum Deus vbique sibi praesens sit. Dato etiam, quod sit in celo, per hoc tamen non derelinquit hominem, quem custodit in tetris, quia existens in caelis clare videre poterit omne, quod geritur circa talem hominem, & in omni articulo necessitatis etiam in breuissima morula, & quasi in ictu oculi poterit esse praesens illi homini: quia motus eius non impeditur ex aliqua resistentia medij, cum ipse non occupet locum: nec ex resistentia mobilis ad motorem, cum non habeat materiam partem sui

Ad quartum, quintum dicendum: quod ista scriptura est intelligenda de vltimo mortis articulo, cum auima se aratur a corpore: tunc enim videntes angeli finalem impoenitentiam custoditi, ipsum derelinquunt in potestate diaboli perpetuo cruciandum

Ad sextum dicendum, quod illa verba non sunt dicta de angelo, qui suit custos Tachariae: sed de eo, qui fuit reuelator illius prophetiae.

Articulus 4

Vtrum ex huiusmodi ministerio, seu custodia hominum, praemium Angelorum ministrantium, seu custodientium augeatur

ARTICVLVS IIII Vtrum ex huiusmodi ministerio, seu custodia hominum, praemium Angelorum ministrantium, seu custodientium augeatur.

QVANTVM ad quartum articulum est dicendum, quod ex huiusmodi custodia non augetur praenium essentiale ipsorum angelorum: nam sicut est status in naturalibus; ita quod habitibus praesentibus in materia cessat motus, vt patet. 2. de generatione, sic est status in gratuitis, ita quod vltimo fine beatifice adepto, creatura non amplius est in motu, seu in via essentialiter vlterius merendi: sed in quiete & in termino, in quo quidem termino verificatur illud Eeclesiast. In quocumque loco ceciderit lignum, ibi stabit.

Secundo dico, quod per talem custodiam possunt proficere quantum ad praemium accidentale, quia si gaudium est angelis Dei super vno peccatore penitentiam agente vt patet in Euang. quanto magis gaudium poterit esse ipsi angelo de suo custodito, si ad cosilium ralis angeli hommo eccata vitauerit, virtuose egerit, & ad beatitudinem aeternam peruenerit

Ad argumentum principale dicendum, quod quamuis Deus sit vbique praesens: non tamen se vbique praesentem demonstrat pro statu praesentis miseriae. Etiam sicut in na turalibus, quamuis Deus posset immediate omnia per seipsum producere; ad declarandam tamen suam bonitatem secundas causas secum agere sinit: sic hominem custodit mediante angelo; quamuis immediate possit ipsum custodire.

PrevBack to TopNext