Quaestio 1
Quaestio 1
An Imago in creatura reperiatur
Et videtur, quod non, quia illud, quod est proprium vni, in nullo alio potest reperiri: si enim in altero reperitur, tunc nec illius nec istius est proprium sed commune, sed secundum sanctos doctores proprium est ipsius filii Dei, quod sit imago Dei
Contra, dicitur, Deus creauit hominem de terra; & secundum imaginem suam fecit illum. Et Dixit Deus, Faci mus hominem ad imaginem, & similitudinem nostram Hic quattuor sunt videnda. Primo, vtrum in homine re periatur imago Dei, Secundo, vtrum magis in homine, quam in angelo. Tertio, vtrum magis in viro, quam in muliere. Et quarto, vtrum magis in potentia cognitiua, vel in potentia affectiua.
RESOLVTIO. Triplex cum reperiatur imago, creationis scilicet, &e recreationis, ac tandem glorificationis. Perfectiori modo creationis imag reperitur in angelo quam in homine. Recreationis vero, quo ad subrtantiam habitus, pot est esse aequalitas & ercedes & ex cessum hominum, &r angelorum: non tamen quo ad actus ferio rem, de puro viatore. &e secundum legem comminem loquendo. Glorificationis autem itidem erit aequalitas, & excedent e exctessum, & hominum & angelorum.
Articulus 1
Utrum imago Dei magis reperiatur in homine quam in angelo
QVANTVM igitur ad secundum dico, quod imago potest in homine tripliciter considerari. Vno modo, vt dicatur imago creationis; Alio modo, imago recreationis; Tertio modo, imago glorificationis. Prima imago attenditur in homine, secundum quod ad imaginem De in esse naturae producitur, Secunda, secundum quod in e se gratiae reficitur, & reparatur. Et tertia secundum quod in esse gloriae perficitur, & consummatur. Et secundum istam distinctionem possum ponere tres conclufiones.
Prima conclusio erit, quod primo modo loquendo de imagine, perfectiori modo reperitur imago in angelo quam in homine
1 Nam cum imago dicatur quasi imitago: illud, cuius naturalia perfectiori modo imitantur ipsum Deum, hoperfectius est ad imaginem Dei; sed naturalia angeli sunt huiusmodi; quia quando aliqua plura causata procedunt ab vna, & eadem causa, quae quidem causa est perfectissima, illud causatum, cuius naturalia sunt perfectiora, illud perfectius imitatur secundum sua naturalia talem causam. sed angeli, & homines sunt ab vno Deo, qui est causa por fectissima, & naturalia angeli sunt perfectiora naturalibus ipsius hominis; ergo &c
2 Praeterea, creatura non dicitur esse naturaliter ac imaginem Dei, nisi inquantum est intellectualis naturae ideo, quod magis est intellectualis naturae magis videtu esse ad imaginem Dei; sed angelus magis proprie est intellectualis naturae, quam homo, cum angeius naturaliter intelligat sine discursu, homo autem cum discursu. Propter quod etiam secundum "Dionv. 5. de di no", proprie loquendo, angeli sunt naturae intellectualis. homo autem naturae rationalis. Hinc etiam ait ille Auctor de causis, quod anima humana causata est in orixon te aeternitatis. Nam sicut ori xon medium tenet inter emi perium superius & inferius; ita, quod est superior emisperio inferiori, & est inferior emisperio superiori: sic anima nostra superior est omnibus formis materialibus; inferior tamen angelis
Forte dicetur, qnod istud videtur esse contra Augustinum in sermone de imagine, vbi ait, quod Deus creauit hominem ad imaginem suam, quod nulli aliae creaturae dedit.
Respondeo breuiter, quod ibi Augustinus non comprat hominem ad angelum, sed solum ad inferiores creat ras, quae carent intellectu, & libertate. Si quis tamen omnino vellet ponderare istam vniuersalem negatiuam. qua dicit Augustinus, quod nulli aliae creaturae dedit, tuc dicerem, quod quantum ad aliquam accidentalem conditionem imaginis homo magis est ad imaginem Dei quam angelus. Nam sicut in eodem sermone apparet, fici anima intellectiua hominis est tota in toto corpore, quod regit & gubernat, & tota in qualibet parte corporis: sicut vnus Deus est totus in toto vniuerso, quod gubernat, & totus in qualibet parte eiusdem vniuersi. Angelus autem mouens celum nec totus est in toto corpore caelesti, quod gubernat, nec totus in qualibet parte talis corporis, sed est in vna sui parte determinata, vt asserunt philosophi scilicet in oriente, & ideo quo ad hoc angelus naturaliter non est ad imaginem Dei, sed solus homo
Secundo dico, quod quantum ad imaginem, quae attenditur penes esse gratiae possumus distinguere; quia ve attenditur quantum ad essentiam habitus gratiae, vel qu tum ad feruorem ipsius actus, Primo modo dico, quod potes esse aequalitas, & excedens, & excessum, quia & in via, & in patria possibile est aliquos homines esse aequales ango lis quo ad substantiam habitus gratiae: aliquos vero minores: aliquos autem maiores. Nam verisimile esse vido tur, quod virgo gloriosa adhuc existens in via, habuerit maiorem gratiam quantum ad substantiam habitus, quam quicunque angelus habuerit etiam in coelis. Sed secundo modo scilicet quo ad feruorem actus: sic dico, quod imago Dei expressior est in angelo, quocunque beato, quam in quocunque homine puro viatore: quia angelorum gratia est consummata: hominum autem viatorum est gratia initiata, & adhuc vlterius perficienda; & angelorum gratia stat cum aperta visione perlustrata lumine glorie; viatori autem cum fide, & eniomate: ideo actus elicitus mediante habitu gratiae angelorum est maioris feruoris, quam quorumcumque viatorum. Quod satis dedit intelligi Sa uator loquens de lohanne Daptista, cum prius dixisset, quod inter natos mulierum non surrexit maior lohanne Dapti sta, subdit immediate, qui minor est i regno celorum maior est ipso. Addidi autem puro viatore, propter domini lesum Christum, qui quamuis dicatur minoratus ab angelis, quantum ad corporalem passibilitatem ab instanti tamen suae conceptionis excessit omnes angelos, non solum quo ad substantiam habitus gratiae; verum etiam quo ad feruorem actus eliciti mediante gratia; quia eius gratia ab instanti suae conceptionis fuit consummata, cum ipse sic fuerit viator, quod semper fuerit verus comrehensor,
Articulus 3
Utrum imago Dei magis reperiatur in viro quam in muliere
VANTVM ad tertium articulum dico, quod pen sando naturalem notitiam, quam habemus pro statu viae, tunc in viro magis viget imago Dei, quam in muliere, eo quod vir magis vigeat ratione, & intellectu, vt atet. 1 politicorum, vbi philosophus ostendit, quod natura liter masculus debet feminae dominari, & vir puero; & dominus seruo, quia ratio, vt ait philosophus plus viget in masculis, quam in foemina, in viro, quam in puero, & in domino, quam in seruo. Et istam assumptam iterum quasi via experientiae probat ex hoc, quia femina habet consilium inualidum, puer imperfectum, seruus autem, vt ait, non habet consiliatiuum. Et hoc satis patet in his, qui na turales sunt serui, quia tales duri sunt carne, quod protetatur orossitiem intellectus. Nam secundum philosophum secundo de anima, Molles carne sunt apti mente. Ista tamen mollicies ortum debet habere ex porositate, seu raritate complexionis. Nam si flegmatica suerit huiusmodi mollicies & aquosa, tuc est signum hebetudinis ipsius intellectus, sicut apparet de mollicie mulierum. Et ideo secundum philosophum primo politicorum, idem expedit & seruo, & domino, quia seruo expedit, vt seruiat, eo, quod seipsum regere, seu dirigere nesciat. Sicut enim caecuquanto fortius mouetur sinc ductore, tanto fortius quandoque leditur in offendiculum impingendo, sic seruus quamto fortior viribus fuerit: tanto magis indiget directione prudentis domini, ne offendat seu inordinate agat. Et hoc etiam tangens Qregorius in moralib ait. Fortitudo valde destruitur, nisi per consilium fulciatur: quia quo plus se posse conspicit, eo virtus sine moderamine deterius in praeceps ruit. Domino autem expedit, vt ei seruiatur, cum Vt plurimum vigentes prudentia, & intellectu sint debiliores secundum habitudinem corporalem. Et ex his omnibus nolo ad presens plus habere, nisi, quod vir plus uigeat intellectu, quam mulier, & quia imago Dei reperitur in creatura, vt intellectualis est; ideo aliqua praerogatiuam videtur habere vir respectu mulieris in hoc, quod est esse ad imaginem Dei.
2 Praeterea, in creatione viri dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem, & similitudinem nostra: sed in crea tione mulieris dixit Deus: non est bonum hominem dimittere solum. Faciamus ei adiutorium simile sibi:igitur videtur, quod vir immediate sit ad imaginem Dei, mulier autem immediate ad imaginem, & similitudinem viri; &me liante viro ad imaginem Dei; ergo &c
Secundo dico, quod in ordine ad vitam aeternam vterquo sexus pariter, seu aequaliter est ad imaginem Dei, quia vt ic, anima est ad imaginem Dei; eo, quod capax Dei est. Sed licet pro statu praesentis vitae, cum anima inhabitat hanc domum luteam, grauetur ab isto terreno fundamento; quia corpus, quod corrumpitur, aggrauat animam, & deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem, ut dicitur a Sapiente. Licet, inquam, pro hoc statu, cum nostrum intelligere, vel est phantasia, vel non est sine phantasia, & necesse est intelligentem phantasmata speculari, intellecto viri sit magis capax, quam mulieris: & hoc propter bonitatem complexionis, in vita tamen beata, cum animae. vel liberae sunt, exutae ab omni corpore; vel si corpus infor nant, illud animam non aggrauat: sed glorificatione sua aetificat in tali, inquam, vita aequalis capacitatis, naturali ter loquendo, erit anima feminae, sicut anima masculi, pro ter quod aequaliter sunt ad imaginem Dei. Et ista videtur esse intentio Beati Augus. 10. de tri. vbi ex proposito Aug. istud declarat ex verbis Apostoli dicens. Nos sumus imago Dei, prout sumus filij Dei, & prout induimus Christum per fidem, in quo "non est Iudaeus, nec Craecus; nec seruus, nec liber; neque masculus, neque femina; sed omnes vnum sumus in Christo", & omnes renouamur secundum imaginem Dei.
Articulus 4
Utrum imago Dei magis reperiatur in potentia cognitiva vel affectiva
Prima est, quod quantum ad similitudinem aliquarum roprietatum existentium in imagine increata, aliquo molo magis apparet imago Dei in potentia cognitiua, quam ffectiua: quia sicut in imagine increata ex faecuda patris nemoria verbum gignitur, vt verus Deus de vero Deo; sic in potentia cognitiua ab ipsa vera notitia, quae est in memoria fecunda, gignitur uera actualis notitia in ipsa intellectiua, & sicut filius procedit, vt lumen de lumine sic a lumine intellectus agentis recepto cum specie ntelligibili quae parens dici potest in ipsa memoria, cecipitur huiusmodi lumen cum specie genita in ipsa intellectiua
Secunda proposito est, quod perfectio imaginis creatae magis videtur consistere in actu potentiae affectiuae, quam otentiae cognitiuae: quia perfectio imaginis expressae ad alicuius imaginati similitudinem in hoc maxime intimetur. Sed actus potentiae affectiuae magis intime nos transormat in ipsam imaginem increatam, ad cuius similitudinem exprimitur imago creata, maxime si huiusmodi ctus fuerit perfectus. Nam secundum Dionyvsium, amor, m fortis fuerit extasim faciens transformat amantem in imatum: licet enim ad perfectiorem actum diuinae con- emplationis sequatur perfectior actus amoris, & dilectionis: ipsa tamen transformatio imaginis creatae in imaginem increatam attribuitur ipsi amori, luxta illud Aposto i. Nos autem reuelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a spiritu domini. Et notanter addit, tame uam a spiritu domini: quia omnis actus perfecti amoris appropriatur spiritui sancto. Idco Apostolus per talem additionem expresse dedit intelligi praedictam transormationem fieri per amorem. Et sic patet praedicta proposito.
Id argumentum principale dicendum, quod aliter est filius Dei imago, & aliter homo: quia filius Dei est ima¬ go naturalis, & in eadem natura patris, cuius est imagosed anima nostra est imago Dei aliquo modo artificialis producta in aliena natura. Iterum filius est imago patris perfecta, sed anima est totius trinitatis imago, & imperfecta.