Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO SIS. Aperta huius distinctionis diuisio, n qua de honunis conseruatione incipit pertractari.

OLENT QVARI PLVRA. Poss quam Magister tractauit de hominis ad esse productione, in ista decimanona distinctione determinas de hominis in esse conseruatione. Et diuiditur in duas partes: quia primo tractat de his, quae spectant ac perfectionem indiuidui, puta de primorum parentum immortalitate. Secundo de his, qua spectant ad conseruationem speciei, puta de generationis foecunditate dist. x0. ibi, Post haec considerandum &c Prima in duas: quia primo tractat de immortalitate hominis, quam habuit in statu innocentiae. Secundo de immortalitate, quam habebit in statu gloriae ibi, De hac vero. Prima in tres: nam primo praemittit ea, quae ad pre sens sunt dicenda. Secundo tractat de praedictae immortalitatis potentia. Et tertio de eiusdem immortalitatis causa Secunda ibi, Primus igitur homo. Tertia ibi, Solet hic quaeri. Et haec in duas: quia primo ostendit, quod in statu innocentiae causa immortalitatis chumanae erat fructus ligni vitae. Secundo inquirit vtrum sine illo fructu homo potuisset semper viuere ibi, Sed adhuc quaeritur, Et haec est sententialistius distinctionis in generali, circai quam quaero in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum