Prologus
Prologus
EDIT ADISSVS VoCEM SVAM. Iuxta superius factam distinctionem illorum verborum, dixi, quod Magister sententiarum in tertio libro considerat supremorum, & in fimorum mirabilissimam coniunctionem, cum ib dem pertractat ineffabilissimam, quamuis tamen verissimam, diuini verbi incarnationem. Haec enim incarnatio fuit a Deo fingulariter admirabilis, & mirabiliter singularis, quod nes primam similem visa est, nec habere sequentem. Vnde propter huiusmodi incarnationis mirabilem singularitatem, Volusianus in quadam epistola Deato August transmissa, cordis sui admirationem proponit in huc modum, Miror vtrum mundi rector, & dominus, intemeratae virginis corpus impleuerit, pertuleritque nouen mensium longa illa fastidia mater: & cum virgo enixa sit solemnitate pariendi, post haec virginitas putatur intacta Intra corpusculum vagientis infantiae latet, cui par vix putatur vniuersitas: patitur puerilitatis annos, adolescit, uuentute solidatur, & tandiu a suis sedibus abest ille regnator, atque ad vnum corpusculum totius mundi cura transfertur. Quibus admirationibus, & dubitationibus respondens August. in alia epistola Volusiano destinat, sic ait. Hic si ratio quaeritur, non erit admirabile: si exemplum poscitur, non erit singulare: demus igitui Deum aliquid posse, quod nos fateamur inuestigare non posse. in talibus enim rebus ratio facti est potentia facientis. Vnde etiam Leo papa de ista benedicta verbi Dei incarnatione loquens in quodam sermone, sic ait, Ecedit quidem dilectissimi, multumque supereminet humani eloquij facultatem diuini operis magnitudo: S inde oritur difficultas fandi, vnde adest ratio non tacendi: quia in Tesu Christo filio Dei non solum ad diuinam essentiam, sed ad humanam spectat naturam, quod dictum est per prophetam lsaiam. Senerationem eius qui enarrabit : vtramque enim naturam in vnam conuenisse personam, nisi fdes credat, ratio non explicat. Et idec numquam deficit materia laudis, quia numquam sufficit copia laudatoris. Haec autem admtrabilis verbi Dei incan natio, circa quam in tertio libro versatur Magistri consideratio, notatur in verbis superius introductis, cum dicitur, V o cE M. Et hoc satis congrue, quia secundum bea tum August. 15. de trin Verbum nostrum interius habet similitudinem cum verbo dinino aeternaliter genito, & verbum nostrum in voce prolatum, habet similitudinem cum verbo diuino pro nobis incarnato, vt de hac voce intelligatur dixisse ille diuinorum secretorum eximius pe crutator, cum ait. Audiui vocem de coelo, tanquam vocem tonitrui magni: & vocem, quam audiui sicut citharaedorum citharixantium in citharis suis, & cantabant quasi canticum nouum ante sedem Dei, & agni. In quibus verbis sub triplici vocis metaphora tripartita terti libri materia aliqualiter insinuatur. Nam in tertio libro, primo tractatur de verbi incarnati purissima conceptione, & singularissima generatione. Secundo, de humanitatis assumptae crudelissima castigatione, & acerbissima passione. Et tertio de animae Christi, suorum quoque membrorum amoenissima perfectione, puta, virtutum, do norum, ac praeceptorum fforidissima compositone. lstorum primum notatur, CVM VOx DE CeL O AVDITA, assimilatur aquarum multitudini. Secundum, cum aequiparatur tonitrui magnitudini.
Tertium, cum proportionatur citharix antium pulchritudini, seu citharaedorum sonitui. DICO IGITVR primo, quod sententiam primae partis tertij libri, puta, verbi incarnati, purissimam conceptionem intelligimus; cum praemittitur, AVDTV1 VOCEM DE CAeLo, TA MQVAM VOCEM AQVARVM MVLTARVM; vbi ceteris aquae condicionibus praetermissis, quae valde multae sunt, duas ad praesens potero applicare. Habes enim aqua terrae nascentia specialiter foecundare; & sudiffluentia munditiam conseruare. Sic in praedictae vocis expressione, seu in verbi incarnati conceptione, persona concipienti fuit communicata verissimae maternitatis fo cunditas, attamen in ipsa fuit conseruata mundissimae pu citatis Virginitas Propter quod aquae huic voci assimiatae, redundare videntur de isto viuo, & splendido ffuuio, quem idem loannes vidit, vbi sic ait, Ostendit mihfiuuium aquae viuae splendidum, tanquam crestallum procedentem a sede Dei, & agni in medio plateae eius, scilicet ciuitatis Hierusalem: & ex vtraque parte fluminis lignum vitae afferens fructus duodecim per menses singulos reddens fructuum suum. vbi per fluuium splen dioum, & crystallinum, intelligere possumus Dei verbum, seu filium conceptum mundissime: salua concicipientis purissima virginitate. Sed per lignum vitae ex fluminis vtraque parte afferens fructus &c intelligere possumus vberrimam Virginis foecunditatem, qua sslum geminum gigantem concepit, & peperit: cuius dextra es vera deitas; sinistra vero humanitas. Nec vacat a mysterio, cum dicitur de isto fluuio, quod procedit a sede Dei & agni. Nam ista benedictam incarnatio sic fuit terminatiue respiciens solum filium, quod tamen effectiue totius trinitatis respicit contubernium Procedit ergo ille fluuius splendidus, puta, ille conceptus mundissimus a sede, idesi a spiritu sancto, qui nomine sedis exprimitur: eo, quod sit dilectio & tranquilla concordia, in qua pater, & filius sibi mutuo delectabiliter conquiescunt. Nomine autem Dei intelligitur pater, qui secundum Dion est fontana deitatis; filius autem & spiritus sanctus sunt deigenae pululationes deitatis. Sed nomine agni intelligitur filius Dei, qui & in veteri & nouo testamento nomine agni expressus figuraliter inuenitur. Nam de ipso dicitur. Emitte agnum domine dominatorem terrae, de petra deserti ad monte filiae svon. Et loan. Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi. Est igitur sensus, procedentem a sede Dei & agni: idest a spiritu patris & filij, vbi genitiue ponitur pater & filius, quamuis aeque causauerint istam incarnationem, sicut spiritus sanctus, tamen, cum sit opus amoris, & ietatis: igitur spiritui sancto singulariter appropriatur. luxta quod etiam dicitur in svmbolo filius Dei conceptus a spiritu sancto. Istam etiam conceptionem mundissimam superius sub vocis nomine expressam considerans beatus reg in quodam suo cantico de verbi incarnatione sic ait. Vox clara ecce intonat: obscura quaequo increpat. pellantur eminus somnia, ab aethere Christus promicat. Et infra eodem cantico. E sursum agnus mittitur laxare gratis debitum &c. DII secundo, quod assumptae humanitatis acerbissimam passionem, de qua determinatur in secunda parte tertij libri: intelligere possumus per tonitrui magnitudinem, cum additur. Et tanquam vocem tonitrui magni. Istud tonitruum merito debuit esse magnum: cum coelorum fabricator sic intonuit, quod totus mundus tremuit. Cum enim audita est vox tonitrui in rota: puta in cruce sancta, tunc radij solares obscurati sunt: petrae scissae sunt: monumenta aperta sunt. Nec mirum de istius tonitrui magnitudine: quia vt patet in lib meteororum, tanto tonitruum est sonoroius, quanto vapor nubium ab impetu ventorum repeninius laceratur. Sed Christus fuit vapor diuinae sapientiae iuxta illud. Vapor est enim virtutis Dei, & emanatio quaedam claritatis omipotentis Dei sincera. Qui quidem vor nubem leuem assumpsit immaculatae humanitatis, iuxta quod dicitur. Ascendet Dominus super nubem leuem & ingredientem AEgiptum. Haec autem nubes assumptae humanitatis ab impetuosa tempestate ventorum puta, ab inuidiosa malignitate ludaeorum impijssimae lace rabatur : ex qua dilaceratione septem tonitrua, scilicet septem vltima verba a verbo incarnato in cruce pendente verberata, seu prolata finaliter processerunt. Ad quorum verborum similitudinem posset exponi illud Apoc. Locuta sunt septem tonitrua voces suas. Applicationem tamen istorum, quomodo videlicet septem verba, quae Christus in cruce legitur protulisse, his septem tonitruis assimilentur ad praesens omitto causa breuitatis
Sequitur in auctoritate praedicta: Et vocem, quam audiui, sicut citharedorum citharixantium in citharis suis. Vbi, vt dicebatur, notatur materia tertiae partis tertij libri sententiarum: in qua tractatur de animae Christi suorumque membrorum amoenissima perfectione. Sicut enim cordae ipsius citharae debite proportionatae, & ordinate compositae dulcissimam resonant melodiam: sic in ani ma floride decorata, ex compositone virtutum & donorum, fructuum, & preceptorum, de quibus Magister a principio 23. dist tertij libri determinat vsque ad finem illius libri: mirabile & immensum laudis diuinae praeconium videtur resultare. Istae enim sunt citharae & phialae auree quae sunt plenae odoramentorum. His; igitur cit haris m hoc modo citharixando, taliter proficere debemus virtutum operibus nos ipsos exercitando: vt cum praedictis ci tharaedis in gloria illbdcanticum nouum cantare mereamur ante sedem Dei & agnis quod nemo dicere potuit nisi illa centum quadraginta quattuor millia, qui empti unt de terra. Quod nobis praestare qiguetur ipse inspirator coelestium citharedorum; in cuius vnitate filius cum patre viuit, & regnat in saecula saeculorum Amen
On this page