Quaestio 1
Quaestio 1
An res mixtae sint productae de terra, et aqua
VTRVM res mixtae, de quarum productio ne tractat Magister in ista quintadecima distinctione, sint productae de terra & aqua.
Et videtur quod non, quia illud, quod est compositum ex omnibus elementis. de omnibus elementis videtur esse pro ductum, quaelibet res mixta est composita ex omnibus elementis, vt patet 2. de generatione.
Contra videtur dicere textus, quod pisces, & aues facti sint ex aquis, iumenta vero, & bestiae atque reptibilia facta sini ex terra. Hic quattuor sunt videnda. Primo, vtrum ad compositionem cuiuslibet re mixtae concurrant omnia quattuor elementa. Secundo, vtrum formae quattuor elementorum in re mixta maneant incorruptae. Tertio dato, quod tales formae non maneant; videndum erit vtrum saltem aliquae realitates talium formarum incorruptae maneant in ipso mixto. Et quarto, vtrum totum mixtum differat realiter a suis partibus.
RESOLVTIO. Perspicuum quidem est mixtum quodlibet (dummodo perlectum sit) ex quattuor conflari elementis :licet plerunque ex terra aqua ob vtriusque praedominium productum esse perhibeatur. formae tamen ipsorum elementorum in eo minime reperiuntur.
Articulus 1
Utrum ad compositonem cuiuslibet rei mixte concurrant omnia quattuor elementa
QVANTVM ad primum pono tres breues conclusiones. Prima est, quod vnaquaeque res mixta, si est perfecta, tunc composita est aliquo modo ex quattuor elementis.
Quia vnumquodque ex his componitur, in quae reoluitur, sed vnumquodque mixtum perfectum est resolubile aliquo modo in quattuor elementa, vt patet secudo de generatione, ergo &c.
2 Praeterea, sicut se habet sonus huius svllabae DA ac sonum istarum litterarum, quae sunt D, & A, sic se habet res mixta ad ipsa elementa; sed praedicta svllaba componitur ex pro dictis litteris; ergo res mixta componitur ex ipsis elementis. minor patet, maiorem autem ponit philosop. 7. metaph¬
Secundo dico, quod in talibus mixtis, de quibus Magister loquitur hicin littera, puta in animalibus, quamuis ad com rum compositionem aliquo modo concurrant quattuo. elementa tamen quo ad quantitatem molis elementa grauia, puta terra, & aqua tenent praedominium
Quia omne, quod motu naturali tendit deorsum in illo elementa grauia tenent praedominium quo ad quantitatem molis: sed omne animal motu naturali tendit de orsum; nam etiam ipsae aues, si alas habuerint impeditas, cadunt deorsum; ergo &c.
2 Praeterea, taliter Deus & natura miscibilia in re mixta temperauit, vt mixtum aliquo modo durare possit, & non immediate corrumpatur. Ista patet: quia frustra produceretur in esse, quod immediate tenderet in non esse Deus autem & natura uihil faciunt frustra, Sed si tantum de igne penes quantitatem molis, seu de virtute ignis esset in mixto, quantum de terra: cum actiuitas ignis multum excedat actiuitatem terrae, vel aquae: ipsum mixtum propter ignis consumptiuam virtutem immediate corrumperetur.
Tertio dico, quod omnia animalia dicuntur facta de terra, vel de aqua: non quod ab eorum compositone excludantur cetera elementa: sed pro tanto, quia in eis terra, & aqua praedominantur. In iumentis enim bestijs, & re- ptibilibus dominatur elementum terrestre; in piscibus autem, & auibus dominatur elementum aquae: aliter tamen, & aliter : quia in complexione piscium dominatur elementum aquae per se: in volatilibus autem dominatur aqua vt admixta est aeri. Propter quod etiam beatus Augustinus 3. libro super Sen videtur dicere, quod corpora auium sunt facta ex aere: sunt enim factae ipsae aues ex aere uaporoso habente admixtos vapores grossos, & aqueos: cuius signum est, quod etiam ipse aues non viuuns in puro aere, sed magis hic prope nos in aere aquoso, & vaporoso.
Articulus 2
Utrum formae quattuor elementorum in re mixta maneant omnia quattuor incorruptae
VANTVM ad secundum articulum pono duas conclusiones. Prima est, quod formae elementorum non manent in re mixta secundum essentias eorum perfectas: sicut videtur posuisse Auicen, prout sibi Commentator imponit tertio coeli & mun. Dicit enim ibi Commentator, quod Auicenn. posuit elementa remanere in mixto secundum suas completas essentias, remissa tamet quantum ad suas qualitates.
Secunda conclusio est, quod essentiae elementorum non remanent in mixto secundum gradum essentiae retinentem modum, & diffinitionem elementi
1 Primam conclusionem probo sic. Si elementa mane rent in mixto secundum completas eorum essentias: tuns in vno mixto essent simul quattuor supposita realia reali ter distincta, consequentia patet, quia secundum communem cursum naturae tunc completa essentia cuiuslibet substantiae constituit suppositum. Falsitas consequentis est nota: quia vnaquaeque res mixta habet tantum vnum suppositum.
2 Praeterea, aut ista quattuor elementa tenerent se distinctim abinuicem in distinctis partibus rei mixtae, & tuc nullam facerent mixtionem: aut simul concurrerent in qualibet particula rei mixtae: & tunc necessario sequeretur quattuor corpora simul esse in eodem loco cuiuslibe particulae ipsius rei mixtae; nam completa essentia cuiuslibet elementi est vnum corpus.
3 Praeterea, ex pluribus existentibus in actu, & manen sibus actu distinctis, numquam potest componi vna essentia, sed res mixta vere habet vnam essentiam;: ergo elementa non manent in eo sub distinctis suis essentiis, & completis
4 Preterea, dicit Auerroes Commentator in Commi to iam superius allegato, quod ad positionem Auicen, sequebatur aceruus, & non mixtio; quia sicut lapides acer ui non faciunt mixtionem, eo quod remaneant, secundum suas completas essentias: sic &c
Sed Auicen posset se in ista positone forte aliqualiter iuuare per dictum Aristo, primo de generatione; ibi enini dicit philosophus, quod mixtio est miscibilium alteratorum vnio: sed ea, quae tantum modo sunt alterata, non sunt cor rupta secundum suas essentias, ergo &c
Respondeo, quod sicut nomen motus quandoque ex¬ tenditur ad ipsam generationem, & corruptionem, vt patet in libro prae dicamentorum, sic alterata dicuntur quan loque ea, quae vere sunt corrupta. vel dicendum, quod elementa, quamuis in re mixta vere sint corrupta quantum ad evrum essentias; dicuntur tamen alterata: quia manent secundum suas qualitates remissas in ipso mixto, quae quidem remissio qualitatum si accidisset rebus misci bilibus, antequam corrumperentur, ipsa miscibilia vere fuissent alterata
Secundo dico, quod elementa non manent in mixto secu dum aliquem gradum formalem suae essentiae 1 Quia nulla substantia habet huiusmodi gradus, cum igitur elementum vere sit substantia; ergo &c. maior patet, nam si substantia haberet huiusmodi gradus, tunc sub tantia proprie susciperet magis & minus, quod est contra philosophum in libro praedicamentorum, & quinto metaphysic.
2 Praeterea, quaecumque ex sui coniunctione faciunt. vnam essentiam, si eorum essentiae manent incorrupte, oportet, quod vnum sit forma alterius, sed nullum elementum potest esse forma, & perfectio alterius, cum vnuquod que elementum sit natura corporea, quae non perficit, sed perficitur, ergo &c
3 Praeterea, in quocunque gradu ponitur forma aliqua, secundum eundem gradum ponitur effectus eius formalis, & proprietates ipsum consequentes. Ista patet; nam secundum quemcumque gradum albedo ponitur in superficie, secundum eundem gradum superficies est alba, quod est effectus formalis albedinis, & disgrebat, quod est eius proprietas consequens suam naturam: sed effectus formalis formarum elementarium, & cius proprietates non sunt in re mixta secundum aliquem gradum; gitur nec formae : minor patet, quia lapis non est ignis, uod est effectus formalis formae ignis; nec secundum suam naturam tendit sursum, quod est proprietas consequens ignem.
