Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XXXIX. Aperta huius distinctionis diuisio, in qua aperitim quamodo voluntas veddatur vitiosior ipso in tellectu, ipsaque memoria.

IC ORITVR QVAESTIO &c. Hic Magister ostendit, quomodo voluntas efficitur uitiosa magis, quam intellectus, & memoria. Et diuiditur in duas partes, secundum quoed hac veritatem inquirendo Magister mouet duas questioes; quarum inquintionum in prima voluntas comparatur ad ceteras animae potentias. In secunda comparatur ad suas ope rationes proprias. Secunda incipit ibi, Praeterea quaeri solet Prima in duas, quia primo mouet hanc quaestionem, cum voluntas naturaliter insit homini, sicut intellectus; & memoria, quare voluntas magis dicitur mala, quam intellectus, uel memoria. Secudo huius quaestionis assignat resposionem ibi, Ad quod facile. Et haec in duas, quia primo respondet iuxta vnam opinionem. Secundo penes aliam opinionem ibi. Qui vero dicunt. Prima diuiditur in quattuor partes, quia primo penes istam opinionem respondet ad quaestionem. Secundo contra illam responsionem assignat obiectionem, & obiectionis solutionem. Tertio instat contra obiectionis solutionem per alterius dubitationis inductionem. Et quarto hanc dubitationem tollit per duplicem responsionem. Secunda ibi, vbi potest quaeri &c. Tertia ibi, Sed adhuc quaeritur Quarta ibi. Ad quod ipsi dicunt. Sequitur illa pars, Praeterea quaeri solet Et diuiditur in tres partes: quia primo Magister mouet quaestionem. Secundo respondet penes veram opinionem, Tertio opinionis minus verae narrat responsionem. Secuda ibi Praeposita est quaestio. Tertia ibi, Alij autem. Circa istam distinctionem quaero istam questi onem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum