Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An Beata virgo fuerit concepta in peccato originali

Questio. 1. An Beata virgo fuerit concepta in peccato originali.

VTRVM Virgo gloriosa, quae a Deo fuit praeelecta vt filium dei conciperet, sucrit concepta in original peccato. Et videtur quod sic. Quia a lege communi omnium hominum niturali propagatione conceptorum non excipitur virgo Maria: sed concipi in originali peccat. est de lege communi omnium hominum, iuxta illuc Augu. de fide ad De. Firmissime tenc, & nullatenus dubites, omnem hominem, qui per concubitum viri, & mi lieris concipitur, cum peccato originali nasci, impietati subditum, mortique subiectum, & ob hoc natura irae na sci filium, de qua dicit Apostolus, Framus enim & non natura filij irae, sicut & ceteri, a qua ira nullus liberatu nisi per fidem mediatoris Dei, & hominum, lesu Christi qui sine peccato conceptus est, sine peccato natus, sin peccato mortuus. CONTRA. illud, quod filiumbo decuit respectu eius, quam in matrem elegit, pie credendum est, quod hoc opere adimpleuerit, sed Dei filiumd cuit gloriosam suam matrem ab omni matula praeseruare: ergo, &c.

Hic quattuor sunt videnda, Primo, vtrum Deata virg contraxerit peccatum originale in sua conceptione) Secunda, vtrum contraxerit aliquod peccatum actuales sua conuersatione. Tertio, de prima Virginis sanctifo tione. Et quarto, de secunda sanctificatione, quam rec pit in Christi conceptione

Articulus 1

Utrum beata virgo contraxerit peccatum actuale in sua conuersatione

ARTICVLVS I Vtrum beata virgo contraxerit peccatum orignale in sua conceptione.

RESOLVTIO. cum Dto haud fuerit imp essibile heatam Virginem ab ingudi culpa praeseruasse, congruit bonitati eius, & maximedinm hoc ipsum peregisse; & licet ipsa actuali culpae numquam hoiacuerit, duae tamen de ipsaferumtur sanctificationes, quam neutra alicuius vitum ligamen fuit, seu extiyrpatio: sed pom decorem, & venustatem, nec non meritorum camulm exhibitae fuere

QVANTVM ad primum, primo ponam duas cond siones. Prima est, quod Deus potuit Virginemm trem praeseruare ab originali culpa¬

Secunda, quod hoc congruum fuit, & diuinam bo tatem decuit. Tertio infero vnum corollarium, scilid quod de facto virgo mater Dei sine peccato coned fuit. CONCLVSIONEM primam probo sic. Deus) tuit semen, quo virgo propagata est, prae seruare a litate morbida, ex cuius connexione foetus inficituro ginali macula : ergo potuit virginem praeseruare abbi iusmodi macula Consequentia patet: quia praeue causa, praeuenitur effectus: sicut enim in paradiso fuit geniti homines sine originali peccato propter puntm seminis, & carentiam huius morbidae qualitatis, siud Antecedens probo: quia virture diuina prius potestsd rari a posteriori, maxime si ipsum prius est entitas sim citer absoluta : sed semen est naturaliter prius illa mo bida qualitate contracta ex peccato primi hominis, &d entitas simpliciter absoluta: ergo &c.

Praeterea, confirmo illud antecedens sic. Maior, gce naturalior est conexio naturae ad proprium suppositun quam humani seminis ad illam morbidam qualitaten sed Deus potest naturam humanam separare a propd supposito, ipsam propriam suppositationem praeuenid do: ergo &c.

Praeterea, agens principale totaliter independensa agente instrumentali quantum ad substantiam, & acd dentia sui effectus, siue instrumentum sit sanum, siue egi aequaliter potest producere effectum perfectum: sieni bonitas effectus ipsius aedificatoris in nullo dependereod dolabra: sed solum a voluntate aedificatoris: aequepo fectam posset edificator domum producere mediante do labra obtusa, sicut mediante acuta, immo sine ea, sied cum ipsa. Sed Deus est agens principale totaliter indi pendens ab agente instrumentali quantum ad substantiam, & acccidentia sui effectus: ergo &c. Istam minod rem tenetur quilibet Christianus concedere quantur ad omnes partes suas

Secunda conclusio est, quod decuit Dei filium vin nem matre ab huiusmodi macula praeseruare: Quia ho decuit Dei filium in propria matre obseruare, ad quod obligatur quilibet purus homo ex praecepto diumod sed quicunque filius posset matrem suam praeseruare eum a minori malo, quam fuerit originalis culpa, ipse ad hos tenetur ex praecepto diuino: quia alias non honoraret ma trem, nec in maxima necessitate ei subueniret: ergo &c.

2 Praeterea, Anselm. in de conceptu virginali ait. Nee decens erat, vt ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus pater vnicum filiu suum, quem de corde suo aequalem sibi genitum tanquam se ipsum diligebat, ita dare disposuit &c. AD PRODATIONEM corollarii suppono cum Anselm. quod minimum inconueniens apud Deum est impossibileTunc arguo. Illud, quod decet aliquem facere, & nullam habet de impotentia excusationem, si hoc non facit, aliquo modo pro inconuenienti sibi poterit imputari: sed Virginem preseruare ab omni macula Dei filium decuit vt patet ex secunda conclusione, & ipse hoc potuit, vt patet ex prima conclusione: ergo aliquo modo inconueniens esse videtur, quod hoc non fecerit, & per consequens impossibile, vt ex propositione Anselm. patuit. Istud etiam patet per Augustinu. in libs de natura, & gratia, vbi ait expresse, quod cum de peccatis agitur: nullam de Maria Virgine vult fieri quaestionem.

AD ISTAM auctoritatem dicunt aliqui, quod debet intelligi non de peccato originali; sed actuali. SED ILLVD non videtur, propter illud quod Augustin. ibidem subdit dicens. Vnde scimus quod ei plus gratiae collatum fuit ad vincendum ex omni parte pecca tum, quae concipere, ac parere meruit ipsum, quem contat nullum habuisse peccatum. SED MVLTI sum doctores praedictis oppositum asserentes, inter quos aliqui contradicunt primae conclusioni, aliqui secundae, aliqui ipsi corollario.

DICVNT enim quidam, quod contradictionem implicat, post lapsum primi hominis aliquem nasci per naturalem propagationem sine originali peccato: quia quae sunt simul natura, quocunque vnum est prius, & alterum: sed in apto nato habere gratiam, & non habente, simul natura est carentia gratiae, & culpa cum igitur omnes homines naturaliter propagati prius habucrint caretiam gratiae, quam gratiam: quia carentia gratiae conuc niebat ipsis ex se, gratia autem a principio extrinseco: ei go prius habuerunt culpam, quam gratiam.

2 Praeterea posita causa sufficienti de necessitate ponitur effectus: sed carentia originalis iustitiae cum debito habendi eam, vel est ipsa originalis culpa, vel est sufficiens causa eius : Cum igitur omnes naturaliter ab Adi descendentes de necessitate nascantur cum carentia originalis iustitiae cum debito habendi eam: perdidit enim Adam huiusmodi iustitiam pro se, & pro omnibus suis po steris, sicut receperat eam pro se, & pro omnibus suis posteris : ergo &c.

SED ISTA non concludunt: quia quamuis implicaret contradictionem reducendo in causam naturalem & finitam illam praeuentionem originalis macule, nullam tamen implicat contradictionem respectu causae superna turalis infinitae

AD PRIMVM igitur dicendum, quod susceptiuum priuationis, & habitus naturaliter est prius vtroque, ideo quamuis Deus sit causa extrinseca, tamen quia est potentiae mfinitae, potest subiectum ponere sub habitu gratiae in primordio suae naturae, ita quod nec tempore, nec instanti praefuerit sub priuatione. Etiam minor non est vera: quia primus homo habuit carentiam gratiae etiam ar tequam peccaret, vt probaui in secundo lib. & fuit aptus id eam recipiendam, & tamen nullam habuit culpam. Nec etiam habere ex se carentiam gratiae contradicit ei quod est habere gratiam ab altero; immo simul stat cum eo in eodem instanti: sicut ergo materia naturaliter prius est in formis, quam formata, & tamen numquam est sine forma: Sic dato, quod Deata Virgo ex se, & expensatis proprijs viribus fuisset informis, & sine gratia, tamen ex Dei ordinatione numquam fuit sine gratia.

Ad secundum dicendum, quod Deus posset, si vellet, quamcunque animam in primordio suae creationis absoluere a debito habendi originalem iustitiam, sicut in suctessu temporis ipsam absoluit mediante baptismo fiumi nis, sanguinis, vel flaminis, & per consequens talis anima non minus esset immunis ab originali culpa, quam anima hominis baptix ati. Etiam potest dici ad maiorem, quod posita causa sufficienti, adhuc Deus potest suspendere eftectum, ne eueniat. CONTRA secundam conclusionem arguunt sic. Si Virgo Maria non suisset conceta originali peccato, cum numquam conmiserit actuale peccatum, tunc quantum ad immunitatem peccati fuisset aequalis gradus, & dignitatis sicut humanitas Christi: sed hoc Deum non decuit, scilicet facere aliquam creaturam, respectu cuius Christus praerogatiuam non haberet. SED NEC IILVD valet: quia Christus, er suam propriam potestatem, cum fuerit Deus, & homo, immunis erat a peccato: Sed virgo non sua propria potestate: sed virtute diuina praeseruata suit a peccato. CONTRA COROLLARIVM autem sunt tres opiniones, siue tres modi dicendi doctorum Dicunt enim quidam sollemnes doctores, quod virgo Maria in originali peccato concepta fuit, & per aliquos tempus in tali peccato remansit, quamuis cito purgata fuerit. Et hoc probatur multis sanctorum auctoritatibus. Quia Augustin. de pecca: merit. & remiss. ai contra Pelagianos. lib. 2. quod solus Christus fuit sine peccato, & nullus membrorum eius. Dicere ergo, quod virgo omnino fuerit concepta sine peccato, est dicere, virginem non fuisse membrum Christi. 2 Item, Augustin: super soan. exponens illud verbum loannis Dantistae. Ecce agnus Dei &c. ait, quod omnes ex illa radice veniunt, & ex illa propagatione, de qua cantat gemens Dauid dicens; Ecce in iniquitatibus conceptus sum, & in peccatis concepit me mate mea. Et subdit, quod solus ille agnus est, qui non sic venit.

3 Item: quia Iulianus dixit, ipsum lsaac fuisse conceptum sine originali peccato, quia mater sua sterilis fuit naturaliter quando concepit eum: ideo Augu. in lib contra lulianum ait sic, Ego autem secundum sanam fidem ex eadem concupiscentiae voluptare conceptum etiam Isaac dico, ex qua omnes ceteri, vno solo excepto ab hoc malo, per quem liberamur a malo.

4 Praeterea, Augusti. 15. de trini tractans illud psal. "So¬ us inter mortuos liber", ait. "Solus Christus liber est a debito mortis": quia solus sine peccato: Nam mors inflicta est propter peccatum.

3 Item August. snper psal. In te domine speraui, ait. Solus Christus sine peccato venit, omnes enim peccauerunt, & egent gratia Dei.

e Praeterea, Hicronvmus super illo verbo. De manu canis vnicam meam, sic ait. Vnica est anima Christi: quia sola sine peccato, & a peccato immunis

3 Praeterea, Ambrosius in suo Hexameron. libro. 1. ait. Solus Christus sine peccato, solus sine vanitate. S Praeterea, Teo Papa in sermone de natiuitate domi- ni ait. Solus itaque inter filios hominum dominus lesus innocens natus est: quia solus sine carnali concuiscentia conceptus factus est homo.

S Praeterea, Anselmus in 2. lib cur Deus homo, ait. Vit so, vnde assumptus est Christus, in iniquitatibus concepta est, & in peccatis concepit eam mater eius, & in on ginali peccato nata est, quoniam & ipsa in Adam peccauit, in quo omnes peccauerunt.

ro Praeterea, Si Maria virgo fuisset concepta sine originali peccato, tuc non indiguisset redeptione Christi: consi uens est falsum: quia Christus fuit vniuersalis redeptor ominium hominum, iuxta quod ait Crego. Christe redemptor omnium, exaudi preces supplicum.

II Praeterea, Damal. lib. 2. ait, Spiritus sanctus superuenit purgams ipsam: sed purgatio psupponit culpam: cum ergo cupam actuale nuquam habuerit: ergo habuit originalem

AD OMNES auctoritates Augustini, Hicronvmi Ambrosij, & Leonis, potest vno modo dici, quod loquuntur de lege communi, & de eo, quod secundum naturalem conceptionem hominis naturaliter solet euenire, & per consequens illae auctoritates non praeiudicant virginis gloriosae priuilegio speciali, quo filius Dei in sua matre praeelecta hanc maculam dispensatiue praeuenit, quam tota natura humana in ceteris puris hominibus incurrit

FORTE dicetur, quod de isto virginis priuilegio nulla fit in sacra scriptura mentio, & ideo non videtur aliquid de hoc esse tenendum in proposito.

RESPONDEo, quod sicut de sanctificatione loannis baptistae in vtero matris fit mentio in Euangelio, & non de sanctificatione Mariae, quamuis omnes fideles credant eam esse sanctificatam in matris vtero: quia non debuit esse deterioris condicionis, quam loannes: tamet pro tanto scripturae non faciunt mentionem de Maria sanctificatione: quia quilibet fidelis hoc pia mente pro certissimo debet supponere. Sic a simili dico de supradicto gloriosae virginis Mariae priuilegio.

AD DICTVM Anselm. dicendum, quod hoc verbum non ponit ibi Ansel determinatiue: sed inquisitiue, quod patet: quia debite conspiciendo illum passum, An elmus ibi non loquitur in propria persona: sed in persona discipuli.

Ad Crego. dicendum, quod filius Dei virginem matre a tali macula praeseruando, non minus, sed gloriosius est redemptor virginis, quam cuiuscunque alterius hominis Si enm corpus alicuius hominis sic esset dispositum, quod non po set generare filiu, nisi leprosum; ille, qui adhibito remedio lepram generandae prolis perfecte praeueniret, non minus huiusmodi prolem a lepra redimeret, quam si prolem in fici permisisset, & post infectionem ipsam a contracta lepra curaret. Sic est in proposito &c. Sicut enim non mi- nus commendanda est medicina praeseruatiua, quan restauratiua, sic &c

Ad Dam as. dicendum, quod sicut si mundus fuisset pro ductus ab aeterno, res productae fuissent de non esse ad esse: quia productae fuissent de nihilo, non tamen de non esse posito: quia tunc res productae non habuissent essi ab aeterno: sed de non esse excluso, puta de tali non esse in quo ipsae res fuissent, si virtus creatiua ipsas non produxisset. Sic Maria virgo dicitur purgata non a culpa, quam habuit: sed quam habuisset, si eam spiritus sancti gratinon praeuenisset. Sicut enim matrimonium dicitur excusare peccatum, non tamen peccatum, quod in actu matrimoniali fit: quia talis actus potest fieri sine omni peccato: quia etiam potest esse meritorius: sed dicitur ex cusare peccatum, quod esset, si virtus matrimonij non adesset sic &c

SECVNDVS MODVS dicendi contrarius supradictis est: quod virgo fuit concepta in originali peccato & tamen in primo instanti, in quo fuit concepta, statin fuit sanctificata.

Ad cuius declarationem isti doctores dicunt, instantemporis diuisibile esse in tria signa, puta, A. D. C. In primo igitur signo, puta, n A suit originalis culpa in anima virginis sine gratia sanctificationis. In D. fuerunt gratia, qu culpa simul non in esse persecto: sed quasi in quodam trai Situ: quia quamuis culpa, & gratia cum sint opposita, non possint esse simul in esse permanenti, & completo. possunt tamen esse simul intransitu, & Secundum esse incompletum. In tertio autem signo, puta in C fuit gratia secundum esse habituale, & permanens, seu comple tum, & expulsa est culpa totaliter. Quod autem culpa, & gratia sint simul in anima modo praedicto, ipsi probant Sic. Expellens, & expulsum oportet esse simul, gratia est culpae expulsiua: ergo &c.

SED ISTA posito non solum deficit in hoc, quod ponit virginem in originali peccato fuisse conceptam. verum etiam modus ponendi impossibilis esse videtur Quia, secundum quod ab aliquibus dicitur, & bene, illa diuisio instantis in signa, aut est diuisio in plura secundum rem, & realiter differentia: autem secundum rationi tantum. Si primo modo, tunc indiuisibile secundum rem erit diuisibile secudum rem: quia per instans omnes veri philosophi intelligunt mensuram indiuisibilem. Si secundo modo, tunc gratia, & culpa erunt simul ineodem subiecto secundum suum esse perfectum pro eade indiuisibili mensura secundum rem, & per consequen pro eodem signo secundum rem, quod eriam secundun te est impossibile.

2 Praeterea, quando aliqua plura sunt idem secundum rem, quicquid est in vno realiter, hoc similiter e in altero realiter, & quicquid non est in vno realiter. non est in altero realiter. Sed primum signum instar tis, & vltimum sunt idem realiter. Da oppositum: tunerit dare minus minimo in mensuris realibus, quod e impossibile. Ergo culpa, quae secundum te estrealite in primo signo, erit realiter in tertio signo, quod tunegas, & gratia, quae est realiter in tertio signo, erit real ter in primo signo, quod similiter negas.

Praeterea, isto modo nullus vmquam nec sibi ips nec alteri contradiceret: quia affirmatio posset verificari pro vno signo, & negatio pro alio figno. Necratio istorum concludit: quia quamuis effectiue expellens al quo modo sit simul cum expulso: hoc tamen non estv rum de formaliter expellente: quia talis expellentis p sitio est exclusio ipsius expulsi, & istius praesentia estil lius absentia: & ideo talia numquam sunt simul: vndi quamuis ex talibus quandoque componatur media qualitas, in qua secundum suas virtutes simul sunt, num quam tamen secundum suum esse formale simul esse possunt. Cum ergo gratia sit culpae expulsiua non esso ctiue, sed formaliter, nec ex culpa, & gratia possit ali quod vnum componi medians inter eas: ideo cuipa, & gratia nullo modo possunt simul esse, sicut nec quaecunque alia contradictoria

FORTEDICETVs, quod culpa, & gratia nons sunt opposita contradictorie: sed solum priuatiue.

RESPONDEO, quod hoc habeo pro eodem quia opposito priuatiua includit contradictoriam, quamuis non econuerso. Sed vbicunque inclusa non possunt simul esse, ibi nec includentia poterunt simd esse, cum tota causa repugnantiae inclusorum reseruo tur in ipsis includentibus

TERTIVS Modus contrarius supradictis est, quodd virgo fuit in originali peccato per vnum completum in instams : & solum per illud instans: quia in toto tempi re copulato ad illud instans fuit in gratia. Et istum mos dum quandoque etiam ponit doctor ille, qui ponit secundum modum. Et quod illud sit possibile, ipsi probi sic. virtute naturae potest fieri, quod aliqud in vna actuali dis positione maneat per unum solum instans: ergo d virtute diuina hoc fieri potest. Consequentia pater. M tecedens probatur: quia si fabae motae sursum in vltim instanti sui motus, quo attingit terminum ad quemoc currat lapis molaris descendens deorsum, tunc faban termino sui motus manebit solum per instans: quia fi mancret per tempus, n ecessario oporteret, lapidem molarem quiescere

2 Praeterea, decuit filium tam cito matrem apeo cato liberare, quam cito hoc fuit possibile: sed siplus quam per instans ipsa fuisset in isto peccato, tunc non fuisset ita cito liberata, sicut fuit possibile eam liberan quia cum tempus sit diuisibile in infinitum: ideo in qua cunque parte temporis ipsa fuisset sanctificata, ante illud tempus potuit sanctificari

ETILLVD confirmat quidam alius sic. Deus pod test facere, quod aliquis per solum instans sit in gratia & per totum tempus sequens sit sine gratia: ergo econ uerso poterit facere, quod aliquis per solum instans su in culpa, & toto tempore sequenti sit in gratia. Anteces dens probant: quia agens per voluntatem libere, cuius actio non est suceessiua, potest per vnum solum instans agere, & per totum tempus sequens ab agendo cessare: sed Deus infundendo gratiam agit per voluntaten libere, & eius actio non est suceessiua : ergo &c. Consequentiam similiter probant: quia recessus a culpa in gratiam non est per motum, sed per simplicem gratiae influentiam: sicut etiam recessus a gratia in culpam non est per motum, sed per huiusmodi simplicis gratiae subtractionem: ideo nihil repugnat vni, quod non repugnat ilteri. Sed nec ista palliatio valet: quia in hoc videtur differre forma permanens, & suceessiua: quia forma permanens ad minus per duo instantia aequaliter se habet puta nunc, sicut prius, quod impossibile est dare in forma suceessiua. Cum igitur gratia sit forma permanens: ideo de sui ratione est, quod vbicunque ponitur, maiorem habet durationem, quam per vnum solum instams. Et eodem modo dico de culpa sibi opposita.

2 Praeterea, secudum istos, gratiae infusio fit in instanti; aut ergo inter instans, quo isti dicunt virginem suisse in culpa originali, & instans, quo gratiae infusionem recepit fuit tempus medium, aut non. Si primo modo, tunc, cum etiam secundum eos culpa non expellatur nisi per gratis infusionem, igitur virgo gloriosa fuisset non solum por Instans : sed per totum tempus medium in culpa originaliSi secundo modo, tunc duo instantia immediate consequenter se haberent, quod est impossibile, vt patet e. lib. physicorum.

ET per hoc patet solutio ad primum motiuum eorum quod recessus fabae ab vbi, quod acquisiuit in vltimo su proprij motus termino, est per motum lapidis descendei tis, qui quidem motus non mensuratur instanti, sed tempore. Non est autem inconueniens: sed est necessarium, quod te pus sequatur immediate ipsum instans, quamuis sit inconueniens, quod instans sequatur ipsum instanms, sicut esset in proposito, eo quod infusio gratiae instanti mensuretur.

Ad secundum dicendum, quod magis decuit filiun matrem praeseruare a peccato, quam post peccatum liberare, & hoc etiam videtur esse conuenientius modo, quo dixi superius.

Ad tertium dicendum, quod antecedens non videtur esse verum: quia si per solum instans esset gratia, tunc non appateret, quo modo posset desinere: quia in illo instanti non posset definere esse: quia in eo incepit esse; nihil autem desinit in eadem inuisibili mensura, qua incipit esse, nec in aliqua parte temporis sequentis: quia si solum per instans habet esse, tunc toto tempore sequenti erit purum nihil: sed quod est purum nihil, non desmit esse: quia omne, quod desinit esse, oportet, quod aliquo modo habeat esse, a qud recedens desinit esse: ergo Si intempore desinit esse, tunc non habuit esse solum per instans

Ad probationem dicendum, quod quamuis Deus libe re agat, & eius actio non sit suceessiua, tamen effectus non patitur, quod aliqua natura, quae est res permanes, produm catur, quae solummodo habeat esse per vnicum instans: talis erim natura non esset actuens, sed solum potentia. Vnde Commentator. 8. physicorum super illo uerbo Ari sto inter duos motus contrarios oportet dare requiem mediam, ait. Si aliquid motum ad albedinem statim moueretur ad formam oppositam, in illo subiecto non essei albedo, nisi in potentia. Sic in pposito, Si in beata Virgine fuisset originale peccatum per solum instans, & statim mota fuisset, seu mutata ad formam contrariam, puta ad gratiam, ipsa numquam fuisset in tali peccato actualiter, sed solum potentialiter: quod nec ego, iuxta ea, quae dix superius, nego habuit. n. beata virgo in sua origine possibilitatem ad praedictam maculam, licet talis possibilitas potentia diuina praeuenta, nuquam ad actum fuerit reducta.

DETICIVNT etiam istae duae opiniones vltimae in eo, quod praesupponunt virginem gloriosam esse conceptam in originali peccato: quia ecclesia Dei nullius homini celebrat festum, nisi prout credit sibi competere sanctitatem, vel a peccato immunitatem: sed sancta Dei eccleSia festum conceptionis virginis gloriosae sollemniter celebrat: ergo &c.

SeD ad hoc respondent iam dicti doctores multiplici ter. Quidam enim dicit, quod illud festum, aut non bene sit, aut non banc nominatur: quia festum potest fier de eius sanctificatione: sed quia non est omnino certum quando sanctificata fuerit, certum est autem quando fuit concepta: ideo, ponendo certum pro incerto, vocatur fe¬ stum conceptionis, quod vocari deberet sestum sanctifica, tionis. Sed ista resposio primo deficit: quia natalem plurimorum sanctorum colimus, de quibus tamen nullam habemus certitudinem, qua die ab hac vita migrauerint & sursum ad aeternam vitam nati ascenderint 2 Secundo deficit: quia angelus a Deo missus ad Abbatem in marinis p ericulis laborantem ad denunciandum istud festum gloriosum, non nominauit ipsum festum sanctificationis: sed sestum conceptionis: Quod fecit, vt credo, insinuam do omnib. hominibus conceptionem virginis penitus immaculatam fuisse, & expertem ab omni peccato. Expressit etiam angelus multum determinate tempus conceptionis, scilicet 8. idus Decembris, ab illo enim die vsque ad e. idus Septembris, quo die natiuitate virginis gloriosae colimus, sunt completi nouem menses. Ex quo apparet, quod non loquebatur angelus de dic sanctificationis: quia nec corpus, nec anima virginis illa dic fuerunt, nisi in sua dispositiua, & seminali origine.

Atit dicunt, quod Homana ecclesia non sollenixat illud festum, quamuis permittat ecclesias aliquas colere istud festum. Et allegant pro se glosam decretorum de comsecra. dist. 3. c. 1. Pronuiciandum est. ibi dicit glo, vt isti dicunt, quod festum conceptionis non est celebrandum. SeD nec ista solutio valet. Quia etiam festum natiuitatis virginis gloriosae quandoque a Romana ecclesia non colebatur: quae tamen ecclesia diuina reuelatione perciiens, huius modi natiuitatem esse colendam, sollemniter ipsam coluit. Sic eodem modo dico de festo conceptio. nis: Vnde dato, quod illa verba, sint in glosa praedicta, hodie tamen de facto essent abrogata: quia sancta Homana ecelesia festum conceptionis ipsius virginis gloriosae solet sollemniter celebrare.

Articulus 2

Utrum beata virgo contraxerit aliquod peccatum actuale in sua conuersatione

ARTICVLVS II Vtrum beata virgo contraxerit aliquod peccatum actuale in sua conuersatione.

QVANTVM ad secundum articulum dico breuiter,

quod gloriosa virgo nuquam contraxerit peccatum actuale. Quia si illud, quod magis videtur, non est, nec illud quod minus: sed magis videtur, contraxisse peccatum originale, & non contraxit, vt patet ex praedictis: ergo nec habuit aliquod actuale¬

Praeterea, dicit August. in libro de natura, & gratia. Hac ergo virgine excepra, si omnes sancti, & sanctae Deit congregari possent, & quaereretur ab eis, an peccatum hperent. quid responderent, nisi, quod loannes ait: Si dixerimus, um peccatum non habemus, nos ipsos seducimus

Articulus 3 et 4

De prima et secunda sanctificatione quam recepit in christi conceptione

ARRTICVLVS III & IV De prima & secunda sanctificatione: quam recepit in christi conceptione.

QVANTVM ad tertium, & quartum articulum dicunt doctores satis multi, quod sanctificatio, quam virgo recepit in vtero matris, fecit ad fomitis ligationem, sed sanctificatio abundans, quam recepit in sui filij conceptione, fecit ad fomitis iam ligati totalem extirpationem. Sicut n auis habens alas ligatas, volare non potesti inhabilior tamen efficitur ad volandum, si alae fuerint sibi amputatae, sic &c

Sed quamuis istud sit benedictum, praesupposito, quod virgo originali culpa fuerit maculata: quia fomes est quaedam inordinata concupiscentia appetitus sensitiui, seu rebellio virium inferiorum ad superiores ex originali peccato pro cedens: saluo tamen semper meliori iudicio, non udetur mihi, quod huiusmodi fomes fuerit in beata virgine: quia non posita causa non ponitur effectus, nec est ponendus: sed ego non pono virginem vmquam fuisse maculatam per ipsam originalem culpam: ergo &c

DICO igitur, quod praedictae sanctificationes non operabantur in virgine alicuius vitiositatis ligatio. nem, seu extirpationem: sed tantummodo virtutis, & venustatis insertionem. Qui enim operatur in mundo agro, non oportet suam operationem terminari ad tribu lorum, seu vixaniae eiectionem: sed tantummodo ad non bilium seminum, & plantarum impositionem, sic &c.

Ambae etiam Sactificationes ordinabantur ad filij Dei conceptionem, quamuis differenter, puta prima, vt disposito remota, secunda vt disposito propinqua, & immediata. Valuerunt insuper etiam istae sanctificationes in virgine ad meritorum suorum multiplicationem, & praemiorum accumulationem: quia tales perfectiones quas ceteris hominibus per mutiplex exercitium bonorum operum Deus solet infundere, per has sanctisicationes Mariae gratuite conmunicauit: quia secundum Hieronvmum, ceteris per partes: sed in Mariam se transfudit totius gratiae plenitudo.

AD ARGVMENTVM rincipale dicendum, quod ab illa lege communi Christus, & Maria videntur excepti, aliter tamen, & aliter: quia Christus nec peccatum originale contraxit, nec contrahere potuit: sed Maria, quas misericordia Dei praeuenta, originale peccatum non contraxerit, quantum tamen de se fuit ex propagatione suae originis, contrahere potuit. Omnes autem ceteri homines huiusmodi pecctum contrahere potuerunt, & de facto contraxerunt. Et sic Maria infra dignitatem solius filij sui constituta, omnes alios homines magnifice precellebat. Et per hoc patet ad dictum Augustini : Vel potest dici, sicut superius dictum est, ad alias auctoritates Augustini, Hicronvmi, Ambrosij, & Leonis: Etiam dicunt quidam, quod pro Veritate istius auctoritatis P. Augusti. sufficit, quodifiat distributio pro omnibus viris naturaliter conceptis, & non oportet, quod fiat distributio pro omnibus mulicribus: quia secundum consuetudinem scripturarum, nomine hominis intelligitur vir, siue homo, qui est masculi sexus. Et per idem potest ad multas auctoritates responderi.

PrevBack to TopNext