Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO. VIII. Aperta, q& distincta diuisio huius distinctionis, in qua de veritate quarundam propositonum disseritur.

POST PRADICTA &c. Postquam Magifter tractauit quasdam difficultates quae ortum videntur habere ex supradicta vnione, vel saltem ex termino vnionis; nunc tractat de quibusdam praedicatis conuenientibus ipsis naturis vnitis. Et diuiditur in duas partes: nam primo manifestat aliqua conuenientia diuinae naturae ex vnione ad humanam. Secundo declarat alia humanae naturae conuenientia per vnionem ad diuinam, ibi, Praeterea inuestigari. Prima in duas: nam primo Magister inquirit, vtrum natura diuina deboat dici nata de virgine. Secundo vtrum Christus debeat dici bis natus, duplici scilicet generatione, abi, Quaeri etiam solet. Prima in tres: quia primo Magister mouet quaestionem & assignat eius resposionem. Secundo contra responsionem adducit obiectionem. Et tertio obiectionis illius ponit solutionem. Secunda ibi, videtur tamen posse Tertia ibi, Sed si diligenter. Sequitur illa pars, Quaeri etiam solet, Et diuiditur in duas parte nam primo ponit praedictam inquisitionem. Secundo es dictis sanctorum subinfert veram responsionem, ibi, Ad quod dici potest. Haec est sententia istius distinctionis in generali, circa quam quaero hanc quaestionem in speciali¬

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum