Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO NVIIL ETNxI Compendiosa harum distinctionum diuisio, in quibus defectus ac insufficientia siberi arbitrij aperumtur.
D VERO INC ONCVSSE &c. Postquam Magister determinauit de gratiae & virtutis perfectione, & xcellentia, hic tractat Magister de liberi arbitrij defectione, & insufficientia. Et diuiditur in duas partes nam primo Magister ostendit insufficientiam liberi arbitrii quantum ad omnes homines generaliter. Secundo quo ad primos parentes specialiter ibi, Post haec considerandum. Prima n duas, quia primo Magister de liberi arbitrii insufficientia, & gratiae Dei indigentia praemittit intentam veritatem,. Secundo econtra exprimit erroris Pelagij absurditatem ibi, Pelagianorum haeres.Et haec in duas: nam primo errorem Pelagianorum praedictae ueritati contrarium re citat. Secundo auctoritate Hicronvmi supradictam veritatem confirmat ibi, ld ergo de gratia. Prima in duas: nam primo ponit errorem, ac eius palliationem. Secundo pro errore adducit multiplicem probationem ibi, Quod vero dicunt sine gratia. Et haec diuiditur in quattuor partes, secundum quod quattuor adducit probationes. Secunda ibi, Similiter autem. Tertia ibi, Alibi etiam Aug.¬ Quarta ibi, His etiam intelligendum est &c. Et quaelibet istarum potest subdiuidi, secundum quod Magister primo recitat erroris munitionem. Secundo munitionis de structionem, & partes patent. Sequitur illa pars, Post haec considerandum &c, vbi incipit distinctio 25. in qua Magister ostendit insufficientiam liberi arbitrij quo ad primos parentes specialiter. Et diuiditur in tres partes; quia prino ostendit, quod primus homo gratia indiguerit, licet ipsam non habuerit. Secundo ostendit, quod virtutes habuiti, quas tamen per peccatum perdidit. Tertio innuit qualiter punitus exstitit ex eo, quod peccauit. Secunda abi, praeterea quaeri solet Tertia ibi, In illius quoque peccat. Et haec in duas: quia primo Magister ostendit, quod peccatum primi hominis ipsum de paradiso expulit. Secundo inquirit, vtrum ante expulsionem de ligno vitae comederit ibi, Potest autem quaeri, Circa has distinctiones quaero hanc quaestionem.
On this page