Text List

Circa textum 1

Circa textum 1

DISTINCTIO I Lucida totius materiae buius volumuis diuisio, e praesentis distinctionis apta subdiusio, mn quo ineffabile incarnationis mo sterum incipit, explicari.

VM VENIT ERGO PLENIT vDo TEMP OR IS. Postquam separatim determinatum est de rebus fruibilibus in primo libro, & de rebus vtibilibus secundo libro: Hic in tertio coniunctim de vtrisque tractatur, cum de incarnati verbi mysterio determinatur. In quo, qidem mysterio fruibile & vtibile, Deus scilicet, & homo modo mirabilissimo creduntur personaliter, seu hypostam tice conuenisse. Et quia illud verbum benedictum a Ded patre aeternaliter natum, in virgine matre temporalite ncarnatum: mediator Dei, & hominum Christus Deu noster caput esse dignoscitur tam triumphantis, quam mi litantis ecclesiae, nos quoque membra eius. Ideo Magister duo facit: nam primo tractat de condicionibus iam dicto capiti specialiter conuenientibus, Secundo de perfectionibus membris istius capitis spiritualiter inexistentibus ibi, Cum vero supra &c. Prima in duas: quia primo Magister tractat de verbi diuini incarnatione. Secundo de incarnati verbi passione ibi, lllud quoque praetermittendum non est. Prima in duas: quia primo agit de humannaturae ad vnitatem diuini suppositi assumptione, Secundo de assumptae naturae collata perfectione, ibi, Praeterea sciendum est. Prima in duas: quia primo Magister tractat. de quibusdam ad actum istius benedictae incarnationi praesentialiter concurrentibus. Secundo de quibusdam am dictum actum ordinaliter consequentibus, ibi, Ex premissis emergit quaestio. Prima in duas: quia primo Magiister ponit suam considerationem circa hanc ineffabili Dei incarnationem. Secundo circa istius incarnationis ter minationem mouet vnam dubitationem, ibi, Praeteres inquiri oportet. Prima diuiditur in quattuor partes: nam primo Magister considerat de persona, nostram humanitatem assumente. Secundo de assumptionis modo, & on dine. Tertio de condicione assumptae naturae. Et quarto mouet vnam dubitationem de assumptionis causa efficit te, Secunda pars incipit ibi, Et quia in homine. Tertia ibi, Quaeritur etiam de carne. Quarta ibi, Cum igitur incarnatio. Prima in duas. Nam primo Magister innuit, quod solus filius humanam carnem assumpsit. Secundo inquirit, an pater, vel spiritus sanctus similiter incarnari potuerit, ibi, Si vero quaeritur. Prima pars ess praesentis lectionis. Et diuiditur in duas partes: nam primo Magister ostendit quomodo, & a quo filius Dei in carnem missus fuit. Secundo ostendit, quare solusfilius, & non pater, vel spiritus sanctuscarnem assumpsit, ibi, Diligenter vero. Circa principium istius benedictae incarntionis quaero quaestionem istam.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum 1