Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIONEM VI. ET VII. compendiosa, atque non obscura harum distinctioni duusio, in quibus de consequentibus diuinam vnionem pulcbre peragitur.

PRAMISSIS AVTEM, Postquam Magister determinauit de quibusdam quae vnionem humanae naturae, & diuinae naturae in persona verbi concomitam tur, hic prosequitur de his, quae huiusmodi vnionem consequuntur, & diuiditur in tres partes, nam primo pertractat quaedam quae consequuntur terminum ipsius vnionis. Secundo prosequitur de his, quae consequuntur naturas vnitas mysterio ipsius incarnationis, ibi, Post praedicta inquiri debet Circa primum est aduertendum, quod Magister hic inquirit, quid intelligi debet his locutionibus, cum dicitur, Deus factus est homo, filius Dei factus est filius hominis, Deus est homo, homo est Deus, & consimilibus Et circa hoc duo facit: nam de praedictis mouet questionem. Secundo circa materiam illius quaestionis recitas triplicem antiquorum opinionem,. Secunda ibi, Alij enin dicunt &c. Et haec in duas: nam primo recitat praedictas opiniones. Secundo iuxta has tres opiniones, assignat ad quaestionem tres differentes responsiones ibi, Secundum primam vero. Prima in tres, secudum quod tres sunt ian dictae opiniones, Secunda ibi, sunt autem alij. Tertia ibi Sunt etiam & alij. Quaelibet istarum trium, partium diaiditur in duas partes, secundum, quod primo ponitur opinionis recitatio. Secundo recitatae opinionis confimatio. Et partes patent. Sequitur illa pars, eccundum primam vero, quae est principium 7. distinctionis, in qua Magister istorum opinantium ad quaestionem praedictam assignat distinctas responsiones. Et diuiditur in duas partes; nam primo ponit vt dictum est triplicem responsionem. Secundo inter praedictas opiniones, & opinantium responsiones prudenti lectori committit electionem ibi Satis diligenter &c. Prima intres; nam primo ad quaestionem praedictam respondet secundum opinionem primam. Secundo iuata secundam. Et tertio penes opinionem tertiam. Secunda ibi, In secunda vero sententia Tertia ibi, In hac ergo sententia &c. Et quaelibet istarum potest diuidi in tres partes, secundum quod primo ponitur responsio, Secundo contra responsionem inducitur obio ctio. Tertio adducitur obiectionis solutio. Et partes patent. Circa has distinctiones quaero hanc quaestionem

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum