Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An in Christo duae filiationes reperiantur.

Quaestio 1. An in Christo duae filiationes reperiantur.

VTRVM in Christo sint duae filiationes.

Et videtur; quod non. Quia proprietas personalis non multiplicatur nisi multiplicatur persona: sed filiatio est proprietas personalis, & in Christo est tantum vna persona, ergo erit tantum vna filiatio

Contra multiplicata causa necessario multiplicatui effectus: sed natiuitas est causa filiationis, & Christo conueniunt duae natiuitates, puta, aeterna & temporalis, ergo & duae filiationes. Hic quattuor sunt videnda. Primo vtrum in Christo sint ponendae duae natiuitates. Secundo, vtrum duae filiationes reales. Tertio, vtrum Christus sit duo filij. Et quarto vtrum natura humana Christi debeat dici nata

RESOLVTIO. Sicut plures in christo natiuit ates confiteri christiana vtritati compellimur, ita duae in eo veales filiationes reponuntur, ersi ipse vnicues tantum filius naturalis Dei existat.

Articulus 1

Utrum in Christo sint ponende duae natiuitates

ARTICVLVS I. Vtrum in Christo sint ponende duae natiuitates.

QVANTVM ad primum dico, quod in Christo deI bemus plures fateri natiuitates secundum catho dlitam fidem

1 Quia non minus differunt actus mensurati aliquibus mensuris, quam differant ipse mensurae: quia non est minor distinctio in principiatis, quam in ipsis principiis: sed mensurata aliquo modo possunt dici principiata respectu suarum mensurarum. Sed natiuitas, qua Christus nascitur a Deo patre secundum diuinam naturam mensuratur aeternitate: & natiuitas qua natus est a Virgine matre mensurata est tempore: igitur cum aeternitas, & tempus differant realiter, oportet praedictas natiuitates differre realiter.

2 Praeterea, natiuitas non solum numeratur numeratione illius, quod nascitur, sed etiam numeratione ipsius modi nascendi. Ista patet: quia quamuis idem homo nascatur in vtero, & ex vtero, tamen huiusmodi natiuita. tes duas esse dicimus: Sed Christus quamuis sit vnus na tus, tamen est alius modus nascendi, quo nascitur aeternaliter a patre, & quo nascebatur in virginis vtero, & quo natus est ex vtero huic mundo: igitur non solum duas, Verum etiam tres natiuitates realiter differentes possumus dicere fuisse in Domino Tesu Christo: quia non minus in Christo natiuitas in vtero ponit numerum cum natiuitate, quae est ex vtero, quam in ceteris hominibus Prius enim quam Christus esset natus ex vtero dixit Angelus Domini ad loseph. Noli timere accipere Mariam coniugem tuam, quod enim in ea natum est, de piritu sancto est

Praeterea, de illo, qui bis natus est, fateri debemus duas natiuitates: Sed Christus est bis natus: iuxta quod dicitur in svmbolo. Deus est ex substantia patris ante saecula genitus: & homo ex substantia matris in seculo natus.

4 Praeterea, secundum ordinationem Homanae ecclesiae quendecunque aliquis de nouo debet in episcopum consecrari, tunc inter cetera ab ipso sic quaeritur. Credis ipsum filium Dei verbum Dei natum de spiritu sancto ex Maria Virgine duas habentem natiurtates: vnam ex patre aeternam, & alteram ex matre temporalem, Deum verum & hominem verum: Et ille respondet, assentio, & er omnia credo.

Sed licet illud sit catholica Veritas; potest tamen instam ri contra eam primo sic. Quamdiu aliquis actus sinc interruptione continuatur, tamdiu non multiplicatur. Nam quamdiu aliquis continue currit, licet nunc currat in foro, & postea currat in choro,; tamen totus ille actus vnus dicitur, & est vnus cursus. Sed filij Dei generatio emper continuatur: quia semper gignitur & semper genitus est, vt supra declaratum est in primo libro, ergo licet aeternaliter genitus sit a patre, & temporaliter a matre, totum tamen dicetur vna natiuitas siue vna gencratio, 2 Praeterea, quae aequiuoce dicuntur adinuicem non connumerantur, homo enim viuus & homo pictus non dicuntur duo homines: sed quicquid communiter dicitur, de aeterno, & temporali, dicitur aequiuoce, plus enim distant aeterna temporalia quam coelestia & inse riora: de quibus ait commentator, quod quicquid dicitur de eis, aequiuoce dicitur : ergo natiuitas aeterna, & natiuitas temporalis non erunt duae natiuitates.

3 Praeterea, ratione illius, quod aduenit alicui post completum, & persectum esse, non debet dici nasci illud; cui aduenit: sed esse humanum aduenit ipsi Dei filio post completum, & perfectum suum esse: ergo &c.

4 Praeterea, in Christo est tantum vnum esse; ergo in Christo erit tantum vna generatio seu natiuitas. Consequentia patet: quia esse est terminus generationis, sed actus non multiplicatur nisi multiplicetur terminus, cum specificetur ex termino. Antecedens probatur: quia vnius rei vnicum est esse, sed Christus est vnus, vt patet in svmbolo.

3 Praeterea secundum Damas: nasci conuenit hypotasi seu supposito, & non naturae: sed, vt supra patuit, in Christo est tantum vnum suppositum : ergo tantum vna natiuitas.

Sed ista sophismata non concludunt. Quia non dicitur quis naturalis filius alicuius, nisi per natiuitatem processerit ab eo. Sed Christus ab aeterno fuit verus filius Dei, & in tempore verus filius virginis: ergo &c

Ad primum igitur dicendum, quod ex toto illo processu non plus concluditur, nisi quod generatio, qua generatur aeternalirer a patre, sit vna tantum: ex hoc tamen non concluditur, quin temporalis sit alia ab aeterna. Ad secundum dicendum, quod istae duae natiuitates non sunt penitus aequiuocae, sed analogicae. Ad dictum Commen. dico, quod loquitur ibi large de aequiuocis, secundum que analoga quandoque dicuntur aequiuoca.

Ad tertium dicendum, quod maior non est vera: si illud, cui aduenit, vere subsistat in eo, quod sibi aduenit: sed filius Dei vere subsistit, & totus subsisrit in humana natura: ideo vere dicitur natus, accipiendo talem naturam: sicut quia totus subsistit in diuina natura, dicitur vere natus accipiendo diuinam naturum.

Ad quartum nego antecedens quia in Christo est esse di iinae naturae indifferens totaliter a diuina natura, & est es se humanae naturae realiter differens ab ea, vt superius da claraui dist. 1. 4. 1. ar. 3. Ad probationem dicendum, quod vnius rei vnum est esse, loquendo de esso per se subsistentiae Vel dicendum, quod licet vnius rei habentis vnam naturam vnicum sit esse, tamen vnius rei habentis plures naturas plura etiam sunt esse

Ad quintum dicendum, quod quamuis nasci conueniat supposito, tamen conuenit ei in ordine ad naturam: vbigitur talis ordo duplicatur propter dualitatem naturarum, necesse est etiam duplicari natiuitatem: sic autem est in proposito: ergo &c.

Articulus 2

Utrum in Christo sint ponende duae natiuitates

ARTICVLVS II. Vtrum in Christo sint ponendae duae natiuitates.

QVANTVM ad secundum principale primo pono conclusionem, quam in hac materia reputo veriorem. Secundo recitabo quorumdam magnorum doctorum oppositum opinantium motiua, & ipsis respodebo

Quantum ad primum dico, quod duae filiat, ones reale ponendae sunt in Domino Tesu Christo. Quia relatiua pro sita se ponunt, & perempta se perimunt: sed in Virgine matre ex tempore ponitur vera, & realis maternitas: ergo in eius filio ponitur ex tempore vera, & realis filiati praeter filiationem aeternam, quae nec ponitur, nec perimitur ad aliquid positum, vel peremptum in matre 2 Praeterea, relationes fundatae in fundamentis reali ter distinctis ordinatae ad terminos realiter differentes illae realiter differunt: sed filiatio diuina, & humana in Christo sunt huiusmodi: ergo &c. Maior patet de se. Probo minorem. Nam filiatio diuina fundatur in natura diu na, prout est per aeternam generationem communicat. filio, & ordinatur ad patrem: quia filius per ipsam refertur ad patrem: Filiatio autem humana fundatur in natu ra humana prout est per temporalem natiuitatem accepta, & ordinatur ad matrem: quia per ipsam filius refertur ad matrem, scilicet virginem Mariam: ergo &c.

3 Praeterea, si pater, vel spiritus sanctus assumpsisseni tarnem a Virgine, ipsi filiatione reali alia a filiatione aeterna referrentur ad Virginem: ergo pro nunc filius Dei propter acceptam carnem a Virgine alia relatione, set filiatione refertur ad eam praeter filiationem aeternam, Antecedens patet, & similiter consequentia.

4 Praeterea, aeternum, & temporale de necessitate disferunt realiter: sed filiatio, qua Christus refertur ad patrem, est aeterna, qua refertur ad matrem est temporalis: ergo &c.

3 Praeterea, multiplicata origine necessario multiplicatur relatio originis. Sed Christus aliam habuit originem secundum naturam diuinam, & aliam secundum naturam humanam: ergo & aliam habuit secundum vtramque relationem, seu filiationem.

Praeterea, sicut creator realiter differt a creatura, sic omne, quod fundatur immediate in creatore realitediffert ab omni fundato in creatura. Ista patet, quia omne fundatum in creatore est ipse creator, & omne fundadatum in creatura est ipsa creatura: sed filiatio aeterna fundatur immediate in diuina essentia, quae est ipse creator, filiatio autem humana in Christo fundatur in creatura, puta, in natura humana, vt est per natiuitatem accepta: ergo &c.

Sed contra illud videntur esse duae opiniones. Quarum vna directe ponit oppositam praedictae conclusionis dices, quod in Christo est tantum vna filiatio realis, scilicet eterna, quae refertur ad patrem: temporalis autem filiatio, quae refertur ad matrem, non est in eo secundum rem, sed solum secundum rationem. Quia, vt dicunt, immediatum fundamentum filiationis est ipsum suppositum, sed in Christo est tantum vnum suppositum, quod est aeternum & per consequens nulla temporalis relatio sibi poterit realirer aduenire. Maior patet: quia filiatio est proprietas personalis. Nec valet si dicitur, quod fundatur in na¬ tura humana, quia destructo fundamento destruitur relatio fundata in ipso: sed in triduo destructa fuit illa humana natura, igitur in triduo Christus non fuisset filius Virginis, nec per consequens Virgo fuisset mater Christi Nam destructo vno relatiuorum destruitur & reliquum Et quia accidens destructum non redit idem numero, sequitur, quod post resurrectionem Christus fuerit alia filiatione filius, & virgo alia maternitate mater, quae omnia falsa sunt quia Christus fuisset alius filius, & Virgo fuisset alia mater.

2 Praeterea, si in Christo essent duae filiationes reales, Christus esset duo filij, Consequens est falsum. Probatur consequentia: quia sicut impossibile est in aliquo esse duas albedines, nisi illud si duo alba, sic &c

Praeterea, si filiatio realis temporalis ponerectur in Christo, hoc maxime esset pro tanto: quia realiter dicitur filius virginis, sed hoc non oportet, quia sicut Deus realiter dicitur Dominus, & creator Virginis, & cuiussibet alterius creaturae: & tamen propter hoc nulla realis relatio ponitur Deo aduenire ex tempore: sic &c

4 Praeterea, si Christus alia siliatione reali referretur ad patrem, & alia ad matrem: tunc etiam quilibet alius homo duplici filiatione referretur ad patrem, & ad matrem, consequens est falsum: ergo & antecedens

3 Praeterea, sicut vnus pater per eandem paternitatem refertur ad plures filios: sic Christus, & quilibet alius filius per eandem filiationem refertur ad patrem, & ad matrem

e Praeterea diuinum suppositum nulla relatione reali refertur ad creaturam, sed beata Virgo est pura crea tura, ergo &c

3 Praeterea philosophuss, metaph dicit, quod intellectus non dicitur relatiue ad scientem, cum dicatur relatiue ad scibile, quia alias contingeret idem bis dici seci dum eandem rationem: sic in proposito.

Praeterea, duae proprietates eiusdem rationis non possunt simul esse in eodem, sicut nec duo accidentia eiusdem specici: sed duae filiationes sunt proprietates eiusdem rationis : ergo &c

9 Praeterea, si semper oporteret ponere diuersas reles relationes in eo, quod refertur ad diuersa realiter; tunc in toto continuo, quod realiter rcefertur ad quamlipet sui partem per modum excedentis ad excessum, oporteret ponere infinitas reales relationes, cum infinitas habeat partes : ergo &c.

10 Praeterea, omne accidens reale denominat subiectum, in quo fundatur: ergo natura humana diceretu filia: nam tale accidens non posset esse subiectiue in persona, vel natura diuina : ergo esset in natura humana

Sed ista opinio stare non potest. Nam quamuis quandoque contingat, quod effectus realiter refertur ad causam, causa tamen econuerso sola ratione refertur ad effectum, numquam tamen contingit causam realiter referri ad effectum, quin effectus realiter referatur ad causam Cum igitur beata Virgo in ratione causae generatiuae rea liter referatur ad Christum, necessario habemus dicere Christum non solum secundum rationem, verum etiam secundum rem referri ad beatam virginem, & ab ipsa, tamquam verum filium reali filiatione dependere.

Ad primum dicendum, quod illa filiatio temporalis immediate fundatur in natura humana per temporalem natiuitatem accepta; nec fundatur in diuino supposito, nisi prout humana natura, quae est eius immediatum fundamentum, est assumpta in vnitatem diuini suppositi.

Ad probationem dicendum, quod sicut per mortem vere corrupta fuit natura humana Christi, sic vere corcupta fuit praedicta filiatio, & vere Christus cessauit esse filius Virginis, & Virgo mater eius, licet secundum humanum vsum loquendi adhuc in triduo ipse Christus diceretur filius virginis, & virgo mater eius: istum enim vsum loquendi etiam seruamus respectu aliorum hominum defunctorum, puta, quamuis defuncti sint, tamen filij nuncupantur. Nec tamen Christus fuit alius filius post resurrectionem, nec virgo alia mater: quia virtute diuina eade filiatio in resurrectione fuit restaurata, sicut & eadem humana natura, & hoc potuit virtus diuina, licet nulla virtus limitata hoc efficere potuerit.

Ad secundum dicendum, quod filiatio non denominat fundamentum immediatum, quod est ipsa natura, sed denominat subiectum, seu suppositum subsistens in tali natura, siue sustentans talem naturam: & quia vnum est suppositum in Christo subsistens in duabus naturis, huma na scilicet & diuina: ideo quamuis in Christo sint duae reales filiationes fundatae immediate in illis duabus naturis, Christus tamen est vnus filius, & non duo propter nitatem suppositi denominati illis duabus filiationibus Ad tertium dicendum, quod non est simile de creatore &c. quia per hoc, quod Deus est creator, vel Domi- nus, non assumit in vnitatem suae personae aliquam naturam, mediante qua fundet realem relationem ad creaturam, vel ad seruum, sicut est in proposito. Item relatio creatoris ad creaturam, & domini ad seruum trahitur ad modum relationis mensurae ad mensuratum: relatio autem filii ad matrem non trahitur ad modum relationis mensurae, quia effectus, seu filius, vt filius, non potest diri mensura cause, seu matris.

Ad quartum dicendum, quod non est simile de Chrito, & de quolibet alio homine, quia alius homo accipit vnam naturam a patre & matre: sed Christus accipit diui nam naturam a patre, & humanam a matre.

Ad quintum patet per eandem solutionem. Ad sextum dicendum, quod quamuis diuinum suppositum non referatur relatione reali ad creaturam, & hoc vt diuinum suppositum est, tamen, vt assumpsit creaturam mediante huiusmodi assumptam creatura, realiter refertur ad creaturam: de qua illa assumpta creatura est assumpta scilicet ad Virginem matrem.

Ad septimum est dicendum, quod non est simile; quia intellectus mediante vna scientia fundat vnum respectum per comparationem ad vnum scibile: sed in Christo sunt duae naturae fundantes duos reales respectus per compatationem ad duo extrema realiter distincta: Si tamen i- dem intellectus cum hoc, quod habet scientiam de vno scibili, puta de lapide, etiam haberet scientiam de se ipso, siue de sciente, tunc refertur ad lapidem, & ad scientem: sic est in proposito &c.

Ad octauum dicendum, quod minor est falsa loquendo de ratione vniuoca, de qua oportetistos loqui, alias maior est falsa, quod autem minor in proposito sit falsa loquendo de ratione vniuoca patet, quia relatio diuina, & huma na dato, quod conueniant, in ratione analoga, & valde re- mota, in nulla ratione vniuoca poterunt conuenire, cum vna sit creator, & altera creatura. Etiam posset negari malor loquendo de accidentibus, seu proprietatibus relatiuis. Item quamuis ratione eiusdem fundamenti non possint eidem inesse duae tales proprietates, ratione tamen duorum fundamentorum possunt, sic autem est in proposito, ideo &c.

Ad nonum dicendum, quod non est simile de toto re spectu partium; quia idem totum secundum idem, hoc est secundum eandem naturam totalitatis suae, & eodem modo refertur ad quamlibet sui partem. Suppositum autem diuinum secundum duas naturas communicatas por duas distinctas origines refertur ad patrem, & ad matre. Concesso etiam toto svllogismo, non reputo inconuenien illud, ad quod deducitas quia sicut huiusmodi partes sunt in potentia, & non in actu, sic & huiusmodi relationes: & sicut non est inconueniens infinitas in potentia esse in eodemn sic eode modo dico de respectibus, seu relationibus: Vnde pon video, quin eodem modo, quo ponuntur infinita ab soluta in eodem, possimus etiam ponere infinita respectuua

Ad decimum patet per ea, quae dicta sunt ad secundum. ALIA est opinio, quae dicit, quod filiatio potest dupliciter accipi. Vno modo, vt relatio solum, & sic neces¬ se est, quod in Christo praeter filiationem, qua refertur ad patrem: sit alia filiatio, qua refertur ad matrem, quae est aeque realis, sicut quaecunque alia relatio in creaturis. Alio modo accipitur filiatio non solum, vt relatio, Sed vt proprietas personalis; sic in Christo non potest esse nisi na filiatio.

Primum probant sic. Vbicunque producens, & produm ctum incidunt in eundem ordinem, & maxime in idem secundum speciem, si vnum refertur realiter ad alterum, & econuerso, reliquum realiter refertur ad ipsum: sed Christus secundum humanam naturam, & beata Virgo incidunt in eundem ordinem naturae, ergo si reali mater nitate virgo refertur ad filium, scilicet Christuri, econuerso Christus reali filiatione refertur ad matrem virginem.

Secundum probant sic; vbi est vnum suppositum solum ibi est solum vnum principium suppositi: sed in Christo non est nisi vnum suppositum, ergo in Christo non potest esse nisi vna sola proprietas personalis huius suppositi constitutiua.

Sed illud dictum licet videatur esse aliud a positione quam ad praesens teneo, tamen in re idem est: ideo nihil lico contra iam dictam distinctionem: numquam enim fuit intentio doctoris nostri, nec cuiuslibet alterius poentis duas reales filiationes in Christo, quod huiusmodi dualitas intelligutur de filiatione, quae est personae filit constitutiua; quia illa non est temporalis, sed aeterna; icut & ipsa persona per eam constituta : ergo &c

Articulus 3

Utrum Christus sit duo filii

ARTICVLVS III Vtrum Christus sit duo filii.

QVANTVM ad tertium articulum dico, quod quamuis in Christo sint duae reales filationes, Christus tamen non est duo filij propter vnitatem suppositi, quod propric dicitur filius. Et ista est sententia Augusunt apparet in littera huis dist. Dicit enim. Non dicimus Christum duos filios, sed vnum eundemque silium.

FORTE dicetur, quod terminus natiuitatis est esse ilium, cum ergo Christo conueniant duae natiuitates, vt apparet in primo art. videtur, quod sibi conueniat duplex esse filiale, & per consequens erit duo filij. Rprop OND E O, quod sicut duo actus possunt terminari ad idem suppositum secundum aliam, & aliam formam, seu naturam: sic potest idem suppositum habere duplex esse filiale secundum duas filiationes sortitas per acceptionem duarum naturarum: erit tamen idem filius propter vnitatem suppositi, quod hoc nomine filius necessario imlicatur,

Articulus 4

Utrum natura humana Christi debeat dici nata

ARTICVLVS IIII Vtrum natura humana Christi debeat dici nata

QVANTVM ad quartum dico, quod, proprie loequendo, nasci conuenit supposito tamquam illi, quod nascitur: Sed naturae conuenit tanquam illi, quo aliquid nascitur: & istas duas conclusiones ratione breuitatis simul probo sic.

1 Sicut se habet generare ad generari, sic se habet principium generationis ad terminum generationis: ergo conmutatim, sicut se habet generare ad principium generationis, sic se habet generari ad terminum generationis: ved principium generationis, quod generat, est ipsum suppositum: quia agere est suppositorum, vt patet 1. meth & principium, quo, seu virtute cuius suppositum generat, est ipsa natura : ergo terminus generationis tanquam illud, I generatur, est ipsum suppositum; natura autem est illud, quo suppositum terminat generationem. Et accipio sem per hit generari, & nasci pro eodem: quia licet generari in plus se habeat, quam nasci; in viuentibus tamen sunt idem

2 Praeterea, sicut alicui conuenit esse, sic conuenit ei gi nerari: quia generatio est via in esse, sed supposito conuenit esse per se tamquam ei, quod esti naturae autem tamquam ei, quo suppositum est : generatur ergo suppositum tamquam illud, quod generatur, quamuis natura sit illud, quo generatur.

3 Praeterea, natura diuina, vt patuit in primo libro, nec gignit, nec gignitur, licet sit illud, quo suppositum patris gignit, & suppositum filij gignitur, ergo a simili nati ta humana proprie nec generat, nec generatur, licet sit illud, quo generans generat, & genitum nascitur.

Ex his omnibus nolo ad praesens aliud, nisi quod proprie loquendo, natura humana in Christo non generatur, seu nascitur: sed est illud, quo filius Dei temporaliter dicitur natus.

Sed hic solet instari primo sic. Omne illud nascitur, quod per natiuitatem in esse producitur: sed natura humana in Christo per temporalem natiuitatem in esse producebatur: ergo &c.

2 Praeterea, illud, quod de spiritu sancto est productum in vtero virginis, hoc est natum ex Maria Virgine ex vtero: sed natura humana per spiritum sanctum est producta in virgine.

3 Praeterea, Christus non dicitur natus de virgine nisi secundum illud, quod a Virgine accepit: sed non accepit a Virgine nisi solam naturam humanam, cum persona praefuerit ab aeterno: ergo humana natura Christi proprie dicitur nasci.

AD primum dicendum, quod sicut natura per natiutatem producitur, sic etiam nascitur: sed ipsa proprio non producitur: sed est illud, quo alterum, scilicet ipsum suppositum producitur, vt patet per Damal. lib. 3. vbi ait. Suppositum agit, & patitur, forma autem, vel natura otest esse ratio agendi, vel patiendi. Et eodem lib. Non est naturae nasci, sed hypostaseos.

Ad secundum dicendum, quod minor non est ver; proprie loquendo: quia spiritus sanctus produxit personam filij non simpliciter; & absolute, sed in Maria Virgine secundum assumptionem humanae naturae.

Ad tertium dicendum, quod quamuis Christus non dicatur natus temporaliter, nisi secundum naturam humanam, quam accepit a Virgine; propter hoc tamen natura non dicetur nata: sed Christus dicitur natus secundum nati tam, ita quod natura non est illud, quod nascitur: sed quo Christus nascitur. Sicut enim filius Dei dicitur homo propter assumptam humanitatem: ipsa tamen humanitus non est homo: sed est illud, ratione cuius filius Dei dicitur homo, sic filius Dei nascitur ratione assumptae humanae naturae, natura tamen non nascitur.

AD argumentum principale dicendum, quod quam uis filiatio non multiplicetur in Christo, vt est personais proprietas, quae est personae principium constitutum, nultiplicatur tamen, ut est realis relatio, & vt filiatio est

PrevBack to TopNext