Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An humanae naturae vnio cum verbo diuino differat ab assumptione eiusdem verbi.

Questio I. An humanae naturae vnio cum verbo diuino differat ab assumptione eiusdem verbi.

VTIVM vnio humanae naturae cum verbo differas ab assumptione, qua assumitur a verbo.

Et videtur. quod non. Quia illa, quae nec possunt separari re ncc ratione, non videntur ab inuicem differre: sed ista unt huiusmodi: quia nec vnio personalis potest esse in re, mec in intellectu sine assumptione, nec assumptio potest intelligi sine vnione

CONTRA, sicut se habet vnire ad assumere, sic vnio ad assumptionem: sed vnire realiter differt ab assumere: er- O &c. Maior patet per locum a coniugatis. Minorem probo: quia vnire humanam naturam verbo diuino conuenit toti trinitati: sed assumere conuenit soli verbo, cui vnitur: ergo &c. Hic quattuor sunt videnda. Primo, vtrum Deus nossit assumere humanam naturam sine quantitate, & sine quibuscunque alijs accidentibus corporis humani. Secundo vtrum natura diuina possit assumere naturam humanam. Tertio, vtrum in Christo facta sit vnio in natura. Et quarto, de eo, quod quaestio quaerit.

RESOLVTIO licet Deus per absolut am omnipotentiam fuam naturam hominis ab accidente quolibet separatam potuisset assumere: Natura tamen dinina circumscriptis omnibus diuinis personts, creat am naturam sibi asciscere nequit : verum quia hanc sanct ssimam vnionem non in natura, sed in persona factam fuisse catholica fatetur veritas : haec tamen, siue vt dicit actionem, siue relationem, semper creatum quid esse perhibetur.

Articulus 1

Utrum Deus possit assumere humanam naturam sine quantitate et sine quibuscunque aliis accidentibus corporis humani

ARTICLVS I. Vtrum Deus possit assumere humanam naturam sine quantitate, & sine quibuscunque aliis accidentibus corporis humani.

QVANTVM ad primum primo ponam vnam conclusionem, quam pro nunc in ista materia reputo Veriorem. Secundo recitabo motiua oppositae opinionis & ipsis respondebo. Conclusio est ista, quod Deus per suam omnipotentiam absolutam potest assumere naturam hominis separatam ab omni accidente proprie dicto, puta, quod vere, & realiter est accidens Quia Deus potest assumere naturam separatam a proprio supposito: ergo potest eam assumere separatam al omni accidente proprie dicto. Antecedens patet ex praecedentibus. Probo consequentiam: quia non est facilius separare ea, quae faciunt vnum per se, quam quae faciunt vnum per accidens: sed suppositum. & natura faciunt vni per se, humana vero natura, & quodcunque accidens proprie dictum faciunt vnum per accidens: ergo &c. 2 Praeterea, Deus potest sacere naturam humanam sine omni accidente vere, & proprie dicto : ergo potest eam assumere sine tali accidente. Consequentia patet, Antecedens probo quadrupliciter, Primo sic. lllud, quod est naturaliter prius altero, hoc Deus potest producere sine illo: substantia est naturaliter prior accidente: quia 7. meta. dicitur, quod substantia est prior accidente, cognitione, diffinitione, & tempore.

2 Secundo sic, natura humana habet distinctam idean in Deo : ergo distincte potest produci a Deo. Antecedens patet: quia alia est idea hominis, alia equi, vt patet per August. in lib. 83. quaestionum: ergo multo magis alia erit substantiae humanae, & alia accidentis, quae differunt genere Consequentia videtur esse nota: quia quorumcumque Deus distinctas habet ideas, illa distincte potes producere.

3 Tertio sic, Deus plus potest facere, quam intellectus noster valeat intelligere: vt patet per August. in episto. ad Volustanum: sed intellectus noster potest humanam naturam intelligere sine praedictis accidentibus: quia apprehensa diffinitione rei, res vere intelligitur: Sed diffinitio hominis potest intelligi, & apprehendi sine omni accidente, cum non sit diffinitio per additamenta vt patet 7: metaph

4 Quarto: quia Deus potest accidens separatim producere, & productum in esse conseruare sine omni substantia : ergo econuerso poterit substantiam producere sine omni accidente proprie dicto. Antecedens patet in sacramento altaris. Consequentiam probo: quia quanto aliquid minus dependet ab altero, tanto minus sibi repugnat produci, & esse sine illo: sed naturaliter substantia dependet minus ab accidente sibi inhaerente, quam econ uerso: quia dicit Commen. 7. metaphy. quod Aristo. Ib intendit declarare, quod quidditas indiuidui fubstantiae est prior in esse quidditatibus accidentium, & quod indiuiduum substantiae prius est alus indiuiduis accidentiun manifestum est per se: sed planum est quod prius, vel non dependet a posteriori, vel saltem minus dependet, quam econuerso

SED. Sic dicendo videntur esse contra me duae sollemnes opiniones. Quarum prima ponit, quod impossibile est, esse substantiam humanam sine quantitate. Nam humana natura non dicit solam formam, sed formam in materia, non quacumque, sed organixata: quia anima est actus corporis organici : eorpus autem non potest esse prganixatum sine quantitate : ergo &c.

2 Praeterea, quod impossibile eit esse in effectu sinc quam titate, impossibile est produci sine quantitate: sed impos sibile est esse substantiam humanam in effectu sine quantitate. Maior patet: quia cui repugnat esse, hoc non es factibile. Probatur minor: quia secundum Boethium in de vnitate, & vno ; Omne, quod est, ideo est: quia vnun numero est: sed nulla res corporalis potest esse hoc aliquid, & vnum numero sine quantitate: quia quantitas est illud, cui primo conuenit diuidi in partes eiusdem rationis, & per consequens distinctio, qua aliqua solo numero differunt, primo conuenit quantitati : Vnde &

philosophus ait. 5. metaph. Quantum est diuisibile in ea quae insunt, quorum singulum est natu esse hoc aliquid

3 Praeterea, impossibile est, substantiam expertem es se naturalis operationis, vt ait Dam asc. lib 2 sed si homo fieret sine quantitate, tuc sieret expers suae proprie, & en turalis operationis, quae est intelligere, vt patet 1 ethico tum nihil enim intelligimus sine continuo, & tempore, t patet in de memoria & reminiscentia

4 Praeterca, philosophus. 7. metaphy. ait, quod spiritus hominis, seu forma hominis, vt habet alia transsatio, sem per in carnibus, & ossibus apparet. Super quo verbo ait Comen. "Quoniam formae naturales difficile abstrahuntur a suis materiis, impossibile est hominem intelligi sine carnibus, & ossibus." Et infra in eodem commento ait, "quod forma hominis numquam est sine carnibus, & ossibus."

Praeterea, si Deus &c. tunc talis homo non esset animal: quia non esset substantia sensibilis; impossibilo onim esset talem hominem sentire: quia nullum haberet organum, mediante quo sentire posset. ergo &c.

SED ista non concludunt, lgitur ad primum dicendum, quod cum philosophus dixit. 2. de anima, quod anima est actus corporis organici, ipse loquebatur secundum communem cursum naturae, quem videmus, & non loquebatur de absoluta Dei potentia, secundum quam Deus multa potest, quae quandoque sunt praeter cursum naturalem, quandoque super eum, & quandoque contra eum vel dicendum, quod illa materia esset organixata non ab organis, quae actu haberet, sed ab organis, quae naturaliter esset apta nata habere secundum exigentiam naturalem illius formae, quae esset actu informata

Ad secundum nego minorem: quia quamuis impossibile sit substantiam humanam esse in effectu sine quantitate secundum communem cursum, & naturalem, hoc tamen non est impossibile secundum Dei potentiam specialem. Ad probationem dicendum ad minorem, quod quamuis secundum cursum naturalem res corporalis non possit esse hoc aliquid sine quantitate, tamen esse hoc aliquid, vel vnum numero non competit sibi causaliter per quantitatem. Quia secundum Commentatorem. 7. metaphysi indiuiduum substantiae est naturaliter prius indiuiduo accidentis; & ideo res, quae es substantia, est prius hoc aliquid naturaliter, quam fit quamta : eo enim ipso, quod recipit in se quantitatem, naturaliter oportet, quod quantitas ipsam praesupponat: & ideo, quia in esse hoc aliquid substantia originaliter non dependet a quantitate: ideo virtute diuina potest esse hoc aliquid sine quantitate. Concessa etiam tota probatione, quamuis tunc concludatur, quod non possint esse plures humanitates numero differentes sine quantitate, tamen non concluditur, quin possit esse vna natura humana sine quantitate: quia talis natura per hoc, quod non esset actu extensa, & organixata, sufficienter differret ab aliis, quae essent actu organixatae

Ad tertium dicendum, quod maior non est vera referendo eam ad potentiam Dei. Damas: autem non loquitur ibi de potentia Dei: sed de possibilitate, & naturalitate rei. potest enim Deus in aeternum suspendere actum, & operationem cuiussibet rei, ipsa tamen re in esse conseruata. Minor etiam non est vera: quia quamuis illa anima in materia ab omni quantitate separata existens non intelligeret modo, quo nunc intelligimus, scilicet cum continuo, & tempore, ac mediante phantasmare: intelligere tamen posset eo modo, quo intelligit anima separata, puta, per species a Deo infusas

Ad quartum dicendum sicut ad primum iam dictum est. Etiam auctoritates Aristo. & sui Commentatoris non unt ad propositum in ista materia, cum nos Christiano modo loquentes concedamus, Deum posse mundum & quamlibet mundi partem aliter facere, quam fecerit. Hoc autem philosophus, & Commentator iuxta eorum principia nullatenus approbarent. Si enim philosophus concederet per potentiam Dei accidens posse separari ab omni substantia, pari & maiori ratione ipse haberet concedere, substantiam posse fieri, & separari ab omni accidente, cum accidentis esse sit inesse, vt ipse ponit 7. metaph¬

Potest etiam dici, quod quamuis homo non possit intelligi sinc carnibus, & ossibus quantum ad carnis, & ossis substantiam: potest tamen intelligi sine eis quantum ad eorum accidentia. Sicut enim lapideitas potest abstrahi ab accidentibus lapidis, sic etiam carneitas potest abstrahi ab accidentibus carnis.

Ad quintum nego consequentiam. Ad probationem dico cum Prisciano, quod nomen terminatum in bile dicit aptitudinem, & non actu: & ideo talis substantia licet actu sentiendi non posset elicere, haberet tmen aptitudinem ad sentiendum: quia haberet in se radicaliter omnes virtutes sen sitiuas: ideo vere diceretur substantia sensibilis. Multis enim modis potest contingere, quod homo secundum nullam virtutem sensitiuam potest elicere actum, puta, quandoque ex gaudio: sicut est de istis, qui rapiuntur, & n extasim, vel iubilationem ponuntur. Exemplum, vt de septem dormientibus, vt habetur in floribus sanctorum. Quandoque ex tristitia, sicut in illis, qui amentes caduni sincopim cordis patientes. Quandoque ex infirmitato ficut asserunt experti medici esse quandam infirmitatem, quae per tres dies naturales tenet hominem per omnem modum, ac si esset mortuus, cum tamen vere viuat. Et in omnibus istis casibus tales homines vere sunt sensibiles, quamuis pro tunc non sentiant, nec sentire possint. Sic in proposito, talis substantia diceretur sensibilis: quia talem haberet aptitudinem ad sentiendum, quod solum modo datis sibi organis, immediate sentiret sinc conmunicatione alicuius nouae virtutis, quam primo non haberet Posset etiam facere Deus, quod illa substantia sine omni organo perciperet sensibiles passiones, sicut de facto credimus fieri in auimabus separatis.

Alia est opinio, quae tenet, quod impossibile est qua cunque potentia creatam substantiam esse sine accident respectiuo: quia cum productum ad producens realiter referatur, vt patet. 5. metaph. ergo si aliqua substanticreata absolueretur ab omni accidente respectiuo, tund talis substantia nullo modo esset producta, & per consequens non esset creatura, & sic esset creatura, & non esset creatura, quod est contradictio manifesta

RESPONDEO breuiter ad hoc, quod nullus respectus; siue relatio fundata immediate in substantia, est accidens quia cum relatio realiter non differat a fundamento, vt probaum dist. 33. primi libri: & dist. 20. secundi libri, oportet consequenter ad ea, quae tunc dixi, quod respectus immediate fundatus in substantia sit substantia & non acidens, sicut euidenter apparet de relationibus in diuinis, & eadem ratione relatio immediate fundata in accidente est accidens: & quia respectus iste fundaretur in nuda substantia, si Deus separaret naturam humanam modo supradicto: ideo &c

PoRTE ex his quae alias dixi, arguitur contra conclusionem supradictam. Dixi enim in lectura secundi sententiarum, quod esse actualis existentiae differt ab essentia rei. Dictum est etiam in prima quaestione istius tertij quod impossibile est, rem creatam existere in effectu sint tali esse realiter a se differente: igitur non est possibile ab huiusmodi accidente, quod est ipsum esse, naturam rei separari.

RESpONDEo, quod tale esse quamuis differat ab esser tia rei directe existentis in praedicamento substantiae, ipsum tamen esse non est accidens: sed in praedicament. substantiae per reductionem, prout ego probaui secundo libro dist. 2. soluendo primas duas instantias, quas addus contra quartam conclusionem primi articuli ibidem

Articulus 2

Utrum natura divina possit assumere naturam humanam

ARTICVLVS II Vtrum natura diuina possit assumere naturam humanam.

QVANTVM ad secundum articulum dicendum, quod Riuinam naturam assumere posse naturam humanam potest dupliciter intelligi. Vno modo mediante persona diuina, & de hoc nihil ad praesens quia satis patet per ea quae dicta sunt supra distin: 1. Alio modo immediate, & hoc dupliciter. Vno modo circumscriptis personis, puta si diuina natura non esset in tribus personis, vtrum ad huc posset assumere naturam creatam. Alio modo, vtrum natura diuina existens in tribus personis sic posset assumere naturam creatam, quod assumptio immediate terminetur ad naturam, & mediante natura ad personam Primo modo dico; quod diuina natura non potest aliquic assumere: Quia illud, quod nullo modo habet existen tiam, hoc nihil potest assumere: nam agere praesupponit esse:: sed stante praedicta hyposthesi, diuina essentia nullam haberet existentiam: quia impossibile est diuinam naturam aliter existere, quam existit: sed secundum fidem sanctam, cui nulla falsitas subesse potest, essentia diuina existit in tribus personis: ergo subtractis per¬ sonis per impossibile, natura diuina nullatenus poterit existere, nec per consequens aliquid assumere. ETex hoc videtur, quod quidam in hac materia vnam falsam ponunt conclusionem, quam fundant super vna inutildistinctione: Dicunt enim, quod circumscriptio persona ru a natura potest intelligi dupliciter. Vno modo, quod circumscribatur omnimode personalitas, & sic essentia diuina non esset subsistens. Alio modo, quod circumscribatur personalitas solum distincta per oppositiones relatiuas, qualem ponit fides. Primo modo abstracta personalitate non posset procedere assumptio, seu vnio Secum do modo posset procedere: sed non ita conuenienter, quia non esset distinctio mittentis, & missi. Et si dicatur contra eum, quod natura diuina abstractis, vel subtractis suppositis, est tantummodo in intellectu, & non inre, & per consequens non posset assumerc. Ipse respodet, quod hoc est verum loquendo de abstracto primo modo, puta quo circumscribitur omnimoda personalitas tam relatiua, quam absoluta: non est autem verum loquendo de abstracto secundo modo, puta, quo circumscribitur solum ersonalitas relatiua

oED issud non videtur bene dictum. Quia tam ex distinctione, quam ex conclusione, quam etiam ex argumenti solutione, iste videtur ponere personalitatem ab solutam in diuinis praeter personalitatem relatiuam, de quo tamen nihil ad praesens dicam: quia hoc ostendi esse erroneum. 2. sententiarum. dist. 28. arti. 1. & arti4.

DICO secundo, quod supposito naturam diuinam existere in tribus personis relatiue distinctis, natura diuina potest assumere naturam creatam, ita quod talis assumtio immediate terminaretur ad diuinam naturam, & mediante natura ad personas, sicut nunc credimus econuerso factum esse in domino Tesu Christo: quia illud, quod est commune tribus personis, immediate conuenit naturae diuinae: quia tale quid conuenit personis, vt conueniunt in natura: Sed creatam naturam assumere, & huiusmodi assumptionem termiuare, licet de facto conueniat soli fillo; tamen de possibili potuit conuenire tribus personis, vt probatum est superius distin. 1. ergo licet de facto natura diuina non terminet immediate assumprio nem naturae assumptae, posset tamen de potentia absoluta natura diuina huiusmodi naturam assumere, & assumptionem immediate terminare absque omni repugnantia.

FOIRE dicetur contra illud sic. 1. Sicut se habet persona ad personam, sic se habet natura ad naturam: sed persona diuina non potest assumere personam creatam, vt patuit superius: ergo nec natura naturam 2 Praeterea, actus personales non conueniunt naturae diuinae: ipsa enim nec gignit, nec gignitur, nec spirat nec spiratur, vt patuit in primo libs quia huiusmodi sunt actus personales: sed assumere videtur esse actus personalis: alias de facto non posset competere soli filio 3 Praeterea, per assumptionem fit communicatio idiomatum: quia secundum Augu, talis futit illa susceptio, quae Deum faceret hominem, & hominem Deum: sed natura diuina non posset praedicari de assumpta ereatur. nec econuerso.

AD PRIMVM dicendum, quod non est simile quia personae repugnat assumi: sed naturae nec repugnat assumere, nec assumi: ergo &c.

AD SECVNDVM dicendum, quod quamuis actus personalis productiuus ad intra, vt est generare, & spirare non conueniat diuinae naturae, vt agenti, vel producenti: sed solum vt roni producendi, siue vt principio productiuo quo assumere tamen cum non sit actus productiuus ad intra: igitur non repugnat diuinae naturae. Nam in quantum dicit actionem, sic cum sit comunis tribus personis, necessario habemus concedere, quod conueniat immediate diuinae naturae, sicut & ipsa creatio: Sed in quantum di cit illius actionis terminationem, sic de possibili, vt dixi; potest immediate competere diuine naturae: de facto at tem competit ei mediante persona filij, quae tamen mediatio non tollit veritatem sententiae, quin vere natura humana dieatur vnita diuinae naturae, & ab ea assumpta: Et ideo ait Aug. quod forma Dei assumpsit formam serui. Et Greg. ait, Carnem diuinitas mediante anima suscepit

Ad tertium dicendum, quod sicut non oportet, quod quicquid est vnitum humanae naturae, eius praedicationem recipiat in abstracto, sed solum in concreto: albedo enim vere vnitur humanae naturae in homine albo, & tamen nec humanitas est albedo, nec econuerso, quamuis homo sit albus, & econuerso: sic in proposito &c. Si tamer vna istarum deberet concedi, tunc minus a veritate esset extranea ista proposito, deitas est homo, quam ista, humanitas est Deus, quia persona filij, in qua per se, & primo facta est praedicta vnio, est sua deitas nullo modo realiter ab ea differens: ideo quamuis non locutione forma li, tamen per identitatem, prout deitas est idem, quod persona filij, posset ista concedi, deitas est homo, sicut dicit frater AEgid. 3. sententiarum dist. 5. qu. 4 sed homo non ess sua humanitas: ideo nec locutione formali, nec per identitatem debet concedi ista, humanitas est Deus.

Articulus 3

Utrum in Christo facta sit unio in natura

ARTICVLVS III Vtrum in christo facta sit vnio in natura.

QVANTVM ad tertium articulum dico breuiter, quod in Christo, proprie loquendo, non est facta vnio in natura, quia si in Christo esset vnio in natura, tuc in Christ. esset vna natura: sed consequens est falsum, & contra fidem quia si in Christo esset vna natura, vel illa esset tantumo do diuina, & tuc Christus non esset homo, vel tantumodo humana, & tunc non esset Deus quorum oppositum patet in svmbolo Athanasij, vbi dicitur de Christo, pfectus Deus perfectus homo ex anima rationali, & humana carne sub sistens. Nec potest dici, quod vna natura sit in Christo per conuersionem vnius naturae in alteram: quia ibidem dicitur,. Vnus autem non conuersione deitatis in carnem: sed as sumptione humanitatis in Deum. Nec per commixtio nem, Quia dicitur 1. de generatione. Mixtio est miscib bilium alteratorum vnio: sed natura diuina mutari non potest, iuxta illud, Ego Deus & non mutor, nec per consi quen sest miscibilis, nec alterabilis. Nec per accumulationem: quia sola corporalia sic faciunt vnum. Nec per informationem: quia nec humana natura potest informare diuinam naturam, cum diuina natura sit purus actus, & infinitae perfectionis, & per consequens a nulla alia ntura perfectibilis; nec diuina potest informare humanam: quia omnis natura formaliter alicui inhaerens, aliquo modo dependet ab eo, quod informat: diuina autem natura est penitus independens, & ideo non debet concedi, quod in Christo sit vnio naturae

FoRTE dicetur, quod ratione excessus infiniti, qui diuina natura excedit humanam, humana totaliter absorbetur a diuina, & per consequens conuertitur in eam, sicut si quis guttam vini proticit in mare, ipsa immediate conuertitur in naturam maris

Respondeo, quod tales conuersiones non contingunt, nisi in his, quae communicant in materia, & quae apta enita sunt se mutuo alterare, & sic non est in proposito: igitur instantia non valet.

Articulus 4

Utrum humanae naturae unio cum verbo diuino differat ab assumptione eiusdem verbi

ARTICVLVS IIII Vtrum humanae naturae vnio cum verbo diuino differat ab assumptione eiusdem verbi.

QVANTVM ad quartum articulum, quia aliqui quan Adoque vertunt in dubium, vtrum praedicta vnio sit creatura. Quorum etiam aliqui dicunt, quod vt dicit actit nem, sic est in Deo, & est idem, quod diuina essentia: quam uis, ut dicit relationem ipsorum vnitorum, sit in creatura, & sit quid creatum; ideo ponam duas conclusiones.

PRIMa est, quod vnio siue sumatur pro actione, qua Deus & homo vniuntur, siue pro relatione, qua huiusmodi unita ad inuicem referuntur, semper predicta unio es in creatura, & est quid creatum: Nam nulla actio transicus est in agente: sed vnitio actio, qua sancta trinitas vnit nam turam humanam verbo diuino, est actio transiens: & ideo non est in Deo, & per consequens non poterit esse Deus sed necessario erit creatura. Probo etiam istam conclusionem quo ad secundam partem: quia omnis relatio, qua Deus refertur ad creaturam, & ecouerso, est solum secundum rationem in Deo, & in creatura est realiter, vt probaui libro primo distinctione 3o. ergo praedicta vnio, vt est quaedam relatio, qua Deus & homo ad inuicem referuntur, non est in Deo realiter, sed solum in creatura. 2 Praeterea, quicquid est temporale necessario est erea tura: sed vnio praedicta, siue sumatur pro ipsa actione Dei transeunte, siue pro ipsa relatione, necessario est quid temporale: ergo &c, SED forte dicetur, quod vnio est relatio aequiparantiae, & per consequens aequaliter reperietur in vtroque extremorum.

RESPONDEO, quod nulla relatio equiparantiae poterit esse inter Deum, & creaturam: quia talis relatio requirit extremorum mutuam, & aequalem dependentiam: Deus autem non dependet ab aliqua creatura. Vnde sicui simititudo reperta inter duas creaturas est relatio aequiparantiae, tamen, vt est inter Deum, & creaturam, non est aequiparantiae, quamuiscunque homo vere dicatur ad similitudinem Dei factus, vt patet in &en sic eodem modo est de vnione, quamuis enim vnio duarum creaturarum &c

SECVNDA conclusio est, quod praedicta vnio realiter differt ab assumptione. Quia si non, tunc quicquid esset alteri vnitum, esset ab eo assumptum: sed natura diuina est vnita naturae humane, ergo esset assumpta, quod est simpliciter falsum.

2 Praeterea, quae sic se habent, quod vnum naturaliter est prius altero, illa realiter differunt: sed assumptio est naturaliter prior vnione: est enim quasi via in vnionem, & vnio est quasi terminus assumptionis: ergo &c.

3 Praeterea, assumens, quantumlibet sumat ad se, num quam tamen ex hoc dicitur assumptum: sed omne vniens ad se necessario dicitur vnitum : ergo aisumptio non est vnio

4 Praeterea, assumptio ex parte assumentis importa mere actionem, & ex parte assumpti passionem: sed vnis non solum ex parte agentis importat actionem, & ex par te patientis passionem, verum etiam importat veram relationem ergo.

posTE dicetur, quod cum actionis non sit actio, vt patet. 5. physicorum, nec ad aliquid possit esse terminus motus vel actionis, vt patet 7. physicorum, ergo siue vnio dicat actionem, siue relationem, ipsa non poterit esse ter minus assumptionis, cuius oppositum dictum est in secunda ratione istius conclusionis.

2 Praeterea, saepius dictum est superius, quod assumpti terminata est ad personam verbi : ergo vnio non erit ter minus assumptionis.

RESPONDEO ad primum, quod terminus assumptionis nec est ipsa vnio praecise, nec persona verbi praecisu; ed implicatur vtrunque, puta, est ipsa persona, vt vnita & ideo non dixi in illa secunda ratione, quod vnio essei terminus: sed dixi, quod esset, quasi terminus: quia secundum naturalem intelligentiam prius intelligitur humana natura assumpta a verbo, & postea intelligitur vnita verbo. Et per hoc patet ad secundum

Per hoc etiam apparet, quod ratio quorundam non concludit, qua ipsi probare nituntur, quod persona diuina non possit esse terminus diuinae assumprionis, ex quod praeexistat assumptioni: ergo &c. Quia licet persona secundum se praeexistat assumptioni; tamen non praeexistit persona, vt humanitati vnita: Sicut quamuis locus secundum se non sit terminus motus; quia terminus acquiritur per motum, locus autem secundum se non acquiritur per motum, cum preexistat motui, tamen locus vt circumscribens locatum, & vt ex sua circumscriptione resultat vbi, vere potest dici terminus motus: sic &c

Ad Argumentum pincipale dicendum, quod maior non est vera: quia vnum relatiue oppositorum nec re, nec intellectu potest separari ab altero, & tamen differt ab eo. Item propria passio differt a suo subiecto, & tamen non potest separati ab eo. Item posterius differt a priori, & tamen &c.

PrevBack to TopNext