Sed contra istam conclusionem videtur esse opinio Conmentatoris Auerrois, quam ponit s. coeli. & mun. & 2. de peneratione. Ponit enim Commentator in locis iam dictis, quod elementa maneant in mixto secundum suas es sentias, non tamen completas, sed in aliquo gradu tantum, quia aliquo modo corrumpuntur, & aliquo modo manent. Nam cum formae elementorum sint formae imperfectae, ideo possunt suscipere magis, & minus.
Hic potest dici, quod Auerroes Commentator loquitur ibi multum large de forma rei, & essentia eius; secundum quod essentia alicuius, & forma dicuntur manere in omni eo, in quo aliquo modo relucet virtus eorum. 8 quis tamen vellet omnino pertinaciter dicere intentionem Commentatoris fuisse, quod elementa maneant in m ixto secundum suas essentias, tunc praeter istas tres rationes, quas adduxi pro conclusione secunda, currerent omnia illa inconuenientia, quae adduxi probando conclusionem primam, & etiam ea, quae ipsemet adducit contra Auicen essent contra seipsum, non enim esset mixtio, sed aceruus,
Articulus 3
Utrum saltem aliquae realitates formarum quattuor elementorum incorruptae maneant in ipso mixto
ARTICVLVS III Vtrum saltem aliquae realitates formarum quattuor elementorum incorruptae maneant in ipso mixto.
QVANTVM ad tertium articulum primo ponam conclusionem negatiuam. Secundo recitabo motiua contrariae opinionis, & ad ipsa respondebo. Dico ergo primo, quod in re mixta non manent incorruptae aliquae rea litates formarum elementarium, quae sint de ratione intrinseca huiusmodi formarum.
1 Nam omnis realitas cuiuscunque formae existens de ratione ipsius formae, vel dicit totam formam, vel partem sormae, vel aliquem gradum formae: sed elementa non manent in mixto secundum totam suam formam, vt patuit in prima conclusione secundi articuli. Nec secudum aliquem gradum formae, vt patuit in secunda conclusioni eiusdem articuli. Nec de se habet partem & partem: cum forma substantialis de se sit indiuisibilis, Vt patet in sex principiis
Et confirmatur, quia si forma substantialis esset diuisibilis in partes, vel diuideretur in partes substantiales, tums esset composita ex materia & forma, & per consequen non esset forma, nec perfectio materiae, sed esset ipsum conpositum: vel diuideretur in partes integrales, seu quantitatiuas, & tunc esset secundum se quanta, & per consequens esset de praedicamento quantitatis
2 Praeterea, forma mixti non est diuisibilis in diuersas realitates, quarum vna possit corrumpi altera remanenti inc orrupta: ergo nec forma elementi. consequentia patet quia da oppositum, tunc forma mixti esset simplicior, quam forma simplicis elementi, quod videtur contradictionem implicare, sed antecedens conceditur et ab ipsis aduersariis 3 Praeterea, ista videtur esse intentio philosophi 7. met vbi ait, quod forma rei mixtae non est constituta, seu com posita ex elementis. Vbi notanter est aduertendum, quod philosophuss metaph dixerat, quod illud vocatur elementum, ex quo fit res, cum insit: igitur philosophus 7. metaph ex intentione videtur dicere, quod forma rei mixtae non componitur ex elementis; ne occasionce eius; quod praedixerat s. metap. credantur formae clementor secundum aliquam sui realitatem incorruptae permaner in ipsa re mixta
Sed est quidam doctor, qui in hac materia duas ponit pro poositones, quae ambae huic conclusioni videntur repugnare.
Prima sua proposito est, quod elementa in mixto non totaliter cotrumpuntur, sed manent quantum ad realita tem aliquam pertinentem ad rationem formae.
lstam propositionem probat sic, quia in mixto non est dare aliquam partem signatam, quae non resoluatur in quattuor elementa: igitur in mixto sunt aliquae realitates pertinentes ad rationem, & formam elementorum Antecedens patet ad sensum. Nam si comburatur lignum; patet, quod resoluitur in partes igneas fumales, aqueas o cinerales. Et ista est ratio philosophi 2. de generatione, vbi probat quod mixta componuntur ex elementis quia resoluuntur in ea
2 Praeterea, ex eisdem sumus & nutrimur: sed non nutrimur ex aliquo simplici, sed ex quattuor elementis: ergo non sumus ex aliquo simplici, sed ex quattuor elemer tis. Maiorem ponit philosophus 2. de generatione, & ibidem ponit minorem; dicit enim, quod omnia mixta nutriuntur ex multis: etenim ea, quae videntur nutriri ex vno, vi plantae ex aqua: illa tamen aqua mixta est cum terra. Vnde & rustici contemperant miscentes fumum abundanter
3 Praeterea, secundum Aristotelem primo de generatione mixtio non est corruptio simpliciter ipsorum misci bilium, sed si non remanent realitates aliquae ipsotum miscibilium, tunc mixtio esset simpliciter miscibilium corrupti
4 Praeterea, elementa non sunt in mixto sicut in potentia materiae. Vnde philosophus 1. de generatione, post quam dixerat, quod miscibilia sunt in mixto in potentia subdit modum dicens, Dico autem in potentia non sicut in potentia materiae: sed si totaliter corrumperentur, tumc non essent in mixto, nisi sicut in potentta materiae
3 Praeterea, secundum philosophum 1 de generatione: mixtio est miscibilium alteratorum vnio; ied, nisi elementa aliquo modo manerent, mixtio non esset vera vnio alteratorum: quia vbi non sunt extrema vnionis, ibi non est vnio: cum vnio sit relatio, seu ad aliquid: ergo &c.
Secunda proposito istius doctoris est, quod forma miti estres quaedam constituta ex realitatibus formarum ipsorum elementorum: non tamen est res constituta ex fo mis elementorum in quocumque gradu etiam minimoHanc conclusionem probat sic
Forma substantialis mixti non est magis simplex quam forma istius svllabae, EA, quae est qualitas quaedam simplex, cum sit sonus, qui est de tertia specie qualitatis. sed iste sonus, EA, non obstante sua simplicitate, est conflatus ex propriis sonis ipsius P, & Atablatis tamen eorum terminationibus: ita enim reseruantur in EA realitates sonorum ipsius D & A,quod tamen franguntur, & tollur tur eorum propriae terminationes: igitur forma mixti, non obstante eius simplicitate, constituitur ex realitatibus elementorum, omissis propriis terminationibus eorum.
2 Preterea, quando aliquae realitates sunt tales, quod terminatio, vnitas, propria, & distinctio earum fundantur super aliquo, quo ablato, ipsae possunt remanere, si talo fundamentum, seu ratio fundandi aufertur: tunc illae realitates remanentes possunt conflare formam tertiam: quia eo ipso, quod aufertur ab eis illud, quod erat ratio distinctionis vnius ab altera: necesse est, quod veniant ad vnita te, sed formae reales elementares sunt rales, quod ab ipsis potest auferri illud, quod erat fundamentum, & ratio propriae terminationis in eis: igitur, talibus ablatis, necessario veniunt ad vnitatem mediam alicuius tertij, & illud est ( forma conflata.
Sed salua reuerentia istius doctoris, videtur, quod sin uocumque alio repugnante istae duae propositones destruant seipsas.
1 Quia quamuis res composita possit manere secundum aliquid, quod est de sui ratione, ipsa re composita, vt composita est, non manente, quod tamen aliquid remaneat, quod est de ratione simplicis formae existens ver. realitas substantialis illius formae, forma non manentenec secundum se nec secundum aliquem sui gradum, honon videtur esse possibile. Sed iste doctor in prima propositione ponit, quod in mixto remanet realitas, quae est de ratione formae elementaris; & in secunda propositono ponit, quod forma elementaris in re mixta non manet se cudum aliquem sui gradum, quia, vt ipse ait, forma mixti sic constituitur ex realitatibus formarum ipsorum elemer torum, quod tamen non constituitur ex formis elementorum, etiam in quocumque gradu: cum igitur forma elementi sit simplex forma, & non sit res composita, igitur haepropositones sibi mutuo videntur contradicere.
2 Praeterea, si aliqua realitas elementi incorrupta manet in mixto; aut illa realitas erit accidens, vel substantia Non potest secundum dicta istius doctoris esse accidens quia accidens non est de ratione formae substantialis ipsius e elementi: haec autem realitas manens est de ratione formae elementaris, vt ipse ait. Nec potest esse substantia, quia omnis substantia, vt patet. 2. de anima, vel est materia, vel orma, vel compositum: sed secundum dicta istius ista rea litas nullum istorum esse potest: ergo non manet in mixto aliqua realitas elementi, quae sit de ratione formae elementaris, vt dicit prima proposito
3 Praeterea, istae realitates formarum elementarium, simanerent in forma mixti, vel m anerent aliquo modo di ; stinctae inter se, & tunc nullo modo forma mixti ex ipsi posset constitui, quia actus est, qui distinguit; igitur si tales realitates essent aliquo modo distincte, tunc quaelibet illarum realitatum esset in actu, & per consequens non possent constituere vnam essentiam, cum ex pluribus in actu non fiat vnum essentiale; igitur, vt sic, forma mixti numquam ex ipsis posset constitui, quod est contra primam partem secundae propositonis; vel huiusmodi realitates manerent penitus indistinctae, & tunc non manerent nisi in potentia materiae, quia in fundamento naturae nihil est distinctum, vt dicitur, i, metaph & per consequens nec sic constituerent formam mixti
4 Praeterea, sicut se habet realitas materiae ad materiam sic se habet realitas formae ad formam: sed omnis realitas materiae est materia : ergo omnis realitas formae est forma; & hoc est contra secundam particulam secundae propositonis.
Preterea, confirmatur hoc idem sic. Omnis realitas illius, quod est pura actuatio, oportet, quod sit illud, cuius est realitas: si enim esset distinguibile in talia, quorum vnum esset ipsum, & aliud non esset ipsum, tunc non esset pura actuatio : sed secundum istum doctorem forma est pura actuatio: ergo nulla potest esse realitas ipsius forme, quae non sit ipsa forma
Ad primam rationem eorum dicendum, quod quaecumque pars mixti resoluitur in ipsa elementa, illa pars corrumpitur: quia non est dare corruptionem sine generatis ne, nec econuerso, vt patet. 2. de generatione ; igitur sicut mixtum, vel quaecumque pars mixti vere in tali rosolutione corrumpitur, sic elementa, in quae resoluitur, uers generantur, & per consequens realitas formae elementorum non praefuit in ipso mixto, ante huiusmodi resolutio nem, nisi in potentia materiae: quia illud, quod generatur ex aliquo, non est in eo, nisi in potentia suae materiae.
Ad secundum dicendum, quod non plus concludit, ni si, quod sumus ex elementis: & hoc concedo: non tamet sto modo, quod realitates elementorum in nobis maneant incorruptae: sed isto modo, quod in formis nostrarum complexionum includuntur virtutes elementorum, penes cuius inclusionis diuersitatem etiam diuersificantur nostrae complexiones
Ad tertium dicendum, quod mixtio pro tanto non di citur corruptio simpliciter, idest corruptio omnino: quia miscibilium virtus manet in mixto, licet non remaneat miscibilium substantialis realitas incorrupta
Vel posset etiam dici, quod cum imperfectius corrum itur, & perfectius generatur: tunc secundum philosophum. 5. physico. est corruptio secundum quid, & generatio simpliciter, cum igitur elementum sit res imperfectior, quam res mixta: ideo quamuis in generatione rei inixtae miscibilia vere corrumpantur: quia alias esset vera generatio sine vera eorruptione, quod negat omnis vera philosophia, dicitur tamen mixtio, non corruptio simpli citer, eo, quod ignobilius corrumpitur & nobilius generatur.
Ad quartum nego maiorem. Ad probationem dico, quod huiusmodi verba Aristoteles dixit pro tanto, quia quam uis transeant in potentiam materiae quantum ad realita tem substantialem; manent tamen quantum ad virtuten suarum proprietatum.
Forte dicetur, quod sic posset etiam dici, quod aer maneat, cum de acre fit ignis: quia manet secundum virtutem suae caliditatis, cum ignis sit calidus.
Respondeo, quod aer non manet sic in igne: quia calo ignis est oppositae conditionis respectu caioris ipsius aeris: quia calor ignis est consumptiuus, calor autem aerinon est consumptiuus, sed magis nutritiuus: virtutes autem elementorum proprie manent in mixto, quamuis remissae, experimur enim in nobis virtutem ignei caloris ratione consumptionis; aerei, ratione nutritionis; siccitatis igneae, ratione ariditatis colerae rubeae, humiditatis ac reae ratione sanguinis: & sic de aliis virtutibus elemento torum.
Ad quintum dico, quod ratio est contra illum, qui facit eam: quia relatio realis requirit extrema realiter distincta:igitur, si ratio concluderet, istae realitates elementorum in forma mixti essent realiter distinctae, quod isti constanter negat, & merito: quia si realiter manerent distinctae, tunc numquam constituerent vnam essentiam sor mae mixte. Dico etiam ad rationem, quod vnio illa debet intelligi quantum ad virtutes miscibilium, non auten quantum ad realitates substantiales eorum.
Ad primum alterius propositonis dicendum, quod non oportet similitudinem exemplarem currere per omnes edes: sufficit enim, quod in hoc sit simile, quod ficut sonus litterarum refractus percipitur in sono svllabae com positae ex talibus litteris: sic elementorum virtutes remis sae in esse noscuntur ipsis mixtis
Ad secundum dicendum, quod illa minor non est vniformiter sumpta sub maiori;si autem vniformiter sumeretur: tunc esset neganda; quia ablatis terminationibus & propriis vnitatibus, ac distinctionibus formarum ipsorum elamentorum: tunc necessario aufertur omnis realitas talium formarum spectas ad rationem earum : vt sic enim quantum ad tales realitates forma mixti nullo modo componitur ex elementis. Propter quod ait philosophus. 7. metaph Forma mixti nec est elementum, nec conposita ex elementis,
Articulus 4
Utrum totum mixtum differat realiter a suis partibus
QVANTVM ad quartum articulum dicendum, quod si per partes mixti intelliguntur ipsa miscibilia tunc planum est, quod totum mixtum differt a partibus; quia totum actu est; partes autem tales non sunt actu, cum ad generationem totius corruptae sint, & cesserint in po entiam materiae, vt patet ex precedentibus. Si autem quaeritur de partibus essentialibus ipsius mixti, puta de materia & forma, tunc pono duas conclusiones.
Prima est, quod totum differt realiter a qualibet par¬ T te seorsum sumpta: quia in omnibus rebus creatis, quae c sic se habent, quod vna includit aliam, a quocumque inclusa differt realiter, ab eodem includens differt realiter ed ad quamcumque partem seorsum sumptam comparatur ipsum totum: tunc semper totum includit alteram partem, quae istam excludit, & realiter differt ab ea, alias non faceret realem compositionem iuncta cum ea, quod est falsum: ergo &c
Secunda conclusio est, quod totum essentiale differt e realiter ab omnibus partibus simul sumptis, dummodo c umantur & considerentur, vt partes sunt quia de quibus cumquae rebus finitis verificantur contradictoria praedicata, illa realiter differunt, maxime sit vtrumque dicit enti tatem absolutam: sed totum, & partes etiam simul sumptae sunt huiusmodi. Maior patet. minorem probo, quia toti conuenit per se esse, per se generari, & per se agere: sed partibus, vt partes sunt, quamuiscumque simul sumptis nec conuenit per se esse, nec per se generari, nec per se age re, quae omnia sunt contradictoria praedicata; ergo &c.
2 Praeterea, quae sic se habent, quod vnum naturaliter praesupponit alterum tamquam realem suam causam, illa realiter differunt: sed totum praesupponit simultatem, artium taquam suam realem causam. partes enim sun tausa totius, non vt diuisae ab inuicem sunt, sed vt coniunctae simul sunti ergo totum differt realiter a partibus, etiam vt simul sumptae sunt
3 Praeterea, quae sic se habent, quod fundant aliam, & aliam vnitatem realem, illa realiter differunt: sed totum & pars etiam simul sumptae sunt huiusmodi: quia totum cum dicat vnam essentiam, fundat vnitatem identitatis; partes autem, vt partes sunt, qualitercumquae sumantur, non fundant vnitatem identitatis, sed vnitatem vnionis.