Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO. IIII Absoluta diuisio huius distinctionis in qua qudem diligenter diuind assumptionis causa effectrix inuestigatur.

VM ERGO INCARNATIO. Post quam Magister determinauit de assumptae carnis condicione: nunc in ista quarta distinct. nititur inquirere de istius assumptionis causa efficiente. Et diuiditur in duas partes, secundum quod mouet duas dubitationes. Quarum prima oritur ex his, quae circa hanc benedictam incarnationem dicuntur de spifitu sancto. Secunda ex his, quae dicta leguntur a Deato Paulo Apostolo. Secunda ibi. Sed quaeri potest. Prima in duas: quia primo mouet quaestionem, secundo subdit responiionem, ibi; Non enim ideo operatio &c Et haec in quattuor, secundum quod quattuor modis declarat hanc veritatem, qua dicitur Christus natus de spiritu sancto, non obstante, quod Christi humanitas producta sit per totam trinitatem. Secunda ibi, Cum illam treaturam. Tertia ibi, Sed non est in hoc diutius &c Quarta ibi. Potest etiam dici Christus. Sequitur illa pars. Sed quaeri potest, vbi primo circa dictum Aposto. li Magister mouet quaestionem, Secundo subiungendo responsionem illius dicti Apostoli assignat sufficientem rationem ibi. Quia enim non ab humano, &c. Circa istiam disti. moueo hanc quaestionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum