Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XXXV et XXXVI Ceneralis harum di stinctionum diuisio, in quibus origmalis culpa quo ad eius actum, seu fundamentum, declaratur.

OSTIAEC VIDENDVM EST &e: Postquam Magister determinauit de actuali peccato considerando eius defeD ctum, hic prosequitur de eo conside& rando eius actum, seu fundamentum lagggagal

Et diuiditur in tres partes: quia primo ponit ipsius peccati triplicem descriptionem. Secundo ex huiusmodi descriptionibus circa actum peccati recitat triplicem opinionem. Tertio circa i stas opiniones vnam praeeligendo, exprimit suam intentionem. Secunda ibi, Quo circa diiuersitatis huius Tertia ibi, Quid enim in hac varietate. Et haec in duas quia Magister primo dicit actum malum tam interiorem, quam exteriorem esse peccatum. Secundo recitat vnam opinionem, quae ponit huiusmodi actum, licet non in quantum est malus: tamen inquantum est actus, a Deo es se causatum, ibi, Quidam diligenter &c. Et haec in duas diuiditur partes, quia primo Magister istius opinionis pro sequitur intentionem. Secundo recitat oppositam opinionem: Secunda pars incipit in principio. 37. distin ibiSunt autem alii. Prima diuiditur in duas, quia primo Magister iam dictam opinionem recitat. Secundo quedam mcidentia circa praedicta determinat ibi, Sciendum est tamen. Prima in tres: quia primo Magister primae opinionis innuit probationem. Secundo contra eam adducit, & tollit duplicem obiectionem. Tertio mouet quadruplicen dubitationem. Secunda ibi, Quibus opponitur. Tertia ibi, Solet etiam quaeri. Et haec in quattuor, secundum, quo quattuor mouentur quaestiones, quarum etiam distincte recitantur responsiones, & partes patent. Sequitur distin ctir. 38. Sciendum est tamen. In qua Magister occasione praedictorum ostendit peccatum quandoque esse poenam peccati. Et diuiditur in duas partes, quia primo Magister iam dictam suam intentionem premittit. Secundo circa prem issa quandam quaestionem proponit, ibi, Et ideo me rito. Et haec in duas: quia primo mota quaestione Magister respondet secundum quorundam opinionem, quo peccatum potest dici poena peccati non essentialiter, sec causaliter, Secundo respondet secundum propriam opinionem, quod quandoque peccatum est poena peccati non solum causaliter, sed etiam essentialiter, ibi, In nullo tamen praeiudicium. Et haec in quattuor: nam primo recitat propriam intentionem Secundo addit eius confirmatio nem Tertio adducit & tollit quandam obiectionem. Et quarto praedictorum aliqualem facit epilogationem. Secunda ibi; Quod autem quaedam Tertia ibi, lllud autem diligenter. Quarta ibi, Satis illorum &c. Haec est sententia istarum duarum distinctionum in generali, circa quas quaero hanc quaestionem in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum