Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An peccatum in intellectu potius, quam in voluntate esse dicatur.

Quaestio 1. An peccatum in intellectu potius, quam in voluntate esse dicatur.

TRVM peccatum magis proprie dicatur esse in intellectu, vel in voluntate.

& videtur, quod in intellectu: quia quanto aliquid immediatius se habet ad primum principiu, quod omnino est inobliquabi le, tanto minor defectus contingit circ ipsum. Ista patet 12. metaph vbi per hoc probat philosophus, quod in supercaelestibus nihil contingit casuale, & metaph vbi probatur, quod in sempiternis nec est matum, nec corruptio. Patet etiam 2. de generatione, vbi ait philosophus, quod propter longe distare a primo prir cipic, coriuptio contingit in rebus, sed voluntas immediatius respicit influentiam primi principiij: Nam quauis illuminatio intellectus quandoque fiat a Deo mediantibus secundis agentibus, puta mediantibus angelis: tamet caritas & gratia, quae a Deo influuntur voluntati, non po sunt causari mediante aliqua creatura, sed immediate su lum a Deo : ergo &c

Contra in illa potentia non est proprie peccatum, cuius potentiae defectus excusat peccatum, sed ignorantia, quae est defectus intellectus, excusat peccatum: ergo &c. Hic quattuor sunt videnda. Primo de distinctione potentiarum animae, de quibus tangit Magister in littera illius di. 35. Secundo, in qua potentia proprie habet esse peccatum. Tertio quid sit synderisis. Et quarto quid sit conscientia,

RESOLVIIO. Licet intellectus & voluntas suis quidem actibus inter sese distit guantur, culpa tamen proprie non in intellectu, sed in voluntat e esse statuitur.

Articulus 1

De distinctione potentiarum animae

ARTICVLVS 1. De distinctione potentiarum animae

VANTVM ad primum dico, quod in anima nostr: reperitur distinctio potentiarum penes distinctio nem actuum; distinctio virium poenes distinctionem offi ciorum; distinctio potestatum penes modum ipsorum mo tuum, distinctio portionum penes distin. graduum. Primo modo distinguuntur intellectus & voluntas: nam intelligere, & velle specifice distinguntur. 1 Secundo modo memoria, & intellectus, quia diuersa videntur habere off tia. Tertio distinguitur svnderifis a libero arbitrio, eo quod svnderisis sit determinata ad vnum, & videtur habere motum naturalem: liberum autem arbitrium in suo moti poterit esse oppositorum: disiunctiue tamen & in sensu di uiso. Quarto distinguitur ratio, quia secundum quod fertur in superiora, dicitur portio superior, secundum vero quod fertur in inferiora, dicitur portio inferior. Sed contra predicta potest instari.

1 Quia memorari videtur esse alter actus ab intelligere: ergo si potentiae distinguuntur per actus, videtur, u memoria & intellectus non solum sint diuersae vires, sed diuersae potentiae.

2 Praeterea, actus memoriae praecedit actum intellectus: ergo memoria realiter distinguitur ab intellectu. Consequentia patet Antecedens probatur, quia actus intelligi tiae gignitur ab actu memoriae, sicut species, quae est in intelligentia gignitur a specle, quae est in memoria

Respondeo, quod cum memorari, vt distinguitur contra intelligere, non sit aliud, quam speciem intelligibilem conseruare, & eadem potentia possit speciem conseruare & operari secundum eam, vt patet etiam in oculo corporali, qui alio modo specie retinet, & videt secundum cam ergo actus memoriae & intelligentiae non arguunt diuersas potentias, quamuis aliquo modo arguant diuersas vires penes distincta huiusmodi officia. Vnde non quaelibet distinctio actuum arguit distinctionem potentiarum, sed so um distinctio talium actuum, qui eliciuntur circa diuersa obiecta secundum distinctas rationes obiectales accepta.

Ad secundum nego consequentiam, quia eidem potentiae possunt competere plures actus, quorum tamen vnus prdinatur ad alterum, sicut imperfectus ad perfectum, & deo actus memoriae praecedere potest actu intelligentiae, sicut eiusdem rei actus semiplenus precedit actum plenum Est tamen hic aduertendum, quod secundum Auic. in 8. li. naturalium parte 3. In parte animae intellectiuae non est ponenda memoria, quia secundum eum species non possunt conseruari nisi in parte sensitiua: quam cito enim aliquis desinit actualiter intelligere, tam cito species desinit esse in suo intellectu Propter quod oportet secundum Auicsi iterum vult intelligere etiam eandem rem, quam prius intellexit, quod conuertat se ad intellectu agenten, vt ab ipso informetur. Nec tamen ex hoc sequitur, vt ait Auic quoed iterum oporteat nos addiscere, sicut a principio, quia ab exercitio, & vsu huiusmodi conuersionis ad intellectum agentem relinquitur in nobis quaedam habilitas, per quam facilius quis conuertit se ad ipsum intellectum agentem, vt ab ipso recipiat species esfsuentes, & haec habilitas est habitus, quem vocamus scientiam, vt videtur velle Auici Ratio autem Auic. videtur in hoc consistere: Quia idem non est bene receptiuum alicuius, & etiam conseruatiuu eiusdem, sicut apparet in aqua, quae quidem de facili recipit impressionem sigilli: detracto autem sigillo immedis te figuram sigilli perdit; & ecouerso apparet de ferro: sed intellectus noster facillime recipit similitudines rerum & ideo minime seruat eas. Differt igitur memoria secundum intentionem Auic. realiter ab intellectu, sicut virtus sensitiua differt realiter ab intellectiua

Sed istud stare non potest.

Quia cognitiones genere differentes necessario vi dentur arguere memorias realiter differentes: sed cogn tio sensitiua, & cognitio intellectiua differunt secundum genus cognitionum: ergo alia erit memoria intellectiu& alia sensitiua

2 Praeterea, quanto aliqua natura est firmioris entitatis & permanentiae, tanto firmius & stabilius recipit illud, quod sibi imprimitur. Sed virtus intellectiua est firmioris entitatis, quam virtus organica sensitiua, vt de se patet: ergo &c. Maior probatur, quia omne, quod recipitur, ad modum rei recipientis recipitur. quandocumque aliquis non actu consideraret, tunc non solum esset in potentia accidentali ad intelligendum, sec in potentia essentiali consequens est falsum: ergo & ant cedens Falsitas consequentis patet 2. de anima. Probatio consequentiae: quia illa est potentia essentialis respe

3 Praeterea, si posito Auic. esset vera: sequeretur, quod ctu alicuius actus, quando aliquis ad hoc, quod exeat in actu indiget aliqua forma, quam actu non habet, qua debei exire in actum: sed secundum positionem Auic. quando cumque aliquis actu non intelligeret, tunc semper careret aliqua forma, mediante qua intelligere deberet, cum in parte intellectiua nullam habeat memoriam, per quam talem formam retinere posset: ergo &c.

4 Praeterea, prius natura, si in eo non sit necessitas ac posterius, potest esse sine posteriori: sed species intellectualis est prior actu natura, cum sit principium ipsius actus nec necessario coexigit actum: quia intelligimus, cum volumus, vt dicitur 3. de anima: ergo &c

3 Praeterea, illud, quod perfectionis est in virtute cognitiua inferiori, non debet denegari virtuti cognitiuae superiori, sed retinere speciem perfectionis est in virtutibs cognitiuis inferioribus : ergo &c. Maior patet. Probatio minoris: quia ascendendo a sensu particulari per omnes virtutes sensitiuas interiores semper perfectior magis retinet speciem, quam imperfectior: sensus enim communis magis retinet species, quam sensus particularis: & phantasia magis, quam sensus cotmmunis: & sic deinceps

e Praeterea, illa habilitas acquisita per exercitium conuersionis ad intellectum agentem, vel est entitas absoluta, aut sola relatio. Siprimo modo, tunc necessario in parte intellectiua habetur memoria retinens huiusmodi en titatem absolutam. Si secundo modo, tunc scientia est me ra relatio, quod est impossibile, cum ipsa scientia sit in prima specie qualitatis

Ad rationem Auicennae dicendum, quod maior non est vera, nisi in aliquibus rebus corporalibus, in quibus proter eorum impetfectionem oppositae sunt dispositiones ad bene retinendum, & ad faciliter recipiendum, & per consequens non competunt simul eidem propter huiusmodi dispositiones oppositas. Hoc autem non habet locum in superioribus, & spiritualibus, puta in ipsa intellectiua virtute, quae non mediante dispositone addita, sed immo diate per suam naturam speciem recipit, & retinet

Est etiam aduertendum, quod doctor communis positionem Auicennae pertractans dicit, quod si memoria accipiatur solum pro vi conseruatiua specierum, tunc oportet memoriam esse in parte intellectiua. Si vero de ratio ne memoriae sit, quod eius obiectum sit praeteritum, tunc me moria non erit in parte intellectiua: sed tantum in sensi tiua, quae est apprehensiua particularium. Nam praetcritum, ctum significet esse sub determinato tempore; ideo ad conditionem particularis pertinet

Sed quamuis primum istius distinctionis dictum fimpli citer reputem esse verum. Sccundum tamen potest impugnari

1 Quia animae separatae quamuis non habeant memoriam sensitiuam: tamen rerum particularium, & praeteritarum memoriam habere vident: Nam sicut ait Aug. 14de trin. beati recordantur se habuisse fidem in hoc mundo. Item ille diues in inferno fratrum suorum recordabatur, quos habuit in hoc mundo.

2 Praeterea, quamuis prouidentia sit respectu tempori determinati, puta respectu temporis futuri: est tamen in par te intellectiua: sic quauis memoria concernat praeteritum, praeteritum, tamen poterit esse in parte intellectiua

3 Praeterea, si memoria praetei: totum, vt praeterita sunt non posset haberi in parte intellectiua, tunc angeli, & ant mae separatae praeteritorum, vt praeterita sunt, non possent habere memoriam, quod simpliciter videtur esse falsum, & aliqualiter periculosum: quia angeli custodes nostri, quasi non habentes experientiam praeteritorum minus caute nos possent de futuris periculis custodire. Animae ctiam beatae non recordarentur passionis Christi, nec suorum peccatorum, & pr consequens non essent gratae de liberatio ne a peccatis praeteritis per huiusmodi Christi passionem

4 Praeterea, omnis virtus cognitiua concludens predicatum aliquod praeteritum, & particulare de particulari, necessario memoratur praeteriti, vt praeteritum est, & covnoscit particulare, vt particulare est: sed anima separata non habens memoriam sensitiuam potest huiusmodi conlusionem deducere: potest. n, concludere, quod hic homo suscipit hanc poenam, eo quod tali dic secit hoc peccatum: ergo &c.

3 Praeterea, intellectus potest cognoscere singulare, vt singulare est, & praeteritum vt praeteritum est: ergo & memoria intellectiua potest esse praeteriti vt praeteritum est, & singularis, vt singulare est. Consequentia patet. Probatio antecedentis: quia omnis virtus cognitiia ponens differentiam inter aliqua, illa distincte cognoscit vtrumque differentium extremorum. Ista patet 2. de anima: per hoc enim probat Arist. quod sensus communis cognoscit obiecta omnium sensuum particularium: quis discernit inter ea differentiam: sed intellectus cognoscit differentiam inter vniuersale & particulare, & inter praeteritum & futurum; ergo &c

Et confirmatur, quia fingulare habet per se entitatem ergo & per se habebit intelligibilitatem.

Articulus 2

In qua potentia proprie habeat esse peccatum

ARTICVLVS II. In qua potentia proprie habeat esse peccatum.

VANTVM ad secundum articulum pono duas con clusione v.

Prima est, quod peccatum proprie non habet esse in potentia intellectiua.

1 Quia ex eo, quod rebus malis adhaeremus, ex hoc peccatum committimus, sed considerando, vel intelligendo mala non adhaeremus malis: ergo &c. Maior patet. Minor etiam declaratur: quia quanto quis malum clarius cognoscit: tato ipsum magis detestatur. Et haec videtur esse intetio Arist. 1. elencorum, vbi ait, quod scire malum non est malum: sed velle, vel facere malum malum est

2 Praeterea, bonum & malum sunt in rebus, vt patet e. metaph verum autem & falsum in intellectu. hoc suppo sito arguitur sic. Secundum actum illius potentiae peccari non possumus, secundum cuius potentiae actum ad malum non tendimus: actus autem potentiae intellectiuae est huiusmodi: ergo &c. Maior patet. Probo minorem: quia in intelligendo non est motus animae ad res, sed rerum ac animam: & ideo intelligendo mala, & vilia non viuificamur per tendentiam intellectus ad ipsa mala, sed mala nobilitantur per tendentiam ecrum ad ipsum intellectum, in quo incipiunt esse modo spirituali

1 Sed forte dicetur, quod opposita habent esse circa idem sed aliquae virtutes habet esse in ipso intellectu, vt patet. ethic. ergo & aliqua vitia, & per consequens aliqua pecca, ta poterunt esse in intellectu.

2 Praeterea, fides, & infidelitas sunt opposita, & per consequens habent fieri circa idem: sed fides est in intellectu, ergo & infidelitas, quae est maximum peccatum.

Praeterea, nihil est prohibitum, nisi quia peccatum, sed multae sciae sunt prohibitae, quae habent esse in intellectu.

Ad primum dicendum, quod oppositum virtutis intellectua is non est peccatum praecise, nisi inordinate esset volitum, vel aliquo modo desideratum. Oppositum autem virtutis moralis, & maxime eius, quae cadit sub diuino praecepto, hoc est peccatum, & de illo argumentum non procedit.

Ad secundum dicendum, quod fidem habere non possumus nisi mediante consensu voluntatis, teste Augustino, qui ait. Et si cetera quis possit nolens, tredere non potest nisi uolens. Igitur infidelitas non est peccatum nisi inquantum est volita. Nam secundum Augustinum quod nullo modo est voluntarium, nullo modo est pecca tum. Vnde si esset simpliciter inuincibilis infidelitas is aliquo, talis infidelitas non esset peccatum. Debemu tamen pie credere, quod in nullo homine infidelitas sit omnino inuincibilis; quin potius, si talis infidelis totum faceret, quod in se est ad inquirendum ea, quae credenda sunt, Deus siue per angelos, siue per hominem, siue per se ipsum sibi manifestaret credendam veritatem. Exemplum de Cornelio.

Ad tertium dicendum, quod tales non sunt scientiae sed potius deceptiones. Et dato, quod aliquid scientifici esset in eis, hoc non esset prohibitum, vt scientificum: sed propter malae voluntatis turpe vsum:

Secunda conclusio est, quod peccatum proprie & principa liter habet esse in potentia volitiua

1 Quia meritum, & demeritum habent esse circa idem sed omne bonum tantum est meritorium, quantum est est voluntarium: ergo & similiter malum tantum est demeritorium, quantum est voluntarium, Propter quod ais Aug. in de vera religione, quod omne peccatum intantum est peccatum, in quantum est voluntarium.

2 Praeterea, secundum Aug. 17. de trin tota peruersitas est frui vtendis, & vti fruendis: sed tam vti, quam frui est actus voluntatis: ergo &c

1 Sed forte dicetur, quod vti est ordinare ea, quae sunt ac finem vltimum in ipsum talem finem: sed ordinare spectat ad intellectu: ergo videtur, quod vti sit actus intellectus

2 Item, contra conclusionem in se potest sic instari Secundum illius potentiae actum peccare non pr sumus, quae est essentialiter libera: voluntas est huiusmo di. Maior paet: quia dicitur. Qui facit peccatum, seruus est peccatis seruitus autem re pugnat libertati.

Respondeo ad primum, quod licet ostendere, quomodo vna res ad aliam debeat otdinari spectat ad intellectu; tamen exequi talem ordinem spectat ad voluntatem. Vnde ait Augst. quod vti est assumere aliquid in facultatem voluntatis. Vnde licet ipsius intellectus sit ostendere, quio prosequendum sit, vel quid fugiendum : prosequi tamen, & fugere spectat ad voluntatem: cum igitur tota ratio peccati consistat in prosecutione fugiendorum, & fuga prosequendorum: ergo &c

Ad aliud dicendum, quod quamuis seruitus coactionis repugnet libertati; tamen seruitus voluntariae subiectionis sibi non repugnat. Efficitur igitur voluntas serua peccati non coacte: sed ex hoc, quod sponte, vel voluntarie consentit in actus peccatorum.

Articulus 3

Quid sit synderesis

ARTICVLVS III Quid sit synderesis.

QVANTVM ad tertium articulum primo videndum est quid sit svnderesis. Secundo vtrum svnderesis in aliquo peccat ore extingui possit

Quantum ad primum dico, quod svnderesis est habitus principiorum in agibilibus: sicut intellectus est habi us prin cipiorum in speculabilibus. Et ideo dicitur svn deresis a svn, quod est con, & haeresis, quod est electio, ec quod per modum principiorum agibilium concurrere vi seatur in omni electione rerum agibilium. Sicut etiam habitus, qui dicitur intellectus, concurrere videtur in omni speculatione rerum speculabilium. Vnde nihil aliud videtur esse svnderesis, nisi habitus, seu virtus naturalis, qua nturaliter inclinamur ad bonum, & refutamus malum, seu quo naturaliter iudicamus bonum prosequendum, & malum fugiendum

Sed forte dicetur, si svndetesis respicit electionem, tunc ridetur esse idem, quod liberum arbitrium,; cum liberi arbitrii sit eligere, vt patuit superius, & per consequens non erit habitus, sed potentia

Respondeo, quod svnderesis, & liberum arbitrium se habent modo opposito: quia hberum arbitrium dicit ipsam potentiam: quae est voluntas vt habet ordinem ad iudicium, intellectus de rebus eligendis, sed svnderesis dicit habitum intellectualem, quo iudicamus de eligendis in prdine tamen ad voluntatem. Nam cum sit habitus intellectus practici, ideo extenditur ad voluntatem: quia intellectus extensione fit practicus, vt patet 3. de anima.

Quantum ad secundum dico, quod svnderesis directe extingui non potest: quia non solum principia speculabilium, verum etiam principia agibilium sunt nobis natura liter nota, seu inserta in lumine intellectus agentis. Sicut ergo tale lumen extingui non potest quantum ad sui sub tantiam: sic nec svnderesis, quae immediate innititur tali lumini. Quantum tamen ad vsum potest extingui per accidens; nam aliqua existente corruptione in phantastico organo, non pot quis habere vsum rationis nec respectu speculabilium nec respectu agibilium. Istud tamen potius debet dici suspesio svnderesis, seu rationis, quam extinctio. Et ista videtur esse intentio beati Hieronvmi, qui ait, quod nec in Cavm huiusmodi scintilla totaliter fuit extincta.

1 Sed forte dicetur, quod in illo, qui in suis peccatis litatur, videtur svnderesis esse extincta: sed aliqui peccant ex electione, vt patet 7. et hic. & laetantur cum malefecerint & exultant in rebus pessimis, vt patet in prouerb. Maior patet, quia svnderesis remurmurat contra malum, & inclinat ad bonum

2 Preterea, multi sunt infideles, qui nullum habent re morsum conscientiae de sua infidelitate; ergo extincta est est in eis svnderesis, quae detestatur omne peccatum.

Respondeo ad primum, quod malitia facit mentiri circa principia saltem in particulari, vt patet 8, ethic, non tamen in uniuersal i: & ideo licet ex mentis distractione contingat quandoque, quod aliquis eligat peccatum, & laetetur in suis iniquitatibus: tamen si reuertitur ad seipsum in terna meditatione, utiqu aliqualem sentit remorsum de sceleribus perpetratis

Ad secundum dicendum, quod hoc non contingit in infideli propter extinctionem svnderisis: sed pro tanto; quia svllogixando false subsumit, per ipsam enim svnderesim assumit hanc ueram maiorem, quod omnis infidelitas est detestanda; sed per actum rationis errantis subsumit falsam minorem, qua dicit, quod non sua opinio, sed oppositum suae opinionis est infidelitas; & ideo false concludit, uamuis ueram habeat notitiam principiorum.

Articulus 4

Quid sit conscientia

ARTICVLVS IIII Quid sit conscientia.

QVANTVM ad quartum principale uidendum est quid sit conscientia. Et quantum ad hoc dico, quod conscientia est applicata scientia. Nam quando scientiam, quam habemus de agibilibus, actu applicamus ad hoc agibile, uel ad illud, tunc in nobis fit conscientia, uel de prosequendo, si bonum est, uel de fugiendo, si malum est.

Ad cuius intellectum est sciendum, quod sicut svllogigando in speculabilibus tria concurrunt, scilicet habitus principiorum, qui dicitur intellectus, & scientia; ita quod intellectus praebet maiorem, puta omne totum est maius ua parte; ratio quae discurrit circa singularia, subsumit minorem, puta circulus respectu semicirculi est quoddam totum, & scientia insistit conclusioni, puta quod circulus est maior semicirculo, sic svllogixando in agibilibus haec tria concurrunt. s.svnderesis, ratio, & conscientia, ita quod svn deresis praebet maiorem, puta nulli inferenda est iniuria, ratio minorem, puta rem alienam inuito domino accipere est iniuria: igitur conscientia insistit conclusioni, puta, quod a nullo sua res debet auferri ipso inuito

Secundo dico, quod omnis faciens directe contra conscientiam suam, peccat.

1 Quia omnis ille, qui credit se malefacere, & tamen non resistit, sed huiusmodi opus prosequitur, ille, qui eccat, faciens directe contra conscientiam suam est huusmodi; ergo &c

2 Praeterea, ad rationem peccati sufficit, quod quis velit peccare, sed ois facies contra comscientiam uult peccare; ergo &c.

Sed sorte dicetur, quod si istud esset uerum, tunc habent erroneam conscientiam esset perplexus, quia si agit secundum suam conscientiam, tunc peccat, alias couscientia non esset erronea. Si autem non agit, tuc secundum issam conclusionem

Iterum peccatum committet, scu peccabit, co quod militat contra ea, quae sua conscientia dictat

Respondeo, quod talis esset per plexus secundum quid puta ipse est perplexus, quamdiu manet in tali errore, pertinaciter nolens vti super eo ipsorum sapientum, & litteratorum consilio:tamen non est ibi perplexitas simpliciter; quia fi voluerit confugere ad sapientum, & satrae scripturae instructio nem, seu consilium ab huiusmodi errore poterit liberari Quod autem ipso in suo errore durante perplexus sit, & quamcumque partem eligat, quod peccet, expresse paret per Magistrum sententiarum in glosa super illo verbo ad Roma. 14. "Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est".

Forte dicetur, quod praeceptum iudicis inferioris non obligat aliquem, vbi obuiat praecepto domini superioris sed comscientia gerit vicem iudicis inferioris: ergo eius prae reptum non obligat, vbi repugnat praecepto Dei. Respondeo, quod quamuis quis non peccat faciendo contra praeceptum iudicis inferioris, vbi scit, quod tale praeceptum repugnat mandato superioris domini: tamen si ipse credit tale praeceptum esse de intentione domini superioris, tuc peccat tale praeceptum transgrediendo, eo quod in hoc ipse intendat transgredi mandatum superioris domini. Sic autem est in proposito: quia faciens contra conscientiam, credit facere contra Dei voluntatem.

Ad argumentum principale dicendum, quod non obstante tali immediatione, ipsa voluntas ratione suae liber. tatis potest se auertere ab illo inobliquabili principio, & ideo potest peccare, nec ceterae potentiae possunt peccare nisi voluntate assentiente.

PrevBack to TopNext