Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XXXIIII Absoluta huius distinctionis duisio in qua de actua li culpa peragitir.

POST PRADICTA &c. Pofquam Magister determinauit di peccato paruulorum, quod dicitui originale, hic prosequitur de peccato adultorum, quod dicitur actuale. Et diuiditur in duas partes secundum, quod primo praemittit ordinem de dicendis. Secundo pro sequitur de eis ibi, Causa & origo. Et haec in duas: quia rimo tractat succincte de iam dicti peccati radice. Secundo de huiusmodi radice prosequitur Magister extense ibi, Post praedicta de voluntate. Prima in duas: quia primo Magister tractat de peccato habendo respectum ad eccati defectum. Secundo habendo respectum ad ipsius peccati actum, ibi, Post haec videndum est &c. Prima in duas, quia primo osteci radicem & causam peccati, a qua habet esse. Secundo ostendit causam, in qua habet esse ibi, Ostensa igitur origine. Et haec in tres: quia primo mouet quaestionem, & subdit eius determinationem. Secundo adducit contrariam obiectionem. Et tertio secudum Augustinum illius obiectionis ponit solutionem. Secunda ibi, Ad hoc autem Teri ia ibi, Hoc autem Augustinus in libro eodem. Prima in tres: quia primo ostendit, quod in bono fundatur malum, vecundo, quod idem potest dici bonum, & malum. Tertio asserit, quod in his fallit quaedam regula contrariorum. Secunda ibi, Ex quo sensu. Tertia ibi, ldeoque in his contrarijs. Circa istam. 34. dist. quaero hanc quaestionem

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum