Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XVI Resoluta buius distinctionis diusio, in qua de creatura media sermo auspicatur.

IS ENCVRSIS &c Postquam Magister determinauit de productione creature pure spiritualis, ac pure corporalis; hic incipit tractare de creatura media, quae secundum aliquid sui est corporalis, & secundum aliquid sui est spiritualis, pucall ta de homine, qui secundum animam est spiritualis: sed secundum exteriorem materiam est corporalis. Et diuiditur in duas partes. Quia primo tractat de hominis institutione dependente a Dei creatione, Secundo de hominis destitutione contingente ex peccati commissione, ibi. Videns igitur diabolus. Prima in duas. Nam primo tractat de hominis ad esse produm ctione. Secundo de hominis in esse conseruatione, ibi. Solent quaeri plura. Prima in duas. Nam primo indistincte tractat de creatione hominis, Secundo distincte tractat. de productione viri, & mulieris, ibi. Hic de origine. Prima in duas: quia primo huic tractatui de homine praemittit prooemium Secundo exequitur tractatum, ibi, In Qenesi &c.Et haec in tres. Nam Primo ostendit hominem f re exemplatum, & creatum ad similitudinem imaginis diuinae Secundo innuit, quid in tali factione nomine imaginis debemus intelligere. Tertio exprimit in qua part animae debemus attendere imaginem creatam in homine. Secunda ibi, lmago autem &c. Tertia ibi, Factus est es go homo ad imaginem. Et haec in duas: quia primo ostendit quomodo homo dicitur imago Dei, & ad imaginem. Secundo ostendit, quod filius in diuinis dicitur imaoc Dei, sed non ad imaginem. Secunda ibi; Quo circa, &c. Ei haec est sententia istius sextaedecimae distinctionis in gens rali; circa hanc quaero in speciali

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum