Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO V. Perspicua, ac facilis diuisio hitius distinctionis in qua quidem dubitationes quaedam contingentes circa diuine assumptionis termmationem re. soluuntur dilucidantur que.
PRATEREA IMQVIRI OPoNTET. Postquam Magister posuit suam conside rationem circa filij Dei incarnationem, & humanae naturae assumptionem, nunc in ista quinta distinctione circa huiusmodi assumptionis terminationem moues quandam quaestionem: Et diuiditur in duas partes: quia primo circa huiusmodi terminationem mouet vnam quaestionem principalem. Secundo mouet aliam quaestionem incidentalem, ibi, Sed queritur vtrum eadem. Prima in tres: quia primo mouet quadrimembrem quaestionem. Secundo quod ad tria membra quaestionis cum sanctorum testimonijs ponit suam determinationem. Tertio circa quartum membrum propter eius ambiguitatem facit vlteriorem inquisitionem. Secunda ibi, Certum est enim Tertia ibi, De quarto vero quaestionis articulo. Et haec in duas: nam primo ad vtranque partem dubitationis ad ducit argumentationem. Secundo subiungit suam respo sionem. Secunda ibi, Nos autem omnis mendacij. Prima in tres: quia primo circa istum articulum ostendit esse difficultatem magnam, & excessiuam. Secundo istius articuli arguit prolixe ad partem negatiuam. Tertio arguit prolixus valde ad partem affirmatiuam. Secunda ibi, Cegitur enim in concilio. Tertia ibi, Cui videtur obuiare. Sequitur illa pars, Sed quaeritur vtrum eadem, Et diuiditur in duas partes: nam primo mouet hic dupl cem incidentem quaestionem. Secundo contra quandam veritatem in principio istius distin determinatam inducit duplicem obiectionem, ibi, ldeo vero non personam. Prima in duas, secundum quod duplicem quaestionem innuit, & cuilibet suam responsionem annectit. Secunda lbi, Si autem diuina natura. Sequitur illa pars. Ideo vero &c. Et diuiditur in tres partes: quia primo quanda veritatem superius dictam resumit. Secundo contra ea dupliciter obijcit. Tertio ambas obiectiones tollit. Se tunda ibi, Hic a quibusdam. Tertia ibi, Sed quia hoc nehas est. Circa istam distincti. quaero hanc quaestionem.
On this page