Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XV. ET XVI. Tractatus de incarnati verbi passione generalis di uisio, ac praesentium distinctionum vtilis sub duusio, in quibus defectus, quos christus assumpsit, pertractantur.

LLVD QVOQVE PRAETERMITTENDVM non est. Postquam Magister tractauit de: diuini verbi incarnatione, hic incipit determinare de incarnati verbi passione, quam sustinuit in assumpto homine. Et diuiditur in tres partes: nam pr mo determinat de passionis modo. Secundo de passionis merito. Tertio de passionis termino. Secunda ibi, Pos praedicta considerari oportet. Tertia, ibi, Post praedicta considerandum, Prima in duas: nam primo ostendit, quod in Christo fuerit patiendi possibilitas. Secundo inquirit, vtrum in ipso fuerit patiendi, vel moriendi necessitas, ibi, Hic oritur quaestio. Et hae duae distinctione sunt praesentis lectionis. Causa enim breuitatis vt plurimum deinceps vsque ad finem istius tertim libri duas dictiones in vna lectione propono comprehendere. Quantum ad primum est intentio magistri probare in Christo fuisse veram, & realem humanam passibilitatem. Et ideo circa hoc duo facit: quia primo adstruit iam dictam verit tem. Secundo destruit oppositam falsitatem ibi, Sed quod nonnulli. Prima in tres: quia primo ostendit, quod Christus omnes naturales defectus assumpsit, quos ipsum assu mere nobis expediebat, & profuit. Secundo, quod ignorantiam veri, & difficultatem volendi bonum, vel faciendi non assumpsit. Tertio, quod haec ratione peccati non dimisit: quia illorum inexistentia sine peccato esse potuit Secunda ibi, Tradit auctoritas. Tertia ibi, Sed forte ali quis dicet. Sequitur illa pars, Sed quia nonnulli. Et diu ditur in duas partes: quia primo quorumdam errorem negantium in Christo fuisse sensibilem dolorem auctoritatibus sanctorum improbat. Secundo auctoritates, quae pro huiusmodi errore sonare videntur, recitat, & explanat, ib Quaedam tamen inueniunrur. Et haec in tres partes diuiditur : quia primo, Magister huiusmodi auctoritatum da veram expositionem. Secundo, contra expositam veritatem ex dictis Hilarii facit valde apparentem obiectionem Et tertio, dictorum Hilarii dat sinceram intellectionem. Secunda ibi, veruntamen magis. Tertia ibi, Audisti lector verba Hilarii. Tunc sequitur illa pars

Hic oritur quaestio, quae est principium re. dist. in qua Magister &c. Et diuiditur in tres partes: quia primo, Magister de necessitate moriendi quo ad Christum qua stionem proponit. Secundo, suam responsionem apponit. Tertio, ostendit, quod Christus cum omni statu, tam viaequam patriae communionem habuit, secunda ibi, Ad quod dici potest. Tertia ibi, Et est hic notandum. Circa has distinctiones quaero ad praesens hanc quaestionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum