Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO III. breuis, & resoluta huius distinctionis diuisio, in qua quidem de corns assumpte conditione agitir.
QVARITVR ETIAMDECARNE VERDI Postquam Magister tractauit de assumptionis humanae naturae modo, & ordi ne: hic de carnis assumptae determina condicione: Et diuiditur in duas partes; quia primo ostendit qualis fuit ista caro ante verbi Dei: incarnationem. Secundo qualis fuit pos ipsius assumptionem, ibi; Quo circa primitiam. Prima in duas: quia primo Magister tangit praedictae carnis qualitatem, dum ante assumptionem fuit in gloriosa Virgine Secundo tangit eiusdem carnis condicionem, dum fuerat ante virginis natiuitatem in antiquorum patrum germine, ibi, Cum autem illa caro. Sequitur illa pars. Quo circa. Et diuidit in duas partes: nam primo Magister tat git puritatem illius carnis, quam in Christo post assumptionem habuit. Secundo ostendit, quomodo ista caro in gloriosae virginis vtero formata fuit, ibi, llli autem sententiae. Et haec in tres: nam primo circa praedictae carni assumptionem, & formationem mouet dubitationem Secundo circa hoc recitat quandam falsam opinionem Et tertio subdit veritatis determinationem. Secunda ibi Horum occasione verborum. Tertia ibi, Sed alia ratio. Et haec est sententia istius tertiae distinctionis in genera li, circa quam in speciali quaero hanc quaestionem,
On this page