Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XLIII ET XLIIII. Absoluta harum distinctionum diuisio, in quibus, tum de peccato in spiritum sanctum, tumide ortu potentia peccandi peragitur.

ST PRATEREA QVODD AM genus peccati &c. Postquam Magister determinauit generaliter de communibus peccatis, hic incipit tractare specialiter de quibusdam culpis grauissimis, faciendo mentionem de peccatoribus in spiritum sanctum peccantibus. Et diuiditur in duas partes: nam primo considerat de huiusmodi peccatorum grauitate, ac irremissibilitate. Secundo determinat de peccandi potestate ibi, Post praedicta. Prima in duanam primo de huiusmodi peccatis tractat penes quorundam doctorum assignationem. Secundo has culpas insi nuat iuxta sanctorum determinationem, ibi, est etiam, & alia. Prima in tres: quia primo magister peccati in spiritum sanctum innuit conditionem. Secundo inquirit eiusdem distinctionem. Et tertio circa praedicta mouet vnam dubitationem. Secunda ibi, Sed quaeritur quid sit illud peccatum. Tertia ibi, Sed quaeritur vtrum omnis. Et haec in duas secundum quod primo Magister mouet questionem. Secundo recitat circa eam duplicem opinionem, ibi, Quidam dicunt &c. Sequitur illa pars, est etiam & alia &c. In qua Magister de praedictis peccatis tractat iuxta sanctorum de terminationem. Et diuiditur in duas partes, secundum quod primo Magister recitat sententiam Beati Aug. Secudo beati Ambrosit. Secunda ibi, De hoc quoque peccato. Tuns sequitur illa pars, Post praedicta, quae est principium vltimae distinctionis istius secundi libri. Et diuiditur in duas partes: quia primo Magister tractat de potentia peccandi becundo incidenter determinat de potentia dominandi ibi, Hic oritur quaestio. Prima in tres, quia primo de causa, a qua habet esse potentia peccandi, mouet quaestionem Secundo recitat circa hoc minus veram opinionem. Ei tertio applicat suam determinationem. Secunda ibi, Qu dam putant &c. Tertia ibi, Sed pluribus sanctorum. Tuni sequitur illa pars. Hie oritur quaestio. Et diuiditur in tres partes, nam primo Magister mouet vnam questionem. Secundo ex illius quaestionis solutione tractandi de potentia dominandi accipit occasionem Et tertio dictorum in isto secundo libro ad dicenda in tertio facit continuationem. Secunda ibi, sed sciedum est Apostolum. Tertia, ib lam nunc his. Circa has duas vltimas distinctiones istius secundilibri quaero hanc quaestionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum