Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTI O xVIi. chara buius distinctionis diuisio, in qua de hominis creatione cum sexus distinctione peragitur.

Ie DE origine &c. Postquam Ma gister determinauit in communi de hominis creatione absque sexus distinctione, seu discretione. Hic determinate prosequitur de hominis productione cum sexus distinctione, seu discretione. Et diuiditur in duas partes; nam primo do terminat de productione sexus masculini. Secundo de productione sexus soeminini ibi, In eodem quoque paradiso. Prima in duas; quia primo tractat de primi hominis supernaturali productione. Secundo de eius locali habi tatione, ibi, Hominem autem ita formatum. Prima in duas: quia primo determinat de hominis creatione quantum ad animae suae naturam. Secundo quantum ad corporis sui staturam ibi, Solet etiam quaeri. Prima in tres: nam primo ostendit ex scriptura distinctam fuisset formationem corporis primi hominis, e creationem animae. Secundo ostendit circa creationem animae quosdam haereticos per peram, & non recte sapere Tertio inquirit, vtrum anima fuerit creata extra corpus, vel in corpore Secunda ibi, Putauerunt enim quidam. Tertia ibi, sed vtrum in corporeSequitur autem illa pare Hominem autem ita formatum Et diuiditur in duas partes: nam primo ostendit paradisum corporalem fuisse primi hominis habitationen. Secundo tangit aliqua spectantia singulariter ad paradisi perfectionem ibi. Intelligitut autem. Et haec in duas; nam primo tangit perfectionem paradisi ex fructuum vbertate; sontis irriguitate, & situs venustate, puta quia est ad oriet tem posita Secundo tangit eius perfectionem ex ligni v tae bonitate ibi, in hac autem &c. Et haec in duas; nam primo tangit de ligno, cuius fructus erat homini salutiferus & licitus, Secundo de ligno scientiae boni & mali, cuius fructus erat homini mortiferus, & prohibitus ibi, Cignum autem scientiae boni, & mali. Circa istam. 17. distinctionem quaero hanc quaestionem &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum