Quaestio 1
Quaestio 1
An homo virtute creationis diuinae acceperit immortalitatem.
Et videtur, quod non: quia omne compositum ex contrarijs necessario est conn tuptibile, & per consequens mortalet, si est res viua: sed primus homo fuit comositus ex contrarijs: ergo &c. Maior patet in lib de generatione & in multis alijs locis naturalis philosophiae minor similiter patet: quia in complexione primi hominis fuerunt qualitates elementorum, quae sunt contrariae.
Contra, sapientiae 2. dicitur, Deus creauit hominem inexterminabilem, & ad imaginem similitudinis, suae fecit illum: inuidia autem diaboli mors sintroiuit in orbem terrarum. Hic quattuor sunt videnda. Primo qui sit creatio, Secundo vtrum anima intellectiua producatur per solam creationem, Tertio, utrum secunda agentia cooperentur Deo in ali qua rerum productione. Et quarto, vtrum primus homo semper immortalis fuisset dato, quod in stata innocentie. in quo Deus eum creauit, stabilis permansisset
RESOLVTIO. creatio quidem, vt ert in creatura est aliquid veale, & est idem, quod esse creaturae, quamuis creator totam produtat creatuvam ex esse &v essentia. Vnde anima intellectiua sola creatio ne producitur &e si in qualibet rei naturalis productione ade tia secundaria Deo cooperentur.
Articulus 1
Quid sit creatio
QVANTVM ad primum esset distinguendum de creatione, quae dicitur actio: & de creatione, que passio dicitur: & quomodo creatio potest accipi pro actione immanente in creante: & quomodo pro actione tramseun te. Sed quia ista intendo tractare inferius circa distinctio nem trigesimam septimam: ideo ad praesens quantum ad stum primum articulum praecise de duobus inquiram.
Primo, sscilicet vtrum creatio sit aliquid in ipsa creaturat. Secundo, quid sit. Et secundum hoc ponam duas conclusiones.
Quia illud cuius terminus est realis, oportet, quod sit aliquid reale: sed per se terminus ipsius creationis est ens reale, puta ipsa ereatura.
2 Praeterea, actio transiens agete reali, est aliquid re; e : sed creatio est huiusmodi: quia per creationem Deus constituit aliquid e xtra se.
3 Praeterea, omne productum reale praesupponit pro ductionem realem: sed creatura, cuius productio est ipsa creatio, est productum reale: ergo &c. Sed contra istud est quaedam opinio, quae dicit, quod creatio nihil ponit realiter i creatura Probationes istius opinionis non vidi. Poterant tamen ponentes illam opinionem mouere ista motiua
1 Quia si creatio esset aliquid reale in creatura: tunipsa creatio esset creatura, consequentia patet Probo falsitatem consequentis: quia cum omnis creatura creatur, si ipsa creatio esset creatura, tuc & ipsa creatio crearetur; & sic creationis esset creatio; & hoc in infinitum.
2 Praeterea, omne, quod est in creaturis, vel est substam tia, vel accidens, sed creatio non est substantia, cum nec sit materia, nec forma, nec com positum, in quae sufficienter diuiditur substantia, vt patet 2. de anima, nec est acci lens, quia omne accidens praesupponit suum subiectum; creatio autem nihil praesupponit.
3 Praeterea, si creatio poneret aliquid i creatura, hoc maxime videretur esse relatio creaturae ad creatorem, sed hoc non, quia quamdiu manet creatura, tamdiu fundat nuiusmodi relationem, & sic sequeretur, quod creatura semper crearetur, quamdiu maneret in creato esse, quod est impossibile
Sed ista non concludunt: igitur Ad primum dicendum, quod consequens non est fal um. Ad probationem dico, quod sicut relatio refertur, non tamen refertur alia relatione, vt patet per Auic. in metaph. sua; si enim relatio referretur alia relatione: tumo vel relatio creaturae ad Deum non esset creatura, vel al qua creatura non referretur ad Deum, vel esset processus in infinitum, quae omnia falsa sunt. Sicut relatio igitur non refertur alia relatione; sic creatio non creatur alia creatione; stricte etiam loquendo de creatura inquam tum creatura est aliquid in se subsistens, sic neganda est consequentia; quia vt sic, creatio non est quid creatum sed concreatum
Ad secundum dicendum ad minorem per interemptio nem, quia creatio substantiae aliquo modo potest dici sub stantia accidentis accidens Vel potest negari maior, quia creatio est idem, quod esse rei creatae, quod quidem esse non est accidens, cum sit per reductionem in praedicam to substantiae, nec tamen proprie recipit praedicationem substantiae; sicut punctus non est quantitas, quamuis reducatur ad genus quantitatis, prout superius declaraui.
1 Quia quamuis creator producat totam creaturam compositam ex esse & essentia: partes tamen producit pro ductione totius isto modo, quod esse producit in essentia & essentiam sub ipso esse: ita quod essentia, quasi subiici tur creationi, & esse terminat creationem: igitur creatio est ipsum esse, prout ipsum esse producitur in essentia vit tute creatoris
2 Praeterea, illud, quod pro prie concipitur esse perfectio essentiae per creationem producte, hoc est realiter idem, quod esse, creatio est huiusmodi. nam in hoc differt actio transiens ab immanente: quia est perfectio non age tis, sed acti¬
Forte dicetur, quod eadem ratione sequitur, quod creatio sit perfectio ipsius esse, sicut ipsius essentiae; quia non minus creatur ipsum esse, quam ipsa essentia.
Respondeo, quod non est simile, quamuis enim creetur tam esse, quam essentia: esse tamen creatur vt perfectio quaedam, sed essentia creatur vt quid persectibile. Ci igitur perfectionis non sit persectio, sed perfectio est ip lius perfectibilis: igitur actio trasiens, quae est creatio, quam uis sit perfectio ipsius essentiae, non tamen erit perfectio ipsius esse
2 Praeterea, illud, quod proprie est actus entis in actu secundum quod in actu, hoc est ipsum esse: creatio est huiusmodi: nam in hoc differt a motu: quia in motu acquir tur pars post partem, & in motu sic est aliquid acquisitum quod semper restat aliquid acquirendum: ideo motus es actus entis in potentia secundum quod in potentia, vt pro tet in physic. Econtrario autem creatio est tota simul nec per ipsam pars post partem ipsius rei ponitur in esse sed fmultanee res per ipsam perfecte producitur; ideo per oppositum ad ipsum motum creatio proprie dicitur actus entis in actu, secundum quod est in actu¬
Alias inuenitur addita talis ratio: Quia productio sim plex & instantanea est idem realiter cum suo formali te mino: sed creatio est simplex productio & instantanea: e esse rei creatae est formalis terminus creationis; ergo &
Maior patet discurrendo per singulas huiusmodi productiones. Minor etiam patet: quia creatio non est actio corporea: nec suceessiua. Quod etiam esse sit formalis ter minus creationis, patet per Auctorem de causis qui ait, quod prima rerum creatarum est esse
Sed contra istam conclusionem est quaedam opinio, quae ponit, quod creatio sit idem, quod tota creatura lquiin omni productione, vt dicunt, productio est idem reali ter cum termino productionis, sed creatio terminatur atotam creaturam. Sed quia maior istius rationis pati videtur instantiam de ipso motu; igitur probant isti, quod omnis motus sit idem realiter cum suo termino.
1 Quia quandocumque aliqua differunt secundum essentias absolutas, illa Deus potest ab inuicem separari sed si albedo & dealbatio differrent realiter: tuc differren re absoluta: ergo Deus posset facere dealbationem sini albedine, & asbedinem sine dealbatione, quod videtur contradictionem implicaro
2 Praeterea, si motus differret re absoluta;a forma, quae terminat motum, tunc naturaliter prius esset motus conpletus, quam ipsa forma esset completa: sed hoc est impos sibile: quia tunc cessante motu, adhuc forma moueretui ad suum complementum
3 Praeterea, istud dicunt esse intentionem Comme tatoris, qui a physicorum ait, quod motus vno modo accipitur pro forma fiuente. Alio modo pro fuxum forma Primus autem modus est verior, Secundus vvro est samo sior. Item in eodem ait. via in generationibus est de spe cie eius ad quod est.
1 Primo sic. llla, quae sic se habent, quod secundum sua proprias eorum entitates numquam poterunt esse simul; illa non poterunt esse ideni realiter: sed motus & terminus ad quem est motus, sunt huiusmodi: Maior patet quia esse idem necessario praesupponit esse simul. Minor similiter patet,: quia sicut numquam contingitur terminus, nisi perficiatur uia: sic numquam terminus motus est accquisitus, nisi desinat motus. Quod ergo illa sint idem realiter omnino, quorum vno existente alterum esse nm potest, & quorum vnius desitio est alterius in esse posito videtur esse implicatio contradictionis.
2 Praeterea, ens formaliter suceessiuum differt realiter ab ente formaliter permanente, sed motus est ens formaliter, & essentialiter suceessiuuum, & terminus motus est formaliter & essentialiter permanens: ergo &c
3 Praeterea, quae sic se habet, quod vnum vere habet partes ex quibus realiter componitur, quae quidem partes numquam poterunt esse simul, alterum vero non habet partes, vel si habet, omnes suae partes sunt simul, illa non possunt esse idem realiter, sed motus & terminus motus sunt huiusmodi, ergo &c
Forte dicetur, quod ergo contradicam primae rationi i quam feci pro ista secunda conclusione. Virtus enim illius rationis in hoc stat, quod ideo creatio est idem, quod esse rei create, quia esse est proprius terminus creationis
Respondeo, quod hic nulla est contradictio, quia creatio non est motus: habet enim oppositas conditiones ac motum, vt in tertia ratione declaraui,
Ad rationem eorum dicendum, quod maior sic vniuer, saliter sumpta non est vera, & specialiter est falsa in proposito, quia dato, quod productio sit idem, quod terminus, non tamen est idem quod terminus totalis: sed est idem quod terminus formalis. Si enim actio transiens esset idem realiter cum ipso termino totali: tunc idem tram siret in seipsum realiter. Et quia isti loquuntur de ter mino totali: ideo & falsum assumunt, & ad propositum non arguunt
Ad primam probationem de motu dicendum, quod Deus bene posset, si vellet, facere aibedinem sine dealbatione, quae est motus: cum ipse agat sine motu & transmutatione; etiam posset facere motum dealbationis, ex quo nihil de completa entitate albedinis in esse ponero tur, Cum ergo solum completa albedinis entitas sit terminus dealbationis: ideo Deus potest separare motum a suo termino. Et ex hoc patet, quod ambabus praemissis. concessis, conclusio non est falsa: quia loquendo proprie de termino dealbationis, que est albedo permanens, & completa: tunc non solum Deus potest ista separare: verum etiam naturaliter sunt simul incompossibilia: quia terminus motus numquam in esse ponitur, nisi motus secundum se, & secundum omnes suas partes desinat& conrumpatur. Etiam maior non est vniuersaliter vera, maxime de talibus absolutis, quae connotant aliquos respectus: nam quamuis figura sit entitas absoluta, cum si quanta species qualitatis: nulla tamen potentia fieri potest figura sine omni quantitate eo, quod dicat qualitatem sub habitudine ad ipsam quantitatem.
Ad secundum dicendum, quod concessa consequentia consequens non est falsum, quia naturaliter oportet, quod via compleatur, antequam terminus attingitur. Ad probationem dico, quod ista prioritas naturae stat com simultate temporis, & durationis, & ideo non oportet, quod motu cessante, adhuc forma moueatur: quia motus ne cessat prius duratione, quam terminus sit acquisitus, sed solum prius natura,
Ad tertium dico, quod dato, quod motus si forma fluens, ex hoc tamen non sequitur, quod sit idem cumn termi- forma sluens, sed est forma permanens. Nec secundum dictum Comentatoris est ad propositum istorum: quia non no: sed magis sequitur oppositum: quia terminus non est dicit Commentator de identitate reali, & numerali, set specifica : non est autem inconueniens, ut forma incompleta praecedens terminum, & forma completa, quae est ipse terminus, sint eiusdem speciei; quia perfectum & imperfectum possunt esse in eadem specie.
Etiam contra praedictam conclusionem sunt alij, qui dicunt, quod creatio super terminum creationis addit re absolutam.
Quia creatio est productio absoluti differens a producto; ergo addit re absolutam super ipsum productum consequentia patet. probatur antecedens quantum ad ambas suas partes: quod enim sit res absoluta patet, quia pro ductio rei absolutae est absoluta: quod autem differat a producto patet: quia producto posito in esse, cessat creatio; vnde si creatio non differret a creato, tunc creatum continue crearetur.
2 Praeterea, si idem esset creatio & creatura: tumc destructa creatura Deus non posset eam eandem numero reparare, quia non repararet eam eadem creatione, qua primo ipsam creauerat, & per consequens, postquam esset creata aipsa esset idem realiter alteri creationi, quam prius, propter quod nec ipsa natura creata posset esse eadem: quia sicut illa, quae sunt eidem eadem, sunt eadem inter se; sic illa, quae sunt diuersis eadem, sunt diuersa inter se
Praeterea, creatio non potest addere solum respectum super ipsam rem creatam: ergo addit rem absolutam consequentia patet: probatur antecedens, quia secundum philosophum. 4. metaphysic. non est possibile omnia dici relatiue; sed si creatio adderet solum respectum super substantiam rei sine absoluto accidente, in quo talis respectus immediate fundaretur: tunc omnia necessario dicerentur relatiue.
Sed nec ista concludunt. 1 Quia si creatio adderet rem absolutam super creaturam, illa crearetur alia creatione, & iretur in infinitum.
2 Praeterea, si ab ipsa actione seu productione sequestrantur, tam motus, quam mutatio, tunc non remanet nisi terminus actionis cum respectu ad ipsum producens; sed creatio proprie loquendo nec est motus, nec mutatio, sed est simplex emanatio, vt patuit superius circa fi nem primi libri; igitur ad suum terminum formalem non addit aliquam rem absolutam, sed solum respectum ad creatorem.
Propter hoc bene dicit doctor noster in tractatu de esse & essentia q.7. quod esse, creatio, & conseruatio, & terminus creationis quantum ad rem significatam idem sunt & solum quibusdam respectibus connotatis abinuicem differunt nam eadem res: considerata, vt est aliquid in se, sic dicitur esse considerata vt ab alio inchoata, sic dicitur creatio actio; & loquitur de creatione, vt est actio trasies; nam prout est manes in agente, sic estipsum velle diuinum sed vt inchoata in alio, sic est creatio passio; vt autem est continuata ab alio, sic est conseruatio actio; prout vero est continuata in alio, sic est conseruatio passio, sed vt ess inducta in instanti, & tota simul, sic est terminus creationis. Vnde omnia ista idem sunt re, quamuis differant ratione.
Praeterea, non magis videtur addere creatio super rem creatam, quam conuersio super illud, in quod aliquid couertitur: sed conuersio non addit aliquam re absolutam, quia alias corpus Christi toties mutaretur secundum entitates absolutas, quoties in ipsum virtute sacramentalium verborum conuertitur substantia panis: quod omni no est inconueniens
Ad primum dicendum, quod si intelligit per productum formalem terminum productionis, tunc antecedens est falsum: quia vt sic, cre atio est idem, quod productum, quidicit ipsum esse vt ab alio inchoatum, quod quidem esse est formalis terminus creationis: esse autem, vt inchoa¬ tum non addit ad ipsum esse nisi solum respectum ad inchoantem
Ad probationem dicendum, quod creatio non cessar quantum ad rem, sed quantum ad nominis appellati onem; quia illud idem, quod ab exordio dicebatur creatio, cum esse rei fuit inchoatum: postea dicitur conseruatio, cum fuerit continuatum. Beatus etiam August. non reputaret inconueniens dicere, quod creatura continue creatur: sicut. nm lumen aeris non potest manere, nisi ad continuam praesentiam Solis: ideo aer non solum praesente Sole dicitur illuminatus, sed etiam continue dicitur illuminari, sic quia creatura ad ictum oculi non potest subsistere, nisi actione sui creatoris sustentetur: ideo Aug. super Sen. ad litteram non solum ait creaturam esse creatam, verum etiam continue dicit eam creari.
Ad secundum nego consequentiam. Ad probationem dico, quod quamuis ea, quae sunt diuersis absolutis eade, sint diuersa inter se: tamen si aliquid vicissim est idem diuersis respectibus; non oportet, quod sit diuersum in se, eade n albedo potest fundare diuersas relationes vicissim, uel etiam simul,a quibus non differt realiter; quamuis ipsa in se sit vna, & indistincta. cum igitur creatio super esse rei non addat nisi respectum, ideo &c
Articulus 2
Utrum anima intellectiua producatur per solam creationem?
Quia forma substantialis non educibilis de materia est sola creatione producibilis: sed anima intellectiua est huiusmodi, ergo &c. Maior patet, sed minor probata est superius.
2 Praeterea, omne generabile est corruptibile: sed anima intellectiua est incorruptibilis, ergo & ingenerabilis; & per consequens solum creabilis. Maior patet primo cel minor patet 3. de anima.
Preterea, forma, quae ab extra per agens separatum ntroducitur, illa creatur: anima intellectiua est huiusmodi, quia Aris. 1. de gen animalium dicit, quod solus intellectus est ab extra, quia sibi conuenit operatio separata, scilicet intelligere.
Sed contrarium istius conclusionis ponit quedam opinio a sancta matre ecclesia condemnata, quae ascribitur Ci rillo, & Luciferianis, qui dicebant animam rationalem cum corporibus per coitum seminari. Poterant autem isti mo ieri his motiuis,
Quia homo est homo per animam rationalem: si igitur talis anima non producitur per generationem, tunc non posset vere dici, quod homo generaretur,
2 Praeterea, cum corpus hominis accipiat esse per actionem generantis, si anima non caperet esse per huiusmodi actionem: tunc in homine esset duplex esse, & per consequens ex ani ma & corpore non fieret vnum simpliciter,
Praeterea, cuanto producens est perfectius, tanto ma is producit sibi simile: quia vt dicitur 4. metheor, perfectum vnuquodque est, cum potest sibi simile generare, sed clementa, quae sunt imperfectiora ipso homine, producunt sibi simile in materia & forma: ergo & homo generat sibi simile secundum materiam & formam.
Praeterea, agens vniuocum dat formam, & speciem ipsi genito: sed homo generans hominem est agens vniuocum cum sit eiusdem diffinitionis cum ipso genito.
Praeterea, Sen. 48. dicitur Cunctae, animae, quae in¬ gressae sunt in Egiptum cum lacob, l& egressae sunt de f more illius absque vxoribus filiorum sexaginta sex: sed nihil egreditur de femoribus generantis, nisi per semini traditionem.
e Praeterea, Aristoteles 2. de Cen animalium, ait, quod spiritus, qui exit cum spermate est virtus principij animae, :& est res diuina: & tale dicitur intellectus.
2 Praeterea, Comment. 12. metap ait, quod impossibile est que actio vnius agentis terminetur ad formam, & actio alterius agentis terminetur ad materiam.
Sed licet quandoque verteretur in dubium, quae istatum opinionum melior videretur, vt ait Augustinus 1o super Cen. ad litteram: tamen prima est ab ecclesia appre bata, Secunda vero reprobata & condemnata: ideo tenet do primam conclusionem, iam dictis sophismatibus respondebo.
Ad primum dicendum, quod ad hoc, quod homo vere dicatur generatus, non oportet, quod forma, per quam homo est homo, a genetante producatur: sed sufficit, quod materia ad talem formam suscipiendam ita sufficienter disponatur, quod forma praedicta huiusmodi materiae naturaliter vniatur: nam ex vnione talis formae cum huiusmodi materia generatur homo,. Cum igitur actione hominis generantis materia a Deo sufficienaer disponatur quod si non infunderetur anima, hoc esset miraculosum: ideo &c.
Ad secundum dicendum, quod corpus non capit esse per se: sed corpus & anima, sicut constituunt vnam essentiam, sic capiunt vnum esse, quod est esse totiu composit
Ad tertium dicendum, quod homo producit sibi simile, puta hominem eiusdem speciei: sufficienter enim disponem do materam, facit ad naturalem vnionem animae rationlis cum humana materia, ad quam vnionem per se sequitur generatio hominis, qui est similis gencranti.
Ad quartum dicendum, quod ad hoc, quod aliquid dicatur agens vniuocum, non oportet, quod producat partes essentiales composit: sed sufficit, quod per se sit causa vnionis talium partium, ad quam vnionem per se sequitur generatio totius composit, quod est eiusdem speciei cun ipso generante, equus enim non producit materiam equi geniti; sed ipsam fimpliciter praesupponit: &tamen dicitur vniuoce equum generarc.
Ad quintum, dicendum, quod sicut quandoque per sine dochen pars materialis sumitur pro toto composito: sicut cum dicitur, verbum caro factum est, Augu,. exponit id est verbum homo factum est, sic etiam quandoque pars formalis sumitur pro toto composito: sicut dixit rex Sodomorum ad Abraam, Da mihi animas, cetera tolle tibi. Et sic est in proposito &c
Articulus 3
Utrum secunda agentia cooperentur Deo in aliqua rerum productione?
VANTVM ad tertium articulum dico primo, qued in & omni productione rei naturalis naturaliter productae, agentia secunda cooperantur agenti primo.
Quia in hoc relucet bonitas diuina, quod quauis Deus omnia solus agere posset, indidit tamen secundis causi talem virtutem, quod secum agere possint, & proprios suo tursus talia agentia agere sinit
2 Praeterea, Deus & natura nihil faciunt frustra: sed frustra essent virtutes actiuae in rebus creatis, nisi aliquo modo agere possent: ergo &c
Praeterea, ad sensum apparet igne calefacere, ac ign re, & ignem generare: & sic de alijs rebus haturalibus.
Sed huiusmodi sensibili experientia non obstante, fuc runt quidam loquentes in lege Maurorum vt Rabi Movses recitat, qui dixerunt, quod res natutalis penitus nihil agit per virtutem propriam. Dicebant. n. que ignis non calefacit: sed Deus creat calorem in re calefacta Sed quia oppositum istius opinionis, & ratio dictat & sensus experitur; ideo non est nihil curae arguete contra eam.
Etiam Auicebro in libro fontis vitae non multum disentiens ab errore iam dicto, ait, quod nulla substantia conn poralis agit, sed tantum modo patitur: quaedam autem vir tus spiritualis penetrans ipsa corpora agit in ipsis. Et ideo orpora, quae sunt magis subtilia, magis apparent nobis agentia: quia magis sunt penetrabilia ab huiusmodi virtute spirituali. Istum autem errorem ipse confirmat tali me dio:Nam substantia corporalis maxime distat a Deo; igitur sicut ipse Deus ita est agens, quod nullo modo patiens; sic substantia corporalis ita erit patiens, quod nullo modo agens. Substantiae vero spirituales, cum sint mediae inter Deum & substantias corporales; ideo sunt agetes & patientes.
Sed nec istud valet: quia licet corporales substantiae a Deo maxime distent: ista tamen distantia non est puctua iter aequalis in omnibus, sed vna plus distat, quam alia. Ei ideo ea, quae minus distat, agere potest in eam, quae plus distat, cum sit actualior ea. Vnde quia sola materia sic ma cime distat a Deo, quod nihil est inferius ea; ideo quamuis per rationem praedictam possit rationabiliter concludi, quod materiae primae sic competit pati, quod nullo modo agere; de nulla tamen alia substantia nec spirituali. ec corporali istud potest concludi per medium memoratum: quia omnia talia mediant inter Deum, & primam materiam.
Etiam in hac materia Auic. errauit. Quia sicut recitat Commentator 1 2. metaph. ipse Auic. posuit omnes formas induci ab extra, scilicet ab ipsa vltima intelligentia, uam appellabat datricem formarum.
Alij autem solum illas formas, quae non fiunta sibi simili, dicebant esse a principio separato. Et huius opinionis est ipse Themistius, vt ait Commetator, & forte, vt dicit idem Commentator, euisdem opinionis est ipse Al¬ pharabius. Aristoteles vero lib. 2. de Sen. animalisi ait. so am illam formam esse ab extra, siue a principro separato, uae est intellectus. Et ideo iuxta principia Aristotelis agentia naturalia non sunt destituta suis operationibus: ses unt vere actiua & productiua respectu omniumformaru; uae sunt in rebus de sphaera actiuorum & passiuorum, sola duntaxat excepta anima intellectiua
Secundo dico, quod quando ab ipso Deo producitur res aliqua sola creatione, si huiusmodi res creata est per se subsistens; tunc in eius productione nulla creatura pot Deo cooperari; quia si in tali operatione Deo cooperaretur, cum hoc non possit esse ratione alicuius adiuncti, oporteret, quod ipsa creatura directe eliceret actum creationis, quod ad praesens suppono esse impossibile: quihoc intendo probare circa principium quarti libri sententiarum
Tertio dico, quod creatura potest Deo cooperari in tali opere creationis, quo producitur aliquid, vt incipiens esse in alio: quia creatura potest illud, in quo tale creatum esse incipit, disponere, & praeparare ad recipiendum huiusmodi creatum. Et quia sine talibus dispositonibus huiusmodi non crearetur; ideo principium sic disponen illud in quo creatum esse incipit, ipsi creatori dicitu cooperari.
Articulus 4
Utrum primus homo semper immortalis fuisset, dato quod in statu innocentiae, in quo Deus eum creauit stabilis permansisset
ARTICVLVS IIII Vtrum primus homo semper immortalis fuisset, dato quod in statu innocentiae, in quo Deus eum creauit, stabilis. permansisset
NTVM ad quartum articulum dico, quod si homo mansisset in statu innocentiae, in quo a Dec fuit productus: tunc aliquo modo fuisset immortalis: nam vt patet per magistrum in ista decima nona distinctione, homo in statu innocentiae habuit posse non mori: & in sta tu miseriae, puta post peccatum, habuit non posse non mori, Sed in statu gloriae habebit non posse mori