Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An homo mortali culpae obnoxius, satis se ad habitualem gratiam praeparare valeat.

Quaestio. 1. An homo mortali culpae obnoxius, satis se ad habitualem gratiam praeparare valeat.

VTRVM homo existens in peccato mortali sine dono supernaturali possit se ad gratiam sufficienter pro parare. Et videtur quod sic quia homo faciendo, quod in se est, praeparat se ad gratiam: sed ex puris suis naturalibus pot vnusquisque facere, quod in se est. Maior patet ex praecedentibus. Minor probatur ex hoc: quia si aliquid supernaturale requireretur ad hoc, quod aliquis faciat, quod in se est tunc esset implicatio contradictionis: quia hoc non est in hominis potestate, ad quod requiritur aliquid excedens aturam hominis

Contra, Sicut sufficienter disponens materiam ad alicuius formae introductionem, quasi de condigno merotur uiusmodi formae inductionem: nam si talis forma non in duceretur, hoc miraculose fieret, & non naturaliter: sic &c sed vt iam probatum est, nullus potest mereri gratiam de condigno: ergo &c. Hic quattuor sunt uidenda. Primo utrum homo carens gratia possit implere omnia diuina pre cepta. Secundo de eo, quod quaeritur, & hoc quantum ad dist. 2 8 Tertio, vtrum primus homo antequam peccauit, habuerit gratiam gratum facientem. Et quarto, vtrum bonorum hominum secudum statum praesentem opera sint magis meritoria, & per consequens eorum in futuro sit per fectior gloria, quam fuisset, si homo in statu innocentiae vsque ad consecutionem gratiae & gloriae permansisset Et hoc quantum ad distinctionem vigesimam nonam

R ES OLVTIO. Et si expers gratiae non numquam a transgressione mandatorum Dei se valeat praeseruare, diu tamen in huiusmodi praeseruatione perseuerare nequit. Vnde homo praecise in naturalibus constitutus, ad gratiam gratum facientem satis se disponere minime potest.

Articulus 1

Utrum homo carens gratia possit implere omnia divina praecepta

ARTICVLVS 1. Vtrum Homo carens gratia possit implere omnia diuina praecepta.

QVANTVM ad primum ponam duas conclu siones.,

Prima est, quod quamuis carens gratia possit se pro ali quo tempore a transgressione mandatorum Dei praeserare, tamen non potest se in huiusmodi praeseruatione diu continuare.

Secunda est, quod homo existens in uno peccato mortali, si non egerit penitentiam non potest se diu praescrua re, quin cadat in aliud peccatum mortale. Conclusiones stas magis teneo propter auctoritates sanctorum, quam propter rationem conuincentem.

1 Primam igitur conclusionem probo auctoritate Augustini, qui tertio de libero arbitrio ait. llla nm est peccati. poena iustissima, vt amittat quisque, qua bene vti noluit, po, testatem. Homo igitur cum potuisset sine difficultate omnia mandata implere, nolens vti bene ista potestate, perdidit eam, vt etiam volens non possit omnia mandata implere. Item secundum Aug. in eodem libro, Inflictu est homini propter peccatum, vt non videat, quid recte sit faciedum si videt, & vult recte facere, non possit implere. Et ibidem, Nec tibi imputatur ad culpam, quod vuimerata membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis.

2 Praeterea, sicut patet per Magistrum hic in littera, Pelagianorum haeresis credit hominem sine gratia posse facere omnia diuina mandata

3 Preterea, operator omnium mandatorum Dei dinus est vita aeterna, iuxta illud. Si vis ad vitam ingredi, serua mandata, sed nullus sine gratia dignus est vita aeter. a: ergo &c.

Sed contrarium istius asserunt quidam doctores dicentes, quod quamuis sine gratia non possit aliquis explero omnia mandata quantum ad modum operis, puta quantum ad meritorie operari; quantum tamen ad rem actam, uta quantum ad substantiam operis, sic potest quis sine gratia omnia adimplere diuina mandata. Quod declaant in simili,

Quia Vt patet 2. ethic. sine virtutibus possumus face re opera virtutum, puta non fortis potest facere opera fortitudinis, licet non possit ea facere vt fortis, puta fortiter, & delectabiliter: sic &c

2 Et istam conclusionem unus istorum doctorum confirmat sic. Quaelibet potentia potest in actum sibi propot tionatum quantum ad substantiam actus sine additions cuiuscunque alterius: quia potentia est, qua possumus, vt di citur 2 eth. sed sub praeceptis iuris naturalis cadunt solum modo actus, quorum potentiae sunt in nobis, ergo &c.

3 Praeterea, istud potest etiam probari sic. Qui potess maius; potest etiam minus, sed homo sine gratia potest Deum diligere, quod est maximum mandatum. Maior patet. M norem probo: quia si homo non posset diligere Deum sine gratia, tunc quandoque posset euidenter scire se esse in gratia, cum experitur se diligere Deum, cuius oppositum patet. Eccl. 7. vbi dicitur, Nescit homo vtrum amore, vel odio dignus sit.

4 Praeterea, de mandato dilectionis in persona Dei di citur, Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est: sed secundum Cregorium in Omilia de Ap. stolis, Omne mandatum de sola distinctione est, & om nia vnum mandatum sunt: quia quicquid praecipitur, in sola caritate solidatur.

3 Praeterea, ea, quae Qentiles secundum lege naturae viuentes faciunt, illa possumus implere sine gratia: sed Apostolus loquens de diuinae legis mandatis ait, Setes, qua lege non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt,

Sed ista opinio satis videtur esse periculosa: quia Augitinus in libro de haeresibus vldetur dicere, hoc pertine re ad haere sim Pelagianorum, vt credant sine gratia hominem posse facere omnia diuina mandata

Ad primum igitur dicendum, quod quamuis similitudo possit negari: ipsa tamen concessa dico, quod non habens virtutem cum magna difficultate elicit actum virtutis: & ideo quia magnum conatum ad tollendum huiusmodi difficultatem non potest simul habere circa diuersa, igitur eliciendo actum vnius vittutis, accidit ipsum peccare contra aliam virtutem: sic & homo sine gratia cum ponit magnum conatum propter difficultatem, quam pro titur in obseruantia vnius mandati, contingit ipsum peccare contra aliud mandatum.

Ad secundum dicendum, quod si iste doctor per ius na turale intelligit mandata legis diuinae, tunc in minori est petitio principij, quia de hoc est quaestio praesens, vtrum actus tales sint in posse nostro sine gratia addita. Item dato, quod tales actus sint in potestate hominis, supposita sua potentia sana & illaesa, non tamen hoc oportet, si eius potentia est lesa, & vulneratatpotentia autem humana considerata sine Dei gratia est quasi totaliter laesa: ideo &c Etiam potest dici, sicut iam dictum est ad primum.

Ad tertium dicendum, quod diligere Deum non est mandatum magnum, absolute loquendo, sed diligere Deun ex toto corde, & ex omnibus viribus nostris; & hoc numquam potest aliquis facere sine gratia

Ad quartum dicendum, quod tale mandatum non dicitur esse super hominem, quia si homo secerit illud totum, quod in se est, tunc Deus adiuuat hominem, & infundit ei supernaturalem dilectionem. Dilectio etiam, de qua loquitur Gregorius, non est dilectio naturalis, sed d lectio supernaturalis, quae est ipsa caritas diffusa in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui habitat in nobis

Ad quintum dicendum, quod quamuis Qentes faciant aliqua, quae legis sunt, tamen non faciunt omnia. Vnde propter inclinationem, & pronitatem derelictam in natura humana per peccatum originale ad ea, quae sunt illicita & prohibita, et fideles informati gratia, magnam set tiunt difficultatem in obseruantia mandatorum; iuxta quod ait Apostolus, video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee. Et infra, Quis me liberabit do corpore mortis huius: Oratia Dei per lesum Christum. Et ideo videtur, quod carentes gratia, non solum difficultatem, verum impossibilitatem habeant ad obseruandum omnia mandata coniunctim, & continuandum se in huiusmodi obseruantia

Secundo dico, quod existens in uno mortali peccato, si non egerit poenitentiam, nen poterit diu stare, quin ca¬ dat in alterum.

1 Ad hoc enim est euidens auctoritas Greg. 25 mora vbi exponens illud, Nouit enim opera eorum, & idcirco inducet noctem, & conterentur, Ait (iregorius. Peccatum namque quod poenitentia non diluitur, ipso suo pondere mox in aliud trahit.

2 Praeterea, August. primo retractationum ait. Quoc sine gratia, per quam liberamur a seruitute peccati, non possumus vitia superare, nec pie, & recte viuere

Praeterea, sicut corpus habens priuationem annexam se habet ad corruptionem in naturalibus, sic se habet anima infecta poccato mortali ad corruptionem in moribus & virtutibus: sed impossibile est potentia naturae, quin tale corpus tendat in corruptionem naturalium: ergo &c.

4 Praeterea, Aug. in de vera innocentia ait, Plus procul dubio est agi, quam regi: qui enim regitur, aliquid agit, & ideo regitur, vt recte agat, qui aute agitur, agere ipse vix intelligitur. Et tantum enim prestat voluntatibus nostris gratia Saluatoris, vt non dubitet Apostolus dicere, qui in spiritu Dei aguntur, hi filij Dei sunt. Nec aliquid in no bis libera voluntas melius agere potest, quam quod illi sc commendet, qui male agere non potest: statim enim cum mouemur sensu nostro, & secundum nos agere volu mus, a bona actione deficimus

Sed contra istud est quaedam opinio, quae ponit, quod quamuis a peccato mortali non possumus resurgere sine gratia Dei, possumus tamen futuris peccatis resistere, ut non cadamus de nouo in aliud peccatum mortale.

1 Quia enim ab ipso peccatore non tollitur liberum arbitrium, sed manet, quamuis vulneratum, cum liberi al bitrij sit posse agere, & non agere: igitur licet ex hoc, quod uulneratum est, habeat difficultatem resistendi peccatis, tamen non habet impossibilitatem.

2 Praeterea, nullum peccatum mortale committitur nisi de consensu voluntatis, vt patet per Augustinum in de vera religione, sed in potestate nostra est consentire, & non consentire: ergo &c.

3 Praeterea, communiter conceditur, quod per aliquod breue tempus potest quis vitare peccatum, sed postquam homo vitauerit peccatum per aliquam moram, post illam moram habilior efficitur ad vitandum; ergo semper potest vitare

4 Praeterea, arguunt quidam magis noui ad idem sic, Si mortalis peccator non posset vitare nouum peccatum, vel hoc esset propter carentiam gratiae, vel propter inclinationem derelictam ex praecedenti peccato. Non propter primum, tum quia in statu innocentiae homo sine gi tia potuit vitare omne peccatum, tum quia non plus tollit priuatio, quam ponat habitus: sed gratia non ponit libertatem contradictionis: sed solum ponit efficaciam ad merendum: ergo carentia gratiae non tollit ab homine, quin possit libere eligere bonum & malum. Nec propter secudum: quia inclinatio derelicta ex bono habitu non nece sitat tantum voluntatem, quin libere possit a bono deui; re: ergo nec inclinatio derelicta per malum actum, tanti necessitat voluntatem, quin possit vitare malum.

3 Praeterea, illud quod est ineuitabile, non est imputa bile:igitur si talis peccator illud nouum peccatum non pos set euitare, tunc mortale peccatum non esset imputabile ipsi facienti, quod est erroneum.

Sed ista opinio est expresse contra dicta sanctorum, vt patet ex praedictis, lgitur

Ad primum dicendum, quod duis maneat liberum arbitrium tamen propter carentiam gratiae, & assistentiam mortali nequitiae, homo talis non est semper compos sui, sed quasi vulneratus in membris, si ad aliquam horam subsistit sine peccato nouo, in hoc tamen non diu permanebit. ergo &c

Ad secundum dicendum, quod quamuis in potestate nostra, cum sani & sobrij sumus in mente, sit consentire, & non consentire: tamen infirma mens, & infecta, seu inebriata allectationibus peccatorum praecedentium, & lassata continuatione tentationum, non potest quandoque non consentire. ad tertium dicendum, quod sicut natans contra impetum aquae ex hoc, quod per horam vnam natat, non efficitur postea habilior ad continuandum se in tali actu, quinimmo propter lassationem membrorum tandem defi- ciet: sic in proposito &c. Etiam, vt dictum est, dato, quod huiusmodi peccator ponendo totum suum conatum ad resistendum vni peccato, in illud peccatum non incidat tamen in quia huiusmodi conatum non potest simul extendere ad resistendum ceteris: ideo quasi incautus respectu ceterorum ruit in alia, & sic incidit in Scvllam, cupiens vitare Carvbdim,

Ad quartum dicendum, quod non propter alterum tam tum, sed propter vtrumque simul, puta propter carentiam gratiae, & propter inclinationem ad peccandum. Ad quintum dicendum, quod quamuis peccator non possit cauere, quin incidat in aliqua noua peccata: tamen peccatum nouum est sibi imputadum. Sicut enim ebrius peccans, non est immunis, dato, quod non habeat potentiam resistendi, dum ebrius est, quia tamen ebrietatem vitare potuit, & non fecit; ideo secundum philosophum. 3. ethicorum duplici poena plectendus est sic in proposito quia primum peccatum istius peccatoris fuit in sua potestate &c.

Iterum quia non facit totum, quod in se est, ad hoc, v per poenitentiam primum percatum deleatur; ideo merito reus habetur respectu omnium peccatorum, quae ex illo primo percato proueniunt. Sicut enim aliquis habens lapidem molarem ad collum suum ligatum, a quo si esset absolutus, casui posset resistere, & manens ligatus, necessarie, & ineuitabiliter cadit, si talis non facit quicquid potest ad hoc, vt ab huiusmodi lapide absoluatur; casus suus sibi est imputandus, quamuis praedictus casus sit ineuitabilis & inuincibilis, presupposito, quod maneat ligatus: sic in proposito &c.

Articulus 2

Utrum homo mortali culpae obnoxius satis se ad habitualem gratiam praeparare valeat?

ARTICVLVS II. Vtrum Homo mortali culpae obnoxius satis se ad habitualem gratiam praeparare valeat.

QVANTVM ad secundum articulum dico breuiter quod homo praecise ex se non potest se ad gratiam gratum sacientem sufficienter praeparare, quia sicut formae naturales non inducuntur in materiam nisi per motum prius factum ab agente naturali; sic forma supernaturalis. puta gratia non inducitur in animam adulti hominis sine supernaturali agente supernaturaliter mouente ipsam animam: quia tamen in huiusmodi motionibus Deus hominem non violentat, sed allicit; nec sibi infundit gratiam nisi talibus motionibus assentiat: ideo tota nostra iustificatio, & ad gratiam Dei praeparatio est a Deo, & a nobis, aliter tamen, & aliter, quia a Deo est sufficienter, a nobis autem consentienter; a Deo principaliter, a nobis autem quasi instrumentaliter. Hinc est, quod auctoritates sacri canonis huiusmodi praeparationem quandoque attribuunt nobis. Sicut illud Cac, Conuertimini ad me, ait dominus exercituum, & ego conuertas ad uos. Et Ecel Deus ab initio constituit hominem, & reliquit eum in manibus consilii sui. Et ibidem nit dominus ad hominem, Apposui tibi ignem & aquam, ad quod volueris, porrige manum tuam. Et ibidem, Ante hominem vita & mora, bonum & malum & quod placuerit ei, dabitur illi. Et prouer. hominis est animum praeparare. quandoque autem huiusmodi auctoritates iam dictam praeparationem attribuunt ipsi Deo

1 Sicut illud Apost. Non est volentis, neque currentis, sec totum miserentis Dei. Et idem Apostolus ait, Non sumus ufficientes cogitare aliquid ex nobis, tamquam ex nobis sed omnis nostra sufficientia ex Deo est. Et dicitur. Not est hominis via eius, nec viri est, vt ambulet & dirigat gressus suos. Et iliud Tren Conuerte nos dominc ad te & conuertemur. Et vbi nos habemus in Psal. Deus tu com uersus viuificabis nos, dicit glosa, quod alia translatio ha bet, Deus tu conuertens viuificabis nos, Concordia autem omnium istarum auctoritatum, & consimilium patet ex distinctione iam praedicta.

Articulus 3

Utrum primus homo antequam peccauit habuerit gratiam

ARTICVLVS III Vtrum primus homo antequam peccauit habuerit gratiam.

QVANTVM ad tertium articulum dico primo, quiod homo antequam peccauit, habuit gratiam gratis datam, non solum quantum ad naturales perfectiones uae sibi a Deo perfectissime fuerunt collatae sine suis meritis, & per consequens totaliter gratis: sed etiam habun gratiam gratis datam quantum ad donum gratuitum supernaturale, scilicet originalem iustitiam, qua potuit immortaliter semper viuere, & immaculatus corporaliter, & spiritualiter perpetuo permanere. Et istud decuit diuinam bonitatem: quia alias homo prius sustinuisset poenam, quam commisisset culpam.

Preterea, non decuisset Deum incorporalem & intellectualem animam a principio transfundere in corpus, quo necessitatem habuisset moriendi: sed sine originali iustitia, per quam omnia aequabantur in homine, homo necessario mortuus fuisset

3 Preterea, quandiu portio superior ipsius animae perfecte obediebat, Deo tandiu omnes vires inferiores in homine de iure debuerunt superioribus obedire: sed talis bedientia virium inferiorum ad superiores in primo homine non potuit esse sine originali iustitia : ergo &c

Sed forte dicetur, quod medium sapit naturam extremorum: sed ea, quae sunt supra hominem, puta angeli, & ea, quae sunt infra hominem, puta bestiaerfuerunt a Deo creata in suis puris naturalibus absque aliquo dono supernaturali; igitur homo non videtur fuisse creatus cum iustitia originali, quae est donum supernaturale &c

Respondeo, quod non est simile de homine, angelis & bestiis: nam cum angelus non patiatur legem membrorum repugnantem legi mentis: ideo creatus in suis puris naturalibus habuit sufficiens posse ad resistendum omni peccato. Homo autem sine originali iustitia, quantumlibet pure creatus, sensisset immediate bellum virium inferiorum contra superiores propter diuersitatem suorum appetituum. Destiae etiam cum non sint rationis capaces, eccare non possunt: homo autem potest peccare; ideo indiguit originali iustitia, non autem angeli, nec bestiae Secundo dico, quod primus homo, antequam peccauit non habuit gratiam gratum facientem.

1 Quia si habuisset talem gratiam, tunc potuisset proficere, & non solum stare consequens est falsum, vt patet per Magistrum in littera, & per Hugonem libro primo de sactamentis parte 8. ergo &c

2 Praeterea, si habuisset talem gratiam: tunc iustus homo pro statu praesentis vitae quantum ad spem futurae glriae non haberet aliquam praerogatiuam super statum ipsius Adae ante peccatum. Consequentia patet, quia si homo primus habuisset gratiam, tunc non minus bene mereri potuisset futuram gloriam, quam iustus istius status. Sed falsitas consequentis patet per August. 2. lib de ciui. Dei, vbi ait, quod "primus homo in paradiso quantum ad delectationem praesentis boni beatior erat, quam quicumque iustus in hac infirmitate mortali: quantum autem ad pe futuri boni beatior est quilibet iustus in quibuslibet corporis cruciatibus, qui certa spe potest sine fine, & sine molestia societatem angelorum habere"

3 Praeterea, Augustinus in quaestionibus veteris & no ui testamenti, oppositam opinionem videtur improbate dicens, Comperi quosdam ex fratribus non plene distinxisse scripturas: sed simplicitate animi asseucrasse, quod Adam factus, sanctum accepit spiritum, quem peccando amisit, sicut non datur credentibus.

Et illi habuerunt duplex motiuum, ut ibidem patet. Primum fuit, quod Adam perfectus fuit productus. Secundum, quia illud accipimus per fidem, quod perdidit Adam per peccatum: sed per fidem accipimus gratiam ergo per peccatum Adam perdidit gratiam

Ad haec respondet Augustinus ibidem. Vnde ad primum dicit, quod Adam perfectus fuit, sed non omnimodo perfectus, sed ad hoc factus fuit, vt scilicet posset stare, & a nullo peccato maculari

Ad secundum dicit, quod fidelis per fidem accipit etiam vltra illud, quod Adam perdidit, scilicet gratiam, per quam viuit vita caelesti.

Doctor communis tenet contrarium istius conclusionis. Tamen, quia motiua sua tetigi superius dist. 2. artic. 2. ideo ad praesens ea non adduco

Articulus 4

Utrum bonorum hominum secundum statum praesentem opera, sint magis meritoria, et per consequens eorum in futuro sit perfectior gloria, quam fuisset, si homo in statu innocentiae usque ad consecutionem gratiae et gloriae permansisset

ARTICVLVS IIII Vtrum bonorum hominum secundum statum prasentem opera, sint magis meritoria, & per consequens eorum in futuro sit perfectior gloria, quam fuisset, si homo in statu innocentiae vsque ad consecutionem gratiae, & gloriae permansisset.

QVANTVM ad quartum articulum non possumus vt videtur, vsquequaque per certitudinem veritatem exprimere, quod magnitudo spiritualium bonorum non solum pensanda sit ex recipientis idoneitate, sed etiam ex largientis liberalitate, qui ex sua libertate potest his qui nouissime venientes vna hora laborauerunt, tantum dare, sicut illis, qui portauerunt pondus dici & estus, vt pro tet in euangelio. Sed loquendo per coniecturam, tunc ci parando statum presentem ad statum innocentiae possumus quantum ad illorum, & istorum hominum bonum meritorium considerare penes excedens & excessum; na pensando status innocentiae immaculatam puritate, tunc videtur, quod meritum status innocentiae deberet praecellere meritum status culpae, ac poenitentiae: nam in stati culpae, & poenitentiae multa habemus retractiua, per quae mpedimur, ne ita libere feramur per amorem perfectum in Deum, sicut homines potuissent, qui in statu innocentiae permansissent. Sed considerando difficultatem, quam patimur in agendo meritorie, & magnum conatum quem necessario in statu poenitentiae homines oportet adhibere, vt cooperante Dei gratia ipsi possint agere mi ritorie, tunc coram omnium bonorum largitore, qui non solum pensat quantitatem operis, sed etiam vires opera tis, meritum poenitentium potest excedere meritum in nocentium, quia sicut nihil prohibet liberaliorem esse mo nora dantem, si a paucioribus recipiat, vt patet 4. ethicorum, & sicut vidua mittens duo minuta in gaxophylaci domini, a Christo magis in euangelio est commendata quam alij, qui multo maiora obtulerunt munera, quia cum esset paupercula, oblatio istius parui muneris sibi magis erat difficilis, sic in proposito &c.

Sed contra istud sunt quidam doctores, qui absque distinctione absolute tenent, quod maius fuisset meritum in statu innocentiae.

1 Quia quanto purior est materia, tanto in ea plus recipitur de forma: sed in statu innocentiae natura animae, uae est subiectum caritatis & gratiae fuisset magis pura quam nunc: ergo abundantiorem recepisset gratiam, & caritatem, & per consequens eius opera fuissent magi meritoria,

Praeterea, quanto voluntas magis voluntarie fertur suo desiderio in bonum, tanto magis meretur: sed huiusmodi motus voluntatis fuisset tunc magis voluntarius, quia quasi nullum habuisset retractiuum. Minor patet. Probo maiorem, quia sicut motus voluntatis in malum quanto magis est voluntarius, tanto magis est deme ritorius, propter hoc enim quanto peccatum est magi¬ voluntarium, tanto magis est peccatum, vt patet per Au. tap ij gustinum in de vera religione, ergo econuerso motus vo tomnluntatis in bonum quanto magis est voluntarius, tant magis est meritorius.

Praeterea, sicut illud est albius, quod est nigro impe mixtius, vt patet in topic. sic ille actus est magis meritorius, cui minus admiscetur de demerito: sed actus bonus in statu innocentiae nullam habuisset admitionem de meriti, & actus bonus pro statu praesenti propter inuale scentiam tentationum, & venialium peccatorum, saepius habet annexum demeritum, ergo &c

Et si dicitur istis, quod Christus, & beata virgo Maria mater eius in abundantia gratiae & meritorum excedunt omnes, qui fuissent in statu innocentiae,

Respondent aliqui dicentes, quod si homo in sta tu innocentiae permansisset, adhuc Christus incarnatu fuisset.

Iterum si dicitur, quod virtus est circa bonum difficile, vt dicitur 2. ethicorum: sed maiorem difficultatem ci ca opus meritorium habent homines in isto statu, quan habuissent in statu innocentiae, ergo bonum opus in ist statu magis est meritorium.

Respondent aliqui istorum, quod virtus est circa bo¬ S num difficile, accipiendo difficultatem ex parte rei, & non ex parte operantis. Alias enim, vt dicunt, ratio concludo ret, quod homo perfectus minus mereretur aequali opo re, quam imperfectus: quia quantum est ex parte operamtis, tunc in aequali opere minorem sentit difficultaten perfectus, quam imperfectus.

Sed ista non concludunt: quia nobis in statu isto cooperatur meritum passionis Christi, qui non pro se, sed pro nobis passus est. Ideo posito, quod non sit maius meritum s cundum communem statum hominum nunc, quam tuni fuisset, saltem aequalitatem non possumus denegare

Ad primum igitur dicendum, quod licet natura pr statu innocentiae fuisset magis pura, tamen illud mino purum suppletur in praesenti statu ratione maioris ro natus, & ratione meriti domini lesu Christi nobis con perantis.

Ad secundum dicendum, quod licet tune motus volm tatis fuisset magis liber, & minus impeditus, quam nunc tamen illud, quod nos retrahit, potest esse causa mamoris meriti, si viriliter huiusmodi tentationibus restiterimus Corona enim a domino promittitur vigilantibus, & bene certantibus Propter quod exultans Apostolus ait, bonum certamen certaui, cursum consum maui, fidem serua ui, de reliquo reposita est mihi coronaiustitiae. Et rursum alibi ait, Non coronabitur nisi, qui legitimae certanent, lgitur ratio Istorum quodammodo concludit oppositum illius, quod intendunt: quia huiusmodi retractatiua posrunt nobis esse materia meriti virtuosi. Et hac de caus Beatus lacobus in sua epistola ait, Omne gaudium exita mate fratres cum in varias tentationes ineideritis, scientes, quod probatio fidei vestrae patientiam operatur; potientia autem opus perfectum habet, vt sitis perfecti, & integri in nullo deficientes. Et quasi eandem sententian ponit Beatus Detrus.

Ad probationem maioris dicendum, quod posito, qu ceteris paribus peccatum magis voluntarium magis sit peccatum, tamen hoc non estuerum ceteris imparibu existentibus: quia posito, quod uerbum ociosum quandd que sit magis voluntarium, quam homicidium, tamen ex hoc non habetur, quod sit magis peccatum, quam homcidium. Et ideo probatio non est ad propositum: quia cetera non sunt paria, vt patet ex praedictis: Na illud quod in isto statu retrahit voluntatem, hoc pro nune est nobu materia exercendae virtutis, hoc autem non fuisset in sta tu inmocentiae: ergo &c.

Ad tertium dicendum, quod licet pro statu praesenti quandoque meritum habeat aliquo modo annexum aliquale demeritum: tamen non est permixtum demerito, sed sincem reseruatur impermixte, vsque ad receptionem praemi in vita beata: demeritum vero expurgatur, vel hac, vel in¬ purgatorio: igitur exemplum adductum de albo & nigro non est ad propositum.

hesponsio etiam istorum, quam dant ad primam instan es tiam, non valet, vt domino concedente patebit infra libro tertio di. 1. q1. ibi enim hanc materiam tangere propono

Nec responsio ad secundam instantiam valet, quia quam uis difficultas se tenens ex parte hominis proueniens ex cius propria & actuali culpa, deroget suo merito: tamen sidifficultas huiusmodi prouenit ex culpa aliena & orig nali, tunc non diminuit meritum, sed potius auget. Vid mus enim communiter quod boni principes magis remi nerant milites de fortiori proelio victoriam obtinentes.

Ad probationem dicendum, quod etiam perfectus homo siquandoque sustinet difficultatem, quam tamen sine matula vincit, ipse magis meretur, quam si talem difficultatem pro tunc non sentiret, vt apparuit in Apostolo Pau : ergo &c.

Ad argumentum principale dicendum, quod homo fa dendo, quod in se est, non praeparat se ad gratiam actiue; & sufficienter, sed permittit se Deum praeparare, consentiendo diuinis monitionibus, quibus Deus hominem ad gratiam recipiendam disponit.

PrevBack to TopNext