Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XXVII Preuissima hiuuus distinctionis diuisio in qua Magister illorum recenset opinionem, qui actum peccati quatenus huiusmodi sustinent, a Deo minimi causari.
TVNT AVTEM ALI1. Postquam superius distin. 35. Magister racitauit opinionem ponentem actum peccati, inquantum actus est, a Deo esse causatum, nunc in ista 37. dist. Magister recitat dicta illorum, qui sunt de opposita opinione. Et diuiditur in aa duas partes, quia primo Magister ostendit, quid ista opinio praetendit, quantum ad malum culpae. Secundo innuit, quid secundum veritatem tenendum sit, quantum ad malum poenae ibi, Cum igitur in hoc omnes. Prima in duas, quia primo Magister hanc opinionem recitat. Secundo electionem inter primam opinionem, & istam iudicio prudentis lectoris commendat ibiIllarum vero sententiarum iudicium Prima in duas, quia Magister primo recitat istam opinionem. Secundo ostendit, quomodo isti nituntur ad primae opinionis improbationem ibi, In hoc autem verbo &c. Prima in duas, quia primo Magister recitat istam opinionem. Secundo adducit eiusdem opinionis confirmationem ibi, Ex quo colli. gitur. Prima in duas; nam primo Magister istam opinionem cum suis motiuis ponit. Secundo auctoritates contrarium onantes exponit ibi, llla quoque Augustini verba. Circa stam distinctionem quaero hanc quaestionem.
On this page