Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An in Christo cum tormentorum dolore steterit gaudium beatae fruitionis.

Quaestio. I An in Christo cum tormentorum dolore steterit gaudium beatae fruitionis.

VTRVM in Christo cum dolore passionis simu fuerit gaudium beatae fruitionis

Videtur, quod non: quia contraria non possunt esse simul in eoden: sed dolor & gaudium sunt contraria: ergo &c

CONTRA, secundum fidem, quam tenemus, Christus fuit verus comprehensor, & numquam a fruitione beata destitit. & tamen fuit verus viator, & acerbissimam mortem sustinuit

Hic quattuor sunt videnda. Primo vtrum anima Christi vere fuerit passibilis. Secundo de eo, quod quaeritur. Et hoc quantum ad distinctionem 1s

Tertio, vtrum Christus sic fuerit passibilis, quod habuerit necessitatem moriendi. Quarto, vtrum cum ista necessaria mortalitate simul esse potuerit in corpore Christi aliqua dos corporis gloriosi. Et hoc quod ad dist. 10.

R ES OLVT 1 O cum in anima christi samma fuerit vera, & animalis passio, maerorem de passione ac laetitiam de beata fruitioniae simul in ea non secundum diuersas potentias solum, verum secundum ear dem etiam quoquo modo fuisse fatendum est

Articulus I

Utrum anima christi vere fuerit passibilis

ARTICVLVS I. Vtrum anima christi uere fuerit passibilis.

QVANTVM ad primum ponam duas conclusiones. A. Pr ima est, quod in anima Christi fuit vera, & animalis passio

1 Quia in quocunque homine est vera corporalis passio, quae refutatur motu desiderij sensitiui, in illius hominis anima est vera animalis passio: sed prima fuit in Christo: ergo & secunda. Maior patet: quia passio animalinon est aliud, quam motus animae, secundum appetitum consurgens ex apprensione passionis naturalis, seu corporalis: Et quandoque nomen passionis sibi conuenis proprie: si consurgit ex passione coporis proprie dicta, uta, ex displicentia eius, quod corpus spoliatur forma sibi conuenienti, & afficitur forma sibi disconuenienti. E conuerso autem dicitur improprie passio, si econuerso fuerit ex pati, cum gaudium sit quaedam passio menti de tertia specie qualitatis, minus tamen proprie gaude dicitur pati, quam qui timet & tristatur. vinor etiam patet: quia in corpore Christi ab infantia sua multae fuerum passiones corporales, puta sitis: & fames, & sic de singulis. quae anima sua saltem secundum desiderium sensus re futauit.

2 Praeterea, illa anima, quae vere & realiter est tristis, ili la veram habet in se passionem, anima Christi fuit huiu modi: quia ipse ait. Tristis est anima mea vsque ac mortem.

2 Praeterea, in Christi anima fuit xelus: quia illud psalexponitur de Christo. Telus domus tuae comedit meFuit desiderium, iuxta que ipse ait. Desiderio desideraum hoc pasca manducare vobiscum, antequam patiar. Fuit taedium, iuxta illud. Coepit taedere, & mestus esse. Fuis imaginatio afflictiua, sicut quando fuit in agonia ex con poralis suae passionis de proximo futurae consideratione Haec autem omnia sunt verae pastiones animae ergo &c.

SED contra illud potest instari sic. 1 Qui nihil moleste patitur, in illius anima non est passio proprie dicta, puta afflictiua, de qua semper ad praesens loquimur, Christus est huiusmodi quia secundum Augu. 8. musicae suae actus sortitudinis est nihil moleste pati: sed planum est quod Christus numquam fuit sine virtute fortitudinis: ergo nuquam moleste patiebatur

2 Praeterea, sicut se habet corpus glorificatum ad impassibilitatem naturalem seu corporalem: sic se habet anima beata ad impassibilitatem animalem: sed corpus glorificatum est omnino impassibile passione nociua con porali: ergo anima Christi, cum semper fuerit beata num quam fuit passibilis passione afflictiua animali¬

3 Praeterea, formae est agere; pati vero alterius principu: puta, materiae, vt saepius apparet in philosophia: sed anima Christi est forma, nec est materia, nec habet materi partem sui, vt declaram in 2. libs sententiarum, de anima intellectiua: ergo &c. Et confirmatur: quia materia est prima ratio patiendi: vbi ergo nulla est materia, ibi nulla poterit esse passio.

Respondeo, ad primum nego minorem: quia Chrisrus moleste ferebat, quod illi negotiatores domum orationis fecerunt domum negotiationis. Vnde etiam cum fagello eiecit eos de templo, & aes nummulariorum effudit. Ad probationem dicendum, quod Aug. intelligit ni de quacunque molestia: sed de ea solum, quae obfuscat & perturbat rationem.

Ad secundum dicendum, quod quamuis anima Christi quandiu vixit in hoc mundo, fuerit vere beata: tamea ex tensiue non suit tota beata: quia ita fuit beata secundun superiorem, quod tamen vires inferiores suo cursu naturali fuerunt derelicte, vt patet, per Damas. 3. libro in multis locis,

Ad tertium dicendum, quod licet materia sit principium patiendi passione naturali, & corporali, tamen anima est magis principium patiendi, quam materia pasfione animali. Et per hoc patet ad confirmationem. Vedicendum, quod licet anima rationalis non habeat materiam ex qua: habet tamen materiam in qua: nam licet non sit composita ex matena : est tamen componibilis, cum materia, & hoc sufficit ad habendum veram passionem animalem : ergo &c.

Secundo dico que passio Christi tam naturalis in corpore, quam animalis in anima fuit maxima passio, ita qu nuquam aliquis homo in vita ista expertus est consimilem passionem. Et loquor hic de passione, qua ab hac vita Christus migrauit.

1 Quia illa passio est acerbissima, vt plures causae, occasiones doloris concurrut: passio Christi erat huiusmodi Maior patet. Probationem minoris ad psens non adduco; qa fufncienter accipi potest ex singulis quasi sermonibus factis per diem parasceue. Vnde Dern tractas illud Trer O vos omnes, qui transitis per viam attendite, & videti si est dolor, sicut dolor meus, ait, saradum fugite, atten¬ dite, & videte, si est dolor sicut dolor eius: discipuli fugiunt : noti & amici recedunt : Petrus negat: svnagog pinis coronat: transeuntes derident: ludaei blasphemant: ludas prodit: milites crucisicunt &c.

2 Praeterea, quanto complexio est nobilior, tanto pasi sio laesiua est acerbior: hac enim ratione plus flagellatione patitur homo, quam equus, vel asinus: eo quod homo sit melioris complexionis cunctis animalibus: sed Christus fuit nobilissimae complexionis: eo quod eorpus su ex purissimo, & virgineo sanguine virtute sancti spiritus fuit formatum: ergo &c

1 Forte dicetur, quod si in Christo fuisset huiusmodi maxima passio, tunc aliquid frustra fuisset in eo: sed consequens est falsum: quia virtus ponit medium inter supersluum, & diminutum: sed Christus fuit totaliter virtuosus: ergo nihil in eo potuit esse superssuum. Consequentia etiam patet: nam cum Christus fuerit verus Deus & verus homo, minima passio eius fuisset sufficiens pro redemptione totius mund

2 Praeterea, innocenter patiens non potest habere matimam passionem: quia innocentia patientis minuit dolorem poenae, vt apparet de paruulis in peccato originali decedentibus, qui de carentia diuinae visionis miniman habent poenam propter suam innocentiam, de qua carentia damnati maiorem habent poenam, quam de igni inferni propter suam inexcusabilem conscientiam: set Christus totaliter erat innocens: ergo &c.

Respondeo ad primum, nego consequentiam. Ad probationem dico, quod quamuis pensando diuinam maiestatem, quae fuit in Christo, minima sua poena pro nostra liberatione suffecisset: tamen per hoc tantum signum dilectionis homini liberato non ostendisset, sicut nunc ostendit, & per consequens homini ad sui dilectionem non tantum incitasset, sicut nunc incitauit.

Item, ipse non venerat hominem liberare per potentiam: sed potius per iustitiam, & ideo magna debuit esse poena illius innocentis hominis: quia multa fuit ossensa totius generis humani¬

Ad secundum nego maiorem. Vnde conscientia proprij reatus hominem in tormentis existentem inducit ac patientiam. Vnde latro ad dextram Christi pendens ait Nos quidem digna factis recepimus: hic autem quid fecit, quasi dic. Nos non debemus curare tormenta: qui nos merimus ea. Ad probationem dico, quod paruitas poenae talium puerorum non est ex consideratione innocentiae suae: quia ipsi seipsos vident nocentes per ipsun peccatum originale: sed propter hoc poena eorum est minima: quia vident, quod nec nunc sunt habiles, nec vmquam fuerunt habiles ad habendum illam sanctam visionem: nullam enim persectionem vident se habere, vel habuisse, mediante qua, proportionem habeant ad huiusmodi visionem, quin potius ipsi vident se iuste priuatos huiusmodi visione propter eorum naturalem maculam 1 Sicut ergo sapiens homo non patitur dolore sensibili ex hoc, quod ipse nec est, nec esse potest angelus: sic est i proposito &c

Articulus 2

Utrum in Christo cum dolore passionis simul fuerit gaudium beatae fruitionis

ARTICVLVS II Vtrum in Christo cum dolore passionis simul fuerit gaudium beatae fruitionis.

QVANTVM ad secundum articulum dicendum Quod si dolor, & gaudium secundum diuersa animae potentias sumantur, tunc nullus doctorum ponis in dubium, quin in domino lesu Christo simul fuerint maximus dolor, & maximum gaudium, puta, dolor in parte sensitiua, & gaudium in parte intellectiua: quia contraria se mutuo non expellunt, nisi circa idem subiectu; sed si sumantur circa eandem partem animae, hoc est, circa eamdem potentiam animae: sic adhuc dico, quod aliquo modo in eadem potentia animae Christi fuit dolor. pas¬ sionis & gaudium fruitionis: quia ois potentia immediate fundata in natura seu essentia, quae realiter patitur, oportet, quod patiatur: sed tota natura animae Christi patiebatur propter dissolutionem armoniae corporis, cuius tota natura animae fuit perfectio naturalis: ergo portio superior, non obstante gaudio suae fruitionis, necessario patiebatur ratione naturae patientis, in qua, vt in proprio subiecto, fundabatur. Et ista videtur esse intentio Augu. super illo verbo Psal. Repleta est malis anima mea, vbi ait Augu. sic Non vitiis & peccatis: sed humanis malis, & doloribus re pleta fuit anima Christi: quibus ipsa compatiebatur carn non enim corporis dolor potest esse sine anima: dolero autem anima, etiam non dolente corpore, potest

Sed contra illud est quaedam opinio: quae reputat imossibile, quod in eadem potentia animae Christi simul fuerit dolor, & gaudium. 1 Quia contraria includunt contradictorie opposita: igitur si praedicta, cum sint contraria, simul essent in eadem potentia, tunc contradictoria simul verificarentur de eodem

2 Praeterea, vt dicunt medici, & physici, gaudio cor dilatatur: & dolore, seu tristitia constringitur: igitur idem cor simul mouetur motu dilatationis, & motu constrictionis, quod est impossibile¬

3 Praeterea, idem corpus non potest esse gloriosum, & non gloriosum simul, & semel : ergo eadem anima non potest simul, & semel esse tristis, & gaudiosa secundum eandem sui partem

4 Praeterea, quando aliqua secundum vniuersalem rationem eorum sunt incompossibilia, tunc impossibile est eorum indiuidua se simul compati in eodem: sed gaudium, & tristitia opponuntur secundum vniuersalem eorum rationem: ergo &c.

3 Praeterea, sicut gratia opponitur culpae: sic beatitudo miseriae: sed impossibile est gratiam, & culpam simul esse in eodem: ergo &c.

e Praeterea, philosophus. 7. ethicorum ait, quod delectatio, si sit abundans, expellit omnem tristitiam, & quae contraria, & quae contingens est: sed delectatio fruitionis est maxima, & superabundas delectatio: ergo in eodem immediato subiecto nullam patietur tristitiam.

Sed ista opinio est contra expressam sanctorum auctoritatem. 1 Dicit enim Damas: libro 2. quod Christus habuit mestam intelligentiam: ergo non solum in parte sensitiua, sicut isti ponunt, fuit dolor, & tristitia Christi.

2 Item idem Damas: ibidem ait, quod timore naturali timet anima separari a corpore propter familiaritatem, & legem positam a conditore: sed anima, quae separatur, est anima intellectiua.

3 Praeterea, non minus est naturalis colligatio potentiarum inseriorum ipsius animae cum superioribus, quam inferiorum cum carne: sed secundum istam opinionem ratione secundae colligationis propter dolorem, qui fuit in carne Christi, erat intensissimus dolor in anima secundum vires inferiores: ergo propter primo dictam colligationem erit dolor in viribus superioribus.

Ad primum motiuum eorum dicendum, quod anteedens non est verum vniuersaliter maxime secundum illam opinionem, quae ponit, quod virtute diuina contraria possunt simul esse in eodem. Diceret enim illa opinio, quod quamuis naturaliter subiectum informatum vno contrariorum includat negationem alterius, non tamen supernaturaliter: non enim apparet ratio, quare in eadem parte Christi minus fuerunt simul contraria, quam in eadem parte hominis damnati: sed, quod contraria simul sint in eodem subiecto danato, hoc ponit glosa super illo verbo Fucae, lbi erit sletus & stridor dentium

Item, sicut quantitas naturaliter habet extendere materiam, in qua est, & resistere alteri extenso in loco, in quo est: sic qualitas habet qualificare subiectum in quo est: & expellere contrarium de eodem. Sicut igitui Deus sua supernaturali virtute ex parte quantitatis, seruato primo, tollit secundum sine contradictione, vt app: tet de corpore glorioso, quod simul est in eodem loco con corpore glorioso, quod simul in eodem loco cum corpore non glorioso: sic ex parte qualitatis potest Deus tolere secundum, seruato tamen primo. Cum igitur dolorosa passio, & delitiosa fruitio non fuerint in Christo simul naturaliter: sed diuinae virtutis dispensatione: ideo &c

Etiam potest dici, quod quamuis delectari, & tristari circa idem oblectum sint contraria: non sunt tamen contraria secundum diuersa obiecta, vt dicunt aliqui magni doctores. Vnde sicut scire lapidem, & nescire angelum non sunt opposita propter obiectorum diuersitatem: sic &c

Ad secundum, nego consequentiam. Ad probationem, quae praemittitur, dico, quod vel gaudium, & tristitia sunt totaliter aequalia, tunc, nec cor dilatatur, nec constringitur: quia quantum gaudium faceret ad dilatationem: tanti tristitia impediret eam. Sicut si ad circumferentiam alicuius domus concauae vndique poneretur Magnetes, siue Adamantes, ferrum positum in medio illius domus permaneret immobile; Sicut etiam dicitur corpus Machometi in capsa ferrea pendere in medio vnius templivel gaudium excederet tristitiam, & tuc cor dilataretur: vel econuerso, tunc constringeretur.

Posset tamen probabiliter dici, quod corporales arteriae cordis non dilatantur ratione gaudit fruitionis beatae, quod est in portione superiori ipsius animae: sed solum dilatantur ad gaudium existens in virtute sensitiua

Ad tertium patet, quod neganda est consequentia per ea, quae dicta sunt ad primum.

Ad quartum dicendum, quod ea, quae virtute naturae sunt ecundum suam vniuersalem rationem incompossibilia, ilorum indiuidua possunt virtute diuina se compati in eodem.

Etiam minor est falsa: quia gaudium, & tristitia respectu diuersorum obiectorum non sunt contraria: ideo &c

Ad quintum nