Quaestio 1
Quaestio 1
An peccatum aliquod sit simpliciter irremissibile
Et videtur quod sic. Quia pro omni peccato ri missibili est orandum, vt dimittatur: sed quoddam est peccatum, pro quo non est orandum, vt dimittatur, iuxta illud loan. dicitur, Est peccatum ad mortem, pro quo non dico, vt oret quis.
Contra, illud malum non est simpliciter irremissibile cuius radix, seu potentia est a Deo: sed potentia peccandi quo cuque genere peccati est a Deo, vt infra patebit:ergo nullum peccatum est simpliciter irremissibile. Hic primo videndum est, vtrum sit aliquod peccatum in spiritum sanctum. Secundo vtrum huiusmodi peccatum sit irremissibile Et hoc quantum ad distinctionem. 43 Tertio videndum est, vtri omnis potentia peccandi sit 2: Deo. Quarto vtrum omnis potentia dominandi sit a Deo. Et hoc quantum ad distinctionem vltimam, scilicet. 44. istius secundi libri.
RESOLVTIO. Et si nullum quidem percatum ad diuinam potentiam relatum, irremissibile dici possit, ex diuina tamen, & inspirata seriptura nobis consiat quoddam esse crime in Spiritum sanctum satum, quod sane propter ea irremissibile nuncupatur, quia nullam in se causam annexam peccatum excusantem continet, licet peccam li potentia a Deo tmnamauit.
Articulus 1
Utrum sit aliquod peccatum in spiritum sanctum
QVANTVM ad primum dico, quod plane & mani fesse patet ex scripturis sacris, quoddam peccatum esse, quod dicitur in spiritum sanctum. Patet enim hoc ex Euang. Et ideo praesupposito tali peccato esse, duo sunt videnda circa ipsum. Primo, scilicet quid sit peccatum in spiritum sanctum. Secundo, quot sint peccata in spiritum sanctum,
Quo ad primum est aduertendum, quod vt patuit superius in primo lib hoc nomen spiritus sanctus quandoque accipitur essentialiter, & sic conuenit ipsi deitati, & toti trinitati. Et sic dicitur, Spiritus est Deus, & eos, qui adorant eum, in spiritu & veritate oportet adorare. Alio modo personaliter: & sic solum dicitur de tertia persona in diuinis, iuxta primum modum scriptura sacra videtur accipere spiritum, cum dicitur esse peccatum in spiritum sanctum Nam, vt sic, huiusmodi peccatum distinguitur contra blasphemiam illatam domino nostro Iesu Christo, quo ad suam humanitatem: nam blasphemia contra deiatem dicitur in scripturis irremissibilis, contra autem humanitatem dicitur remissibilis. Vnde cum Iudaei Christo blasphemiam intulissent dicentes, vorax est & potator vini, & amicus publicanorum, & peccatorum, postea dixerunt blasphemiam contra virtutem suae deitatis dicentes: hic non eiicit daemonia nisi in belxebub principe daemoniorum Et ideo circa finem illius capituli subdit dominus noster lesus Christus dicens, Quicumque contra filium hominis verbum dixerit, remittetur ei: qui autem contra spiritum sanctum dixerit verbum, non remittetur ei, neque in hoc seculo, neque in futuro. Et isto modo videntur loqui de peccato in spiritum sanctum doctores antiqui, scilicet Athanasius, Hylarius, Chrisostomus, Ambrosius, & Hicronymus. Moderni vero doctore, appellant peccatum in spiritum sanctum, secundum quod quis peccat contra appropriatum spiritus sancti, & vt spiritus sanctus accipitur personaliter, puta, prout quis peccat contra diuinam voluntatem, bonitatem, & clementiam, quae appropriatur spiritui sancto.
De numero autem; & distinctione talium peccatorum diuersi diuersimode loquuntur. Aliqui enim videntur d tere, quod peccata in spiritum sanctum sint quattuor, scilicet desperatio, praesumptio, & agnitae veritatis, & maxime veritatis fidei impugnatio, & fraternae gratiae proximo collatae inuidentia, seu aemulatio. Aliqui, addunt obtinationem, & propositum numquam poenitendi: & sic crunt sex. Aliij addunt peccatum ex certa malitia, quod qmandoque dicitur peccatum ex electione, quandoque peccatum ex habitu, & finalem impoenitentiam, & sic erunt octo.
Distinctio autem horum fic haberi potest; quia quattuor possumus in proposito considerare, scilicet ipsorum peccatorum medicum, medicinam, infirmum, & infirmitatem.
Per comparationem igitur ad medicum accipitur desperatio, & praesumptio: nam aliqui solum attendunt eius iustitiam, nihil reputantes eius misericordiam, modo, quo dixit Cavm, Maior est iniquitas mea, quam vt veniam merear. Et horum peccatum est desperatio. Isti autem sunt calde ingrati, quod non attendunt, quam magna Dei misericordia est, quod etiam ipsi in hoc mundo viuunt, & iam in infernum non descendunt, & ideo non haberent negre diuinam misericordiam: sed deberent eam suppliciter exorare. Vnde de tali ingratitudine videtur dicere berncum ait, Ingratitudo est ventus vrens, siccans fontem pietatis, veniam misericordiae, fluenta gratiae. Aliij attendunt solum Dei misericordiam in nullo formidantes eius iustitiam, & istorum peccatum est praesumptio: nimis enim praesumit, qui tanti regis iustitiam non formidat
Respectu medicinae, quae quidem medicina est fides & gratia, sumuntur alia duo. Nam impugnantes fidei veritatem, & inuidentes gratiae gratum facienti fratribus communicatae, inutilem faciunt sibi medicinam suorum pecratorum, quae consistit in fide & gratia.
Ex parte vero infirmi, scilicet peccatoris, se tenent alia duo: nam peccator ex hoc, quod omnino pertinaciter se couertit ad commutabile bonum, dicitur obstinatus:: sed ex hoc, quod omnino pertinaciter se auertit ab incommutabili bono dicitur impoenitens . non habere propositum poenitendi, quo possit redire ad huiusmodi incommutabile bonum. Sed ex parte infirmitatis se tenent vltima duo; nam peccatum ex electione, seu ex certa malitia est ex habitu vitioso, qui est turpissima mentis infirmitas. Finalis autem impoenitentia est huiusmodi infirmitatis, & morbi cuiuslibet mortalis peccati maledicta creticatio tendens in mortem aeternam.
Est tamen aduertendum, quod prima quattuor magis proprie dicuntur esse peccata, cum sint distincta & determinata genera peccatorum secundum distinctam materiam. Alia vero magis proprie possunt dici circumstantiae, vel sequelae peccatorum: quia quodlibet istorum non habet materiam determinatam, sed applicabilia sunt ad quodlibet genus mortalis peccati. In quolibet enim genere peccati homo potest fieri obstinatus, & non habere propositum consitendi vel poenitendi, & habitum vitiosum acquirere & sine poenitentia finaliter mori, seu dece dere. Et ideo quo ad hoc magis approbabo sententiam illorum doctorum, qui quattuor dicunt esse genera peccatorum in spiritum sanctum,
Articulus 2
Utrum peccatum in spiritum sanctum sit irremissibile
QVANTVM ad secundum articulum dico, quod respectu diuinae potentiae nullum peccatum est irremissibile¬
1 Posset enim Deus, si vellet, remittere tam viuorum quam mortuorum, tam daemonum, quam hominum peccata: sed vocando peccatum remissibile, quod derelinquit aptitudinem, seu concernit habilitatem ad hoc, quo remittatur, sic quodlibet peccatum in spiritum sanctum potest dici irremissibile: nam quamuis peccatum ex ignorantia, vel ex passionis impulsu, vel impotentia aliquatenus excusetur, & per consequens concernat habilitatem ad remissionem: tamen peccatum in spiritum sanctum nullam habet causam annexam peccatum excusantem sed solum aggrauantem; ideo nullam concernit aptitudinem ad sui remissionem.
2 Praeterea, sicut infirmitas corporalis dicitur : incurabilis, cum per ipsam sic disponitur infirmus, quod omnem escam abominatur, & omnem medicinam abhorret & refutat, iuxta illud psal. Omnem escam abominata est anima eorum, & appropinquauerunt vsque ad portas mortis: Sic quia peccans in spiritum sanctum abhorret spiritualem medicinam, vt patet ex praecedentibus: ergo &c
Praeterea, nullum peccatum mortale dimittitur sine poenitentia: sed quodlibet peccatum in spiritum sanctum aliquo modo facit peccatorem impoenitiuum: ergo quodlibet potest dici irremissibile.
Dicunt autem quidam doctores in ista materia, quod si vocetur peccatum in spiritum sanctum peccatum mortale cum finali impeonitentia, vt accipitur peccatum in spiritum sanctum a beato Augustino, sic simpliciter dicitur in remissibile: quia numquam potest remitti, nec in vita ista impediente fnali impoenitentia, nec in alia vita, quia in ea non erit status remissionis: ergo &c
1 Sed istud non videtur esse verum: quia infinita potens tia Dei non exhauritur magnitudine cuiuscumque peccati; ergo Deus omne peccatum potest remittere.
2 Praeterea, satis communiter dicitur ad preces Gregorii Traianum fuisse ab inferno liberatum, & ad agendum poenitentiam de mortuis resuscitatum: & tamen planum est, quod Traianus in multis peccatis mortalibus decessit propter multas martyrum strages, quas fecit, & cum finali impoenitentia decessit, quia si poenitentiam egisset, antequam decessisset, tunc pro suis peccatis non fuisset damnatus, nec pro agenda poenitentia fuisset resuscitatus.
Articulus 3
Utrum omnis potentia peccandi sit a Deo
1 Quia omne ens est a Deo, potentia peccandi est ali quod ens: ergo &c. Maior patet ex fide: quia sine ipso factum est nihil Probo minorem: quia quod purum nihil est, nulla potentia est
2 Praeterea potentia benefaciendi est a Deo: ergo & otentia peccandi. Antecedens patet. Consequentiam probo: quia eadem est potentia merendi & demerendi; quod probatur sic: quia potentia rationali possumus benefacere &, mereri, sed potentiae rationales sunt ad opposita: eadem ergo potentia possumus malefacere & demereri, quod proprie est peccare.
3 Praeterea, sola voluntas est proprie potentia peccandi, vt patet per Aug: 2. de lib. arbitrio, sed voluntas est a Deo: ergo &c.
Sed quidam doctores circa istam materiam respondent per distinctionem. Dicunt enim, quod potentia peccandi potest dupliciter considerari. Vno modo, prout est principium actus. Alio modo, vt potest deficere. Primo modo est a Deo: quia, quicquid habet naturam entis positiui, oportet, quod reducatur ad Deum, sicut ad causam. primam. Sed secundo modo non est a Deo: quia defectibilitas conuenit rei creatae ex eo, quod est ex nihilo, vt ait Dam. esse autem ex nihilo conuenit rei creatae secundum se: quia sibi derelicta tendit in nihilum, & per consequens non poterit sibi conuenire ab alio, puta, a Deo.
Praeterea, ad idem arguunt quidam alij sic. Si potentia peccandi esset a Deo, hoc maxime esset pro tanto: quod talis potentia esset ipsum liberum arbitrium: sed hoc non, quia dicit Ansel. in de libero arbitrio, quod peccare nec est libertas, nec pars libertatis.
3 Praeterea, si potentia peccandi esset a Deo, tunc ipsum peccatum esset a Deo. Consequens est falsum. Probatio consequentiae, quia actus est perfectior, quam potentia: Dei autem perfecta sunt opera, vt dicitur in Deutero.
4 Praeterea, illud, cuius vsus est malus, ipsum quoque est malum, vt dicitur 3 topic. & per consequens tale quid non potest esse a Deo: sed vsus potentiae peccandi est malus, quia vsus talis est ipsum peccare: ergo talis potentia non potest esse a Deo.
Sed quamuis conclusionem elicitam ex prima parte praedictae diuisionis reputem esse veram: tamen conclusio elicita ex parte secunda, quae conclusioni per me posita videtur repugnare, non videtur posse stare.
1 Quia defectus, qui non habet rationem mali, non minus videtur esse a Deo, quam ille defectus, qui habet rationem mali: sed defectus, qui habet rationem mali, est a Deo, puta defectus poenalis: possibilitas autem deficiendi non habet rationem mali, quia omne malum, vel est malum culpae, vel poenae: sed possibilitas deficiendi nec habet rationem mali culpae, nec poenae, quia fuit in statu innocentiae, & per consequens ante omnem culpam & poenam
2 Praeterea, potentia deficiendi per corruptionem inest rebus creatis curruptibilibus a Deo: ergo & potentia deficiendi per electionem quae est potentia peccandi inerit ipsis rebus potentibus eligere ab ipso Deo. Antecedens patet, quia illud quod necessario requirit ordo vniuersi, hoc conuenit rebus a Deo; sed habere potentiam deficiendi per corruptionem requirit ordo vniuersi: nam plantae non possent nutriri, si terra non posset corrumpi: nec pari ratione bestiae possent nutriri per plantas, nec homines per bestias.
3 Praeterea, quod creatura sit de nihilo, hoc habet ab ipso Deo, sed ex hoc inest creaturae potentia peccandi, quia est de nihilo, vt dicit praedicta opinio: ergo potentis peccandi inest creaturae ab ipso Deo. Maiorem probo, quia quicquid est causa alicuius affirmationis, hoc etiam est causa negationis per se, & immediate consequentis ad talem affirmationem: quicquid enim est per se causa, quod aliquid sit sanum, hoc etiam est causa, quod tale quid non fit aegrum: sed Deus est causa creaturae secundum omnem entitatem posituam, quae est in creatura: ergo Deus est causa, quod creatura sit de nihilo, & de nullo praesupposito, cum ista negatiua per se, & necessario sequatur ad illam affirmatiuam.
Et per hoc patet ad primam rationem, quia esse ex nihilo non competit creaturae ex se, sed ex Deo. Ad probationem cum dicitur, quod creatura sibi derelicta tendit in nihilum, dico, quod talis tendentiae sufficiens causa est ipse Deus, non per sui influentiam & operationem: sed er suae influentiae subtractionem: quia illud, quod per sui influentiam est totalis, & perfecta causa alicuius entitatis, & conseruationis eiusdem, illud per subtractionem sua insiuentiae erit sufficiens causa, quare huiusmodi entitas cadat in nihilum: sed Deus per suam influentiam est perfecta causa omnis entitatis creatae, & conseruationis totius creaturae, quae conseruatur in aliquo esse: ergo &
Ad secundum nego minorem. Ad probationem dicendum, quod quamuis peccare non sit libertas, posse tamen peccare est in nostri arbitrii libertate: liberior tamen esset nostra voluntas, si peccare non posset, quia maior est libertas beatorum, qui peccare non possunt, quam viatorum qui peccare possunt
Ad tertium nego consequentiam. Ad probationem dico, quamuis in bonis actus sit nobilior potentia, tamen in malis est econuerso: nam peius est actu aegrotare, quam posse aegrotare.
Alias inuenitur talis additio. Etiam potest dici, quod licet peccatum non sit a Deo, tamen actus peccati est a Deo, eo modo, quo dictum est.
Ad quartum dicendum, quod licet illud sit malum, cuius vsus ita est malus, quod non possumus eo bene vti: tamen cuius vsus est malus non necessario, sed ex eo, quod cum possemus eo bene vti, abutimur eo, illud non est malum, sed potest esse bonum, possumus enim etiam bonis male vti, & hoc magis proprie abusus, quam vsus debet dici. Sed potentia peccandi, quae est liberum arbitrium, possumus, si volumus bene vti resistendo vitiis, & prosequendo virtutes: ergo &c
Articulus 4
Utrum omnis potentia dominandi sit a Deo
QVANTVM ad quartum articulum sunt duo videnda Primo, vtrum omnis praelatio, seu potestas dominandi sit a Deo Secundo vtrum homo fidelis teneatur obedire domino infideli, seu principi infideli.
Quantum ad primum dico, quod praelatio, seu principatus potest tripliciter considerari. Vno modo, in se. Secundo, quantum ad modum, quo quis consequitur principatum. Et tertio, quantum ad vsum eius.
1 Quia omne bonum a Deo est, sed principatus consideratus secundum se, cum sit quidam ordo, seu modus ordinate videndi, est non modicum bonum vniuersi: ergo est ab ipso Deo.
2 Praeterea, semper primus est causa omnium aliorum quae sunt post: sed Deus est primus princeps totius vniuersi. Maior patet 2. Met Minor similiter patet 12. metaph
3 Praeterea, illud, quod in paradiso fuisset, si homo in statu innocentiae permansisset, hoc est a Deo, seu fuisset ab eo: sed praelatio praedicto modo in paradiso fuisset: ergo &c. Maior patet. Minorem probo, quia naturaliter sunt domini, qui vigent prudentia, & intellectu, vt patet 1. politic, propter hoc enim aliquo modo vir dominatur puero, masculus feminae, & homo bestiis. Sed etiam in paradiso vnus homo fuisset aptior altero quo ad habitus, & actus intellectuales, secundum quod vnus fuisset melioris complexionis, quam alter: quia "molles carne aptos mente dicimus, duros autem ineptos", vt patet 2. de anima, quod verum est loquendo de mollitie proueniente ex bonitate, seu raritate complexionis, & non ex abundantia flegmatis, sicut contingit in mulieribus. Quod autem in paradiso vnus fuisset melioris complexionis altero, hoc patet, quia tunc, sicut & nunc secundum meliorem coniunctionem abstrorum fuisset foetus conceptus nobilioris complexionis.
1 Forte dicetur, quod nullum potest esse dominium sine seruitute, sed in paradiso non fuisset seruitus. Maior patet, quia vnum relatiuorum non potest esse sine altero, vt patet in libro praedicamentorum & 5. metaph. Minor etiam patet, quia solum propter peccatum seruitus est introducta.
2 Praeterea, omne dominium vtitur aliqua lege respectu subditorum, sed "iusto non est lex posita", vt ait Apostolus, Cum ergo omnes in statu innocentiae fuissent perfecte iusti propter originalem iustitiam, quam quilibet habuisset in paradiso: ergo in paradiso non fuisset lex, nec per consequens dominium. Et confirmatur, quia vt patet 10 ethicorum, Oportuit leges instituere coactiuam habentes potentiam, & hoc solum propter rebelles, & iniustos; In statu autem innocentiae nullus fuisset rebellis, vel iniustus
Respondeo, quod dominium potest dupliciter considerari. Vno modo, prout concernit timorem seruilem excludentem dilectionem in subdito, & hoc est dominium Despoticum requirens seruitutem poenosam inductam propter peccata huiusmodi. Et huiusmodi dominium in statu innocentiae non habuisset homo respectu hominis sed solum respectu irrationalium animalium. Propter quod Deus dixit primis parentibus, "Dominamini piscibus maris, & volatilibus caeli: & vniuersis animantibus, quae mouentur super terra". Et infra dixit dominus Noae & filiis eius, "Terror vester & tremor sit super cuncta animalia terrae". Alio modo, prout concernit mutuam dilectionem. Et hoc dupliciter, puta vel secundum liberam voluntatem, & sic est dominium regale, & istud in paradiso competisset patribus respectu filiorum. Vel secundum certas leges, & istud est dominium politicum, quod competit ei, qui praeest ciuitati respectu ceterorum ciuium, & istud competisset in paradiso viro respectu vxoris, cui praefuisset, secundum certas leges bonum matrimonii promouentes; & prudentior minus prudentibus politice in paradiso praefuisset, inquantum ipsos instruxisset in talibus, quae ipsis expediuissent.
Et per hoc patet ad primam instantiam. Ad secundum dicendum, quod apud nos sunt tres effectus praelationis. Primus est subditos docere, quo modo in suis actibus conuenientius dirigantur. Alius est subditos defendere, ne ab iniustis opprimantur Et tertius est malos subditos punire, vt de suis excessibus corrigantur. Primo modo fuissent lex, & praelatio in paradiso; sed non secundo, & tertio modo. Et de his intelligitur auctoritas tam Apostoli, quam Philosophi
Praeterea, pro conclusione praedicta arguo sic. illud, quam couenit hominibus secundum rectam rationem, hoc competis eis a Deo, seu secundum diuinam ordinationem, sed secundum rectam rationem debitum est inter homines esse praelationem: ergo &c. Maior patet: quia ad hoc Deus dat homini rationem, vt exequatur ea, quae debita sunt secundum rectam rationem Minorem probo: quia illud, quod est naturale, & expediens, est secundum rectam rationem sed vt ait philosophus primo politicorum, in omni pluralitate ordinata naturale est & expediens, vt vnus praesit, & alij sint subiecti; in his autem consistit ratio praelationis: ergo &c
Et confirmatur, quia in omnibus naturalibus videmus quod inferiora reguntur per superiora, & multitudo reducitur ad vnitatem: sed mos, sicut & ars debet imitari naturam.
Sed secundo modo, & tertio, puta quo ad modum adipiscendi dominium, & quo ad vsum dominii iam adepti: sic dico, quod si talia fiant ordinate, & secundum iuris debitam exigentiam, puta obseruatis debitis conditionibus, & circumstantiis in consecutione, & vsu praelationis requisitis: sic praelatio vel principatus est a Deo. Si autem praedicta non obseruantur, tunc huiusmodi praelatio, & principatus, quamuis sint a Deo quantum ad naturam, & entitatem actuum, sicut & cetera mala sunt a Deo, vt superius est probatum: tamen non sunt a Deo quantum ad deformitatem, & obliquitate actus. Nam, vt sic, in talibus mortale peccatum committitur, quod non potest esse a Deo, sed a mala hominum voluntate. Vnde talibus dicitur. "Ipsi regnauerunt, & non ex me; principes extiterunt & non cognoui", scilicet notitia approbationis.
Per praedictam etiam distinctionem patet responsio ad quaedam communia obiecta, puta, quod cum dicitur, quod quidam sunt peruersi principatus, Praeterea, quidam sunt vsurpati principatus Praeterea, a quibusdam iuste aufertur principatus: sed sicut, quod "Deus coniunxit, homo non debet separare", sic quod quis habet a Deo, seu quod alicui datum est a Deo, hoc iure non aufertur ab eo per hominem. Ista enim omnia & consimilia solum concludunt vel quantum ad inordinatum modum consequendi praelationem, vel quantum ad inordinatum vsum: quia dato quod aliquis iuste sit dominium consecutus, tamen potest eo ita peruerse vti, quod de iure est tali dominio priuandus
Quantum ad secundam partem quarti articuli dicendum, quod talis infidelis vel est iuste consecutus huiusmodi dominium, & ordinate eo vtitur: uel iniuste est huiusmodi dominium consecutus; vel dato, quod dominium iuste sit adeptus, tamen iniuste, & inordinate eo vtitur.
Primo modo dico, quod tales Christiani subditi tenentur obedire huiusmodi principi, quamuis sit infidelis: nisi aliquo modo iuste fuerint tali seruitute liberati, puta per principem superiorem, qui plenum habet dominium: super illum infidelem dominum. Sed secundo, & tertio modo dico, quod ipsi non tenentur obedire tali infideli domino.
1 Primo probo sic. Illud, quod quis iuste est assecutus, hoc iniuste aufertur ab eo, nisi ipse abutatur eo: sed iste infidelis, vt supponitur, iuste est assecutus huiusmodi dominium, nec abusus est eo: ergo &c.
2 Praeterea, Beatus Petrus loquens de Christianis ait, "Serui subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis, & modestis, sed etiam discolis".
3 Praeterea ait Apostolus, "Quicumque sunt sub iugo serui, dominos suos arbitrentur omni honore dignos". Et exponit hoc verbum glosa etiam de "iugo" dominorum "infidelium"
5 Praeterea, ius diuinum, quod est ex gratia & fide Christiana, non tollit illud, quod est de iure humano, & ex naturali ratione: sed distinctio, quae est inter fidelem & infidelem, est ex iure diuino; iustum vero dominium est ex iure humano, & ex naturali ratione; ergo &c. Minor patet ex praecedentibus. Maior probatur: quia sicut gratia non tollit humanam naturam, sed perficit eam: ita nec ius diuinum tollit illud, quod est de iure humano, & innascitur ex recta ratione; nec per consequens distinctio fidelis ab infideli tollit dominium, seu principatum domini infidelis, quem habet super fidelem subditum.
Quidam tamen doctores dicunt, quod huiusmodi dominium, quod habet princeps infidelis super populum Christianum, ecclesia sua auctoritate iuste potest auferre a tali principe.
1 Quia infidelis demerito suae infidelitatis meretur amittere potestatem, quam habuit super eos, qui translati sunt in filios Dei.
2 Praeterea, dicit Saluator, "Si ergo vos filius liberauerit, vere liberi eritis" ; sed quemlibet baptizatum filius Dei suo sanguine redemit, & liberauit.
3 Praeterea, dicit Saluator, quod filij sunt liberi a tributo: sed omnibus regeneratis in Christo, "qui non ex sanguinibus, nec ex voluntate carnis, nec ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt", data est potestas, vt sint filii Dei, iuxta illud, "Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri" ; ergo &c
4 Praeterea, cessante causa, cessat effectus, sed peccatum, quod est causa seruitutis, cessat per baptismum: ergo &c.
5 Praeterea, quod absoluit a maiori vinculo, potest etiam absoluere a minori; sed fides absoluit a vinculo matrimonii, quo ligatus fuit homo fidelis, antequam fidem reciperet, cum persona infideli, quod quidem vinculum maius, & intimius esse videtur, quam vinculum seruitutis; quia in paradiso fuit a Deo institutum. Etiam de ipso ait Saluator in euangelio, "quod Deus coniunxit, homo non separet" ; ergo merito fidelis poterit absolui a vinculo infidelis domini
Sed saluo semper iudicio meliori istud non teneo 1 Quia iste, qui non est de iurisdictione ecclesiae, nisi alium de peccet contra ecclesiam, quam in hoc solum, quod non tenet fidem ecclesiae, non potest iuste puniri per ecclesiam; sed iste supponitur in nullo peccasse contra ecclesiam; nisi in hoc solo, quod non tenet fidem ecclesiae. & grauiter punitur dominus in hoc, quod ab eo aufertur iurisdictio suae dominationis, quam habet super proprios seruos ergo &c.
2 Praeterea, nullus infidelis, qui numquam subfuit fidei ecclesiae, violenter debet compelli ad suscipiendum fidem ecclesiae: sed si ecclesia quemlibet de nouo venientem ad fidem liberaret a seruitute, qua tenebatur domino infideli, huiusmodi dominus violenter compelleretur ad fidem, quia quilibet suorum seruorum posset ad fidem conuerti, & sic ipse totum principatum suum perderet, nisi fidem Christianam susciperet.
1 Forte dicetur, quod statutum est eccclesiae, vt patet extra de Iudaeis, quod si quis seruus Iudaeorum factus fuerit Christianus, statim a seruitute liberatur, si fuerit vernaculus, id est, in seruitute natus; ac etiam si fuerit emptitius, id est, ad seruitium emptus.
2 Praeterea, si talis Christianus maneret sub iugo huius infidelis principis, tunc ille dominus infidelis posset talem subditum compellere ad hoc, vt Christi fidem dimitteret, & Christum blasphemaret
Respondeo, quod secus est de Iudaeis, & ceteris infidelibus: quia Iudaei exigente suo demerito per Romanos principes sunt in seruitutem redacti, & proprii serui facti. Seruus enim dicitur a seruando. quia, cum iure belli obtentus iuste posset occidi a principe, seruatur: & sic ipse cum sua posteritate in seruitutem redigitur. Sic factum est de Iudaeis per Titum & Vespesianum. Cum igitur in successu temporis Romani principes facti sint Christiani: ergo Romana ecclesia ad fauorem fidei seruos Iudaeorum ad fidem conuersos, potest liberos reddere: quia ipsi Iudaei & bona eorum subsunt auctoritati ecclesiae per fauorem Romanorum Imperatorum, qui hoc ecclesiae contulerunt: hoc autem non tenet de ceteris infidelibus.
Ad secundam instantiam dicendum, quod si princeps infidelis cogeret subditum fidelem ad negandum fidem tunc abuteretur sua potestate: propter quod mereretur eam perdere, & etiam iustum bellum contra ipsum, & contra suum dominium per ecclesiam, & omnes Christianos posset moueri intantum, quod non solum subditi a suo dominio possent inste liberari, verum etiam persona talis principis iuste posset in seruitutem redigi, vel etiam priuari.
Ad primum motiuum illius opinionis dicendum, quod nisi aliquo alio modo princeps infidelis abutatur sua potestate, ex simplici sua infidelitate non meretur eam perdere
Ad secundum dicendum, quod illa verba Christi possunt intelligi de libertate, qua liberati sunt Christiani seruitute legis Mosaycae, quantum ad obseruantiam cerimonialium praeceptorum. Possunt etiam intelligi de liberitate, qua liberati sumus a peccato, &a diaboli seruitute.
Ad tertium dicendum, quod Christus intelligit ibi per filios Apostolos, qui de bonis huius mundi nihil possidebant, teste Petro, qui ait, "Ecce nos reliquimus omnia & secuti sumus te". & ideo non tenebantur ad solutionem tributi. Sed Iudaeis, qui bona mundi possidebant, dixit idem Christus, "Reddite, quae sunt Caesaris Caesari, & quae sunt Dei Deo." Quasi dicat, Tributum dare debetis de temporalibus, quae possidetis
Ad quartum dicendum, quod quamuis per gratiam, & caritatem, ac etiam per catholicam fidem, quam Christianus recipit in baptismo, anima liberetur a malo culpae tamen corpus suum non liberabitur a malo poenae moritur enim baptizatus, sicut non baptizatus, nec etiam per fidem liberamur a debito iustitiae, sed iustum est principi obedire, quamuis infideli, qui dominium suum iuste consecutus est, & iuste, & ordinate eo vtitur
Ad quintum dicendum, quod si vnus coniugum ad fidem conuertitur, altero manente infideli, si infidelis consentit habitare cum fideli ipsum non turbando, & alliciendo ad infidelitatem, & absque blasphemia Creatoris, tunc fidelis non est absolutus a vinculo matrimonii. Si autem infidelis nollet fideli cohabitare, nisi ipsum alliciendo ad infidelitatem, & creatorem plasphemando, tunc suo demerito perdit ius, quod habuit in personam fidelem, & per consequens iuste absoluitur fidelis ab infideli. De isti etiam magis complete apparuit in isto lib. 4. Et sic eodem modo, si princeps infidelis nihil exigit a subdito fideli praeter illud, quod de iure debet exigere, tunc subditus tenetur obedire. Si autem subditum vellet artare ad ea, qua essent contra Deum, & contra animae suae salutem, tunc infidelis princeps perderet illud ius, quod habuit super huiusmodi subditum,
Secundo dico, quod si talis princeps iniuste est huiusmodi dominium consecutus, tunc subditi non tenentur sibi obedire; & ab eo iuste possunt recedere.
Quia ab iniusto possessore iuste aufertur illud, quod possidet iniuste: sed talis Tyrannus iniuste possidet huiusmodi dominium, vt supponitur, ergo &c
Tertio dico, quod dato, quod princeps infidelis iuste sit assecutus suum dominium, si tamen vtitur tali dominio iniuste, puta ad blasphemiam creatoris, impediendo subditum quo ad ea, quae spectant ad fidem Christianam, iterum meretur perdere huiusmodi dominium.
Et licet ista conclusio pateat ex praedictis, tamen ipsam potero persuadere hoc modo. Quandocumque idem subditus obligatus est duobus dominis, vni tamquam simpliciter superiori, & alteri tamquam inferiori: si inferior princeps coartat huiusmodi subditum dissentire a fidelitate domini superioris, tunc talis princeps secundum leges, & iura perdidit iurisdictionem respectu talis subditi, nec huiusmodi subditus ad eius obedientiam vlterius obligatur, sed Deus est summus dominus, & vuiuersalissimus Imperator, respectu cuius omnis princeps huius mundi est inferior; ergo &c
Ad argumentum principale dicendum, quod per illa verba non intendit beatus Ioannes, quod aliquod peccatum quamuiscumque magnum sit totaliter irremissibile quamdiu viuit homo in hoc mundo, sed intendit dicere quod sit valde difficile obtinere remissionem de huiusmodi nephandissimis peccatis; & ideo non per orationem cuiuslibet mediocris Christiani reducitur talis peccator ad condignam poenitentiam, sed solum per orationem excellentium, & deuotissimorum fidelium. Etiam posset dici, quod beatus Ioannes per illud peccatum in morto intelligit peccatum in spiritum sanctum ex illa circumstantia, quae est finalis impoenitentia: quia vbi de certo constaret aliquem in peccato mortali sine poenitentia ab hac vita migrasse, pro isto non esset orandum secundum legem communem, eo quod talis sit extra statum merendi in quo statu nos conseruet pro via praesentis peregrinationis, donec perducat ad patriam beatae fruitionis, Saluator omnium saluandorum, qui viuit, & regnat in saecula seculorum Amen