Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An poenae ex originali culpa inflictae aeque ab omnibus hominibus participentur.

Quaestio I An Poenae ex originali culpa inflictae aeque ab omnibus hominibus participentur.

TRVM poenae ex originali peccato inflictae sint aequaliter in omnibus hominibus. Et videtur, quod sic: quia aequali po sita causa ponitur aequalis effectus in subiecto aequaliter se habente: sed originl le peccatum aequaliter est in principio natiuitatis in quolibet homine; & animae, quae sunt subiectum originalis peccati a principio suae creationis, sunt ae uales secundum suam essentiam: ergo poenae consequentes huiusmodi peccatum videntur esse aequales

Contra, experientia docet, scilicet, quod fomes peccati, scilicet pronitas peccandi maior, est in vno homine, quam in alio: vnus enim homo est naturaliter inclinatus ad fornicandum, alter ad furandum, & sic de aliis vitiis. lic primo videndum est de eo, quod queritur. Secundo de qualitate animarum, quod in ipso argumento implicabatur; & hoc quantum ad istam distinctionem, scilicet tr gesimam secundam. Tertio, vtrum morienti in solo peccato originali debeatur poena aeterna. Et quarto vtrum peccata parentum proximorum transeant in filios. Et hoc uantum ad distinctionem trigesimam tertiam.

RESOLVTIO. Ponas quidem, quae per se ab originali culpa deriuantur, aequi a cunctis hominibus participari fatenum est: ceteras vero. quae huiusmodi crimen per accideus, & indirecte relpiciunt non oportet.

Articulus 1

Utrum poenae ex originali culpa inflictae aeque ab omnibus hominibus participentur

ARTICVLVS 1 Vtrum Poene ex originali culpa inflictae, aeque ab omnibus hominibus participentur.

SE PRIMO breuiter dico, quod aliquae poenae pec Dcati originalis sunt per se, & primo inflictae ratione talis peccati, & istae sunt aequaliter in omnibus, in quibus regnat tale peccatum, & istae poenae directe respiciunt originale peccatum, puta priuatio originalis iustitiae, carentia diuinae gratiae, & carentia visionis diuinae essentiae. Alis autem sunt poenae indirecte, quae consequuntur ipsum originale peccatum per accidens, puta sicut causam remouentem prohibens: & huiusmodi poenas non oportet esse aequales in singulis: tales poenae sunt mors corporalis, infirmitas, &ceterae passiones, & pronitas ad peccandum quae omnia contingunt in nobis ex rebellione virium in feriorum ad superiores, & haec rebellio accidit ex remotione originalis iustitiae, vt patuit superius. In hac tamen inaequalitate iustitia indicis, scilicet Dei, non est increpanda: nam sicut iudex humanus propter aequale delictum conmissum a duobus ambos priuans oculis, non est calumniam dus, si consequenter vnus illorum propter carentiam ocum lorum frangit tibiam, & non alter: quia talia per accidens consequuntur: sic in proposito &c

Articulus 2

De aequalitate animarum

ARTICVLVS II De aequalitate animarum.

QVANTVM ad secundum articulum ponam duas conclusiones.

Prima est, quod omnes animae humanae quantum ad suas essentias, ac etiam proprietates immediate fundatas in essentijs, & naturaliter tales essentias consequentes sunt aequales

1 Quia si non, tunc specie differrent: sed consequens est falsum, quia tunc homines, quorum tales animae suni substantiales perfectiones, necessario differrent, specle,u est impossibile consequentiam probo; quia inaequalita essentialis necessario arguit distinctionem specificam in formis. Proprietates etiam immediate, & naturaliter essentias aliquas consequentes, si inaequales sunt, necessario in essentijs inaequalitatem causaliter praesupponunt

2 Praeterea, si formae substantiales aliquorum indiuiluorum essent inaequales secundum suam essentiam, tuo species inaequaliter predicarentur de indiuiduis; quia essentia specifica principaliter sumitur a forma substantia li: sed oppositum oonsequentis ponit philosophus. 3. metaphysic.

3 Praeterea, secundum quod in aliquibus formis eius dem speciei reperitur inaequalitas penes diuersum gradum nobilitatis, secundum hoc reperitur in eis susceptio magis & minus. Ista patet. 7. phys. Si igitur in humanis animabus esset huiusmodi inaequalitas, tunc forma fubstantialis susciperet magis, & minus, quod est contra philosophum in praedicamentis, vbi ait, quod "substantia non suscipit magis, & minus:" ergo &c

1 Sed forte dicetur, ista conclusio repugnat duobus Parisiensibus articulis. Quorum primus est quod error est dicere, quod inconueniens sit aliquos intellectus esse no biliores alijs: quia tunc anima Christi non esset nobilior anima ludae

Secundus est, quod error est ponere, quod vnus homo melius intelligit, quam alter, quia habet meliorem intellectum passiuum, id est meliorem imaginationem.

3 Preterea, ad idem potest argui sic. Sicut materia est propter formam: sic diuersitas materiae est propter diuersitatem & inaequalitatem formae. ista patet per Commentatorem, qui primo de anima ait, quod membra cerui & leonis differunt, quia animae eorum differunt: sed multa est diuersitas, & inaequalitas in materia corporum humanorum; ergo &c.

4 Praeterea, si nulla esset inaequalitas in animabus humanis secundum suas essentias, & proprietates immediate in talibus essentijs fundatas, tunc animae separatae a corporibus nullam haberent ab inuicem differentiam falsitas istius consequentis cuilibet fideli est nota; consequentia etiam patet: quia cum tales animae non differant per aliquod intrinsece sibi adiunctum: igitur si non differunt ab intrinseco, tunc videtur, quod nullo modo differant.

Ad primum &secundum dicendum, quod illi articuli non plus intendunt, nisi, quod per coniunctionem ad corpus vna anima potest sortiri aliquam dignitatem, quae non conpetit alteri animae, quae alteri coniungitur corpori: quod quidam negabant dicentes, quod talis diuersitas nobilitatis solum est ex parte corporis, ita quod animae ex sua coniunctione ad corpora nihil diuersitatis in nobilitate consequantur: cuius opinionis oppositum apparebit in secunda conclusione,

Ad tertium dicendum, quod quando formae differunt specie, tunc diuersitas materiae est propter diuersitaten formae: sed quando formae sunt eiusdem speciei, tunc econ uerso formae differunt eo, quod materiae aliquo modo differunt, & multiplicantur. Ideo 12 meta. dicitur, quod quae sunt vnum specle, & multa numero, multam habent materiam, distinctio igitur formarum solo numero differentium non preintelligitur distinctioni materiae, sed eco uerso consequitur distinctionem materiae.

Ad quartum nego consequentiam. Ad probationem dico, quod animae separatae differunt per suum esse indiuiduale, quod acquifierunt per coniuctionem, qua suis prom priis corporibus iungebantur.

Secunda conclusio, quod animae humanae possunt esse inaequales quantum ad suum esse, & quantum ad suas proprietates fundatas subiectiue in organo corporali; nam sicut forma illi, cuius est forma, comunicat alique modum; sic ab eo, cuius e forma, sortitur alique modum. Et ideo co teris paribus aia coniuncta nobiliori corpori, semper habet nobiliorem modum essendi, saltem quo ad esse indiuiduale, quod anima consequitur eo, quod infunditur con pori. Patet etiam ista conclusio de iam dictis proprietatibus: quia planum est, quod vnus homo melius audit, quam alter, & acutius videt secundum quod tales virtutes coniunctae sunt melioribus & aptioribus organis. Propter quod philosophus. 1. de anima ait, Si senex haberet ocu, lum vt iuuenis, videret vtique, sicut iuuenis

1 Sed contra istud forte dicetur, quod cum intellectui nullius partis corporis sit actus, vt dicitur. 2. de anima ideo non potest dici melior, vel peior per coniunctionem ad corpus; & per consequens, cum vnus homo, vt asseri articulus, habeat meliorem intellectum, quam alter; oportet, quod talis inaequalitas conueniat animae intellecti, uae secundum se, & non quantum ad esse, quod sortitur in corpore.

2 Praeterea, nos quandoque videmus aliquos, qui sunt peioris complexionis, & deteriora habent corpora, esse magis virtuosos; & econtra illos, qui sunt melioris complexionis, & perfectiora ac nobiliora habent corpora, esse peruerios, & vitiosos: quod esse non posset, si in anima bus esset inaequalitas dignitatis per comparationem ad ipsa corpora.

Ad primum dicendum, quod vnus homo potest habere meliorem intellectum, quam alter tribus modis. vno¬ modo, supernaturaliter ex gratuito Dei dono, secundum quod spiritus sanctus impleuit Telonarium, & primum Euangelistam fecit, & impleuit Piscatorem, & principem Apostolorum fecit. Alio modo naturaliter, puta secundum quod ex bonitate complexionis vnus habet magis ordinatam phantasiam, quam alter, & per consequens meliori ordine species intelligibiles in virtute luminis intellectus agentis recipiuntur in ipso intellectu possibili Tertio modo, ex frequentiori studio & meliori exercitio. Et tamen nullo istorum modorum necesse est ipsum intellectum secundum se, vel animam intellectiuam secundum suam essentiam in vno homine esse meliorem, quam in altero.

Et per hoc patet ad secundum: nam propter malum exercitium, seu studium, vel consuetudinem ille, qui est bonae complexionis, potest effici grossus, & vitiosus, & econuerso, qui est malae complexionis potest effici subtilis, & virtuosus: quia consuetudo est altera natura, vt Commentator primo physitorum ait, & philosophus in libro de memoria & reminiscentia. Ex frequentatis etiam actibus generatur habitus, vt patet. 2. ethicor. Propter quod legitur de Socrate, quod grossus fuit natura, subtilis tamen ex studio.

Articulus 3

Utrum morienti in solo peccato originali debeatur poena aeterna

ARTICVLVS III Vtrum morienti in solo peccato originali debeatur poena aeterna.

QVANTVM ad tertium articulum pono tres conclusiones.

Prima est, quod decedentibus in solo peccato originali non debetur aliqua poena sensus

1 Quia illi peccato non debetur poena sensus, in quo nulla est conuersio ad aliquod bonum commutabile. Ista patet: quia sicut poena damni respondet auersioni ab incommutabili bono: sic poena sensus respondet conuersio ni ad commutabile bonum, iuxta illud; Quantum glorificauit se in delicijs: tantum date illi tormentum, & luctum : sed in peccato originali non est aliqua conuersio ad commutabile bonum, vt de se patet: ergo &c.

2 Preterea, qui secundum nullum sensum peccauit secundum nullum sensum a iusto iudice punietur in aeternum: sed decedens in solo originali peccato secundum nullum sensum peccauit. Maior patet, quia licet iustus iudex quandoque remuneret vltra condignum: numquam tamen punit vltra condignum.

3 Praeterea, nulla habitualis disposito vindicatur poena sensus: non enim punitur aliquis propter hoc, quod est habilis ad furandum: sed punitur ex hoc quod furatur: sed peccatum originale sumptum cum exclusione omnis actualis peccati solum dicit concupiscentiam habitualem, ergo &c

4 Praeterea, beatus bernardus dicit, quod sola propria voluntas ardet in inferno, sed peccatum originale accidit sine propria voluntate. 3 Item, Innocentius tertius in quadam sua decretali dicit, quod pena sensus debetur peccato actuali: sed pecctum originale non est actuale: ergo &c

Sed contra istud potest instari sic Caro est causa originalis peccati: ergo poena sensus debetur originali peccato Antecedens patet, nam cum solam carnem accipiamus ab Adam, sola caro videtur esse causa originalis peccati. consequentia etiam patet, quia pena debetur illi, quod est causa peccati, sed caro non est capax poenae nisi secundum sensum, ergo &c.

2 Praeterea, peccatum veniale punitur pena sensus: ergo & originale. Antecedens patet ex fide, consequentiam probo, quia maiori peccato non debetur minor pena, sed originale est maius, quam veniale, quia veniale potest simul stare cum gratia: originale autem non

3 Praeterea, originale peccatum in hac vita punitur pena sensibili: ergo & post mortem. Antecedens patet ex prae redentibus, consequentia etiam videtur tenere ex hoc, quia non minus, sed grauius puniuntur peccata post hanc vitam, quam in hac vita.

4 Preterea, istud videntur sonare verba Augustini in libro de fi. ad Petrum, vbi sic ait, Firmissime tene & nulla tenus dubites non solum homines iam ratione vtentes, verum etiam paruulos, qui siue in vteris matrum viuere. inceperunt, & ibi moriuntur; siue de matribus nati sine sactamento baptismatis, quod datur in nomine patris & filij & spiritus sancti, de hoc saeculo transeunt, ignis aeterni sempiterno supplicio puniendos, quia si peccatum propriae actionis nullum habuerunt, originalis tamen peccati damnationem carnali conceptione, & natiuitate traxerunt.

Ad, primum dicendum, quod antecedens non est simpli citer verum, quia in nullo genere causae proprie loquendo caro potest dici causa, originalis peccati, nam licet a protoplasto huiusmodi defectus descendat in nos per carnalem concu piscentiam, tamen in ipso genito non habet rationem peccati donec pertingat ad amimam.

Ad secundum nego consequentiam. Ad probationem dico, quod peccatum originale & peccatum veniale sunt alterius & alterius rationis, ideo etiam eorum poenae differunt ratione. Nec proprie possunt esse ad inuicem comparabiles penes maius, & minus. Vnde quia in peccato veniali ita est conuersio ad aliquod bonum commutabile, quod tamen non est auersio a bono incommutabili, ideo ita punitur pena sensus, quod non punitur poena perpetua damni, sic econuerso de originali &c

Ad tertium dicendum, quod poenae sensibiles in hac v ta per accidens sequuntur ad culpam originalem, ut patuit superius.

Ad quartum dicendum, quod secudum doctores, puta AEi. & Tho. Aug. per talia verba intendit exprimere poenam damni, quia modus fuit antiquitus sanctorum, quod omnem poenam aeternam appellabant poenam ignis.

Secunda conclusio est, quod decedentes in solo origili peccato puniuntur perpetua priuatione visionis diuinae essentiae.

1 Nam talis visio, cum sit omnino supernaturalis, non potest ab aliquo adipisci nisi mediante gratia Dei; ergo nec per consequens potest habere gloriam, seu beatam visionem.

2 Praeterea, ista est intentio beati Augustini, & ceterorum sanctorum doctorum.

3 Innocentius etiam, vt supra expresse dicit, quod originali peccato debetur pro poena carentia visionis diumae.

Sed contra istud ab aliquibus antiquis satis apparenter arguitur sic.

1 Si aliquis homo priuaretur Dei visione, ille esset frustra productus a Deo, consequens est falsum, quia, vt patet 1. de coelo, & mundo Deus, & natura nihil faciunt frustra, consequentia probatur, quia illud est frustra, quod non potest consequi finem suum, vt patet secundo physicorum, sed videre Deum est finis totius humanae naturae.

2 Praeterea, grauissima poena non debetur peccato ori inali, sed priuatio diuinae uisionis est poena grauissima, Maior patet per Augustinum, qui, vt allegat Magister hi in littera dicit, quod mitissima est pena eorum, qui pro solo peccato originali puniuntur, sed minor, probatur aucto itate & ratione. Auctoritate quidem, quia dicit Chryso super Matth. quo carentia uisionis diuine est maxima poenarum, & intolerabilior, quam gcenna. Patet etiam ratione. Nam cum poena sit semper quaedam priuatio alicuius boni conuenientis ei, cui pena inffigitur igitur illa est maior poena, quae maius bonum tollit, sed priuatio uisionis diuinae tollit summum bonum hominis, ergo videtur; quod sit summa poena hominis

3 Preterea, ille, qui est dignus misericordia, non depet puniri pena perpetua, decedens in originali peccato est dignus ntisericordia, quia dicitur in legibus, dignus est misericordia, qui alieno vitio laborauit.

4 Praeterea, priuatio non plus priuat, quam ponat habitus oppositus priuationi: sed iustitia originalis, tuius priuatio est pecatum originale, non posuit visionem diui nae essentiae: ergo nec originale peccatum tollit huiusmodi visionem.

3 Praeterea, Augustinus in libro de duabus animabus ait, Tenere quemquam reum, quia non fecit, quod faceri non potuit, summae iniustitiae, & insaniae est : sed Deus non est iniustus, ergo in solo peccato originali decedentem non tenebit reum, & per consequens non priuabit eum tali bono, quod sine originali peccato sibi comunicaret

Ad primum dicendum, quod licet Deus nihil faciai frustra, quia quantum in se est omnia dirigit in suos fines homo tamen, qui est liberi arbitrij, mala sua voluntate seipsum suo file frustrare potest. Ideo a Sapien. dicitur, uani sunt omnes homines, in quibus non est scientia Dei¬

Potest etiam dici, quod quantum ad diuinum ordinem etiam illi, qui sunt in inferno, non sunt frustra: quia in ipsis relucet diuina iustitia. Etiam illi, qui decedunt in originali peccato solo, non sunt frustra, quia quamuis non consequantur finem supernaturalem, consequuntur tamen finem naturalem. Possunt enim habere euidentiorem contemplationem, quod quicumque philosophus vmquam hbere potuit in hac vita, quae quidem contemplatio est na turalis finis hominis virtuosi, vt patet. 10 ethicorum

Ad secundum dicendum, quod qui in solo originali de cedunt mitissimam sustinent poenam, quia quamuis careant Dei visione, ex hoc tamen nullum percipiunt cruciatum, vt patebit in sequenti conclusione.

Ad tertium dicendum, quod decedens in originali; in hoc percipit Dei misericordiam, quod nullus adhibetu sibi eruciatus: non tamen est dignus tali misericordia, vt vlterius promoueatur ad diuinae visionis consolationem quia nihil reperitur in tali homine, ratione cuius ad huiusmodi visionem digne debeat promoueri.

Ad quartum nego maiorem, quia licet formaliter non plus priuatio priuet, quam habitus ponat, tamen per modum sequelae multa priuat, quae formaliter non ponit hbitus. Priuatus enim oculis perpetuo priuatur sacerdotio, quamuis posito oculorum praecise non ponat sacet dotium, sic &c

Ad quintum dicendum, quod licet talis non debea teneri reus quo ad poenam crucitatiuam & afffictiuam, in ste tamen potest teneri reus quo ad poenam, quae est vlterioris promotionis prohibitiua. Cecus enim natus iuste priuatur gradum sacerdotalis dignitatis, quamuis suam caecitatem praeuenire non potuit, sic &c

Tertia conclusio est, quod decedentes in solo peccato originali ex praedicta catentia diuinae visionis nullum sustinent crucitatum.

1 Quia nullus prudens crucitatur ex eo, quod sibi non datur illud, ad quod nullam habet, nec habere potest hbilitatem; esset enim insipiens homo, qui doleret ex hoquod non potest volare, vt volat auis: sed animae tales si paratae habent perfectam prudentiam, & vident, quod nec sunt habiles ad huiusmodi finem supernaturalem, ne vnquam ex suis naturalibus habilitari possunt: quia vident se esse non in via, sed in termino: ergo &c

Preterea, cruciatus, & afflictio tantummodo debetur delectationi, quae fuit in culpa, vt apparet in Apoced in originali peccato nulla est delectatio, ergo &c

Sed oppositum istius conclusionis asserit quaedam opinio dicens, quod pueri decedentes in solo peccato orig nali sentiunt afflictionem interiorem ex carentia diuina visionis: Motiua ipsius opinionis non inueni Potest tamen sic probari

1 Omne contrarium voluntati contristat volunta em, vt apparet. 5. metaphysi, sed omnis poena est contraria voluntati: ergo poena damni, quae est carentia visionis diuine contristat voluntatem, & per consequens affligit eam.

2 Praeterea, in perpetuum separari ab eo, quem qui naturaliter amat, non caret afflictione; sed anima decedens in solo originali peccato, naturaliter amat Deum; igitur perpetua separatio ab eius visione est sibi, it videtur, afflictio & cruciatus.

3 Praeterea, se cundum sanctos doctores & philosophos carentia illius, quod naturaliter appetitur, noncaret omnino aflictione: sed secundum Augustinum, omnes homines naturaliter volunt esse beati; igitur &c

4 Preterea, secundum sanctos doctores damnati in inferno plus cruciantur de poena damni, quam de pona sensus: sed omnis decedens in originali sustinet poenam damni

3 Praeterea, si dicitur, quod pro tanto damnati dolent de carentia diuinae visionis, & non illi qui decedunt insolo originali peccato, quia cognoscunt se ex suo proprio delicto poenam damni sustinere, cuius oppositum cognoscunt ipsi paruuli decedentes in solo originali, Ista solus tio non valet, quia quandoque videmus, quod magis, ue saltem non minus cruciatur homo, cum priuatur aliquo bono sibi proficuo absque sua culpa, quam si priuaretumr exigente suo delicto.

Ad primum dicendum, quod quamuis minor sit vera, loquendo de poena, quae est appositua alicuius disconui mentis, vel etiam de poena, quae est subtractiua alicum naturaliter conuenientis; tamen non est vera de poena quae est sub tractiua alicuius supernaturaliter conuemo tis, maxime cum ille, cui subtrahitur, non habet diffori mem voluntatem ab eo, qui subtrahit: sic est in propi sito &c.

Ad secundum dicedum, quod licet sint separati a Dous quantum ad contemplationem gloriae, quae est finis sups naturalis, non tamen quantum ad diuinorum contemplationem naturalem: quia, vt dixi, liberiori modo po sunt tales animae contemplari de Deo, quam quicumqui philosophus in vita ista

Ad tertium dicendum, quod istae animae sic decedentes, non appetunt beatitudinem gloriae secundum propriam rationem, quia, vt sic, non cognoscunt eam, qom nec habeant luinen gloriae, nec lumen fidei, in quibusl minibus tantummodo talis beatitudo cognosei potestim cundum propriam rationem. Appetunt ergo beatitudinem solum secundum rationem communem, ad cuius an petitus satisfactionem, vt transeat sine omni affictiono sufficit illa perfectio, quam consequitur ex naturali contemplatione

Ad quartum dicendum, quod illi, scilicet damnati, ma time dolent de tali priuatione, quia eorum voluntas ess maxime difformis a Dei voluntate actiue infligentis pro dictam poenam, seu priuationem. Paruulorum autem vm luntas non est difformis a diuina voluntate, quia sicut in uita ista numquam habuerunt difformem voluntatemd voluntate diuina: sic nec in alia vita vmquam eis displicei bit illud, quod Deus faciet, & per consequens ex nulloed fectu Dei possunt habere dolorem, quia omnis dolor pre supponit displicentiam.

Ad quintum dicendum, quod si aliquis dolet de eod quo priuatur sine sua culpa personali, hoc accidit propteri duo. Primo: quia illud, quod aufertur, est aliquo modo sibi debitum, Secundo: quia sua voluntas est dissona a voluntate auferentis. Istorum autem duorum oppositum apparet in proposito, ergo &c

Articulus 4

Utrum peccata proximorum parentum transeant in filios

ARTICVLVS IIII. Utrum peccata proximorum parentum transeant in filios.

QVANTVM ad quartum articulum dicedum, quod peccata proximorum parentum transire in prola potest dupliciter intelligi. Vno modo quantum ad culpa. Alio modo, quantum ad poenam. Primo modo non transeunt 1 quia proximus parens non potest suam iustitiam in prolem transsundere: ergo nec suam culpam. Antecedens patet Probatur consequentia per Anselm. qui dicit, quod protanto primus parens potuit originalem culpam in ci teros homines trasfundere, quia originalem iustitiam trasudisset, si ipsam non perdidisset

2 Praeterea, generans genito communicat naturam, & non personam, ergo conmunicat ei defectus naturales, cuiusmodi sunt peccatum originale; & ea, quae secundum lo gem communem huiusmodi peccatum consequuntur, & non communicat ei defectus personales, cuiusmodi sunt peccata propria, seu actualia. Consequentia patet. Ante cedens probatur: nam quoe non communicetur persona generantis, patet: quia persona est quid incommunicabile, nprobatum est in primo libro. Quod autem communi tetur natura generantis, patet: quia in omni generatione imiuoca natura generantis communicatur ipsi genito.

Forte dicetur, quod secundum philosophum in secundo de generatione, in habentibus svmbolum facilior est transitus, sed proles magis assimilatur proximo parenti, quan primo parenti: ergo magis videtur, quod proximus parens ossit peccatum suum transfundere in prolem, quam primus parens

Respondeo, quod proprie loquendo, tunc svmbolum, sen similitudo inter parentes attenditur quantum ad na turalia quia secundum illa habent ad inuicem conuenii tiam, & non quantum ad personalia: quia secundum illa habent ad inuicem suppositalem differentiam, & ideo ex si argumenti non sequitur, quod aliquod peccatum personale parentis transfundatur in prolem: sed solum origi lale, quod dicitur peccatum naturale: quia prius inficit naturam, & mediante infectione naturae inficit personam.

Sed si petitur secundo modo, scilicet vtrum transeant pantum ad poenam: tunc pono duas conclusiones Prima est, quod peccata proximorum parentum non ranscunt in prolem quantum ad poenam aeternam: quia feundum Deatum Augustinum quicumque obligatur vis nilo ponae, scilicet aeternae, non est expers delicti: sed pro leest expers a delicto parentis proximi, vt patuit in priparte istius articuli, ergo pro delicto proximi parentis rn obligatur ad poenam perpetuam. Etiam quantum ac hm intellectum ait dominus. Filius non portabit inibtatem patris. Et ibidem Anima, quae paccauerit, ipsa rietur. Et ait Adostolus, vnusquisque onus suum portabit Secunda conclusio est, quod peccata proximorum parentum transeunt in prolem quantum ad penam teporalem

1 Nam sicut patet in iure ciuili, crimen laesae maiestar non solum punitur in parente, verum etiam in prole rm prout proles est quaedam res patris, sic pater potest iniri in filio, tamquam in sua re, seu possessione 2 Praeterea, princeps quandoque iuste punitur in suo Tralo propter coniunctionem populi ad ipsum: ergo

ner in prole, maxime quando proles non est sui iuris: seo sab dominio patris, tamquam possessio eius. Antecedens patet. 2. Reg. c. vlt. vbi multi legutur ab angelo Dei interfecti propter peccatum regis Dauid. Patet etiam con souentia, quia non minor est coniunctio prolis ad paret tem, quam populi ad secularem principem. Et de hac poe notest intelligi verbum domini, quando ait. Ego do mus vifitans peccata patrum in filios vsque in tertiam, quartam generationem.

Remplum habemus quo ad hoc in Sen vbi dominus ropter peccata parentum interfecit paruulos cum parepbus in Sodoma, & Comora. Et in Nu interfecit domi- Chore, & Datham, & Abiton cum paruulis corum. nem praecepit dominus, vt in regnis Chananaeorum infrfcerentur omnes, tam paruuli, quam senes Forte dicetur, quod omues patuuli hic notati, non so neena temporali, verum etiam pena aeterna punientur areena damni, quae est carentia diuinae visionis: & hoc rtur contradicere primae conclusioni.

nespondeo, quod licet tales parnuli passi fuerunt mor tempo :aleni propter peccata proximorum parentum tamen aeternam poenam patientur propter peccatum originale, & non propter peccata proximotum parentum.

Ad argumentum principale dicendum, quod quamuis maior sit vera de poena per se, non tamen de pena per accidens,

Alias sic inuenitur. Dicendum, quod quamuis maior sit vera de effectu per se: non tamen est vera de effectu per accidens, sed sicut patuit in 1 art, non quaelibet poena es effectus per se originalis peccati.

PrevBack to TopNext