Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO X. ctara harum distinctionum diuisio in quibus di tura, ac regimine bonorum Angelo rum circa hunc mundum inferio rem determmatur.
ICETIAM INVESTIGANDVM. Postquam Magister determinauit de bonorum angelorum ordinatione in celo, hic determinat de eorum gubernatione in hoc mundo; & diuiditur in duas partes: quia primo Magister ostendis I quomodo angeli a Deo in hunc mundum mittuntur. Secudo quomodo ab angelis missis homitaes in hoc mundo custodiuntur ibi, lllud quoque sciedum Prima in duas: quia primo cum motiuis acceptis ex auctoritatibus recitat duplicem opinionem circa angelorum missionem. Secundo respondet motiuis vtriusque opinionis per auctoritatum expositionem, ibi, Qui auten omnes. Prima in tres: quia primo praemittit dictarum opinionum recitationem, Secundo adducit contra secudam opinionem quandam dubitationem nouam, & tertio po nit quorumdam vocabulorum explanationem. Secundi ibi, Hic oritur quaestio. Tertia ibi. Et putant illi, Sequitur illa pars; llud quoque sciendum, & est principium. 11. distinctionis, & diuiditur in duas partes: quia primo Magister tractat de bonorum angelorum custodia, & gubernatione respectu hominum oecundo inquirit de merito & praemio custodientium, ibi, Praeterea considerare oportet. Prima in duas: nam primo recitat, quod angeli ad nos custodiendum mittuntur, Secundo ostendit, quod plures homines eiusdem angeli custodiae committuntur, ibi, Solet autem quaeri. Sequitur illa pars, Praeterea considerari o portet: & diuiditur in duas partes: nam primo recitat opinionem ponentem angelos vsque ad tempus iudicij profi cere quantum ad meritum, & quantum ad praemium. So cundo adducit oppositae opinionis modum, ac motiuum, ibi. Alij dicunt. Prima in quattuor: quia primo praedictam opinionem recitat. Secundo auctoritate sacrae scriptura ipsam roborat. Tertio ex dictis Augustini, quae dictis Hie ronvmi videntur opposita, huiusmodi opinionem impugnat. Et quarto tantorum doctorum dicta concordat. Secunda ibi, Et quod angeli. Tertia ibi, His autem videtur Quarta ibi, Attende lector, Sequitur illa pars, Alit dicunt & diuiditur in tres: quia primo opinionem secundam ad ducit, Secundo opinionem primam reducit, Tertio contra ipsam obijcit, & obiectionem soluit. Secunda ibi, lllud vro. Tertia ibi, Quibus tamen &c. Circa istas duas distinctiones scilicet 10. & 11. quaero hanc quaestionem.
On this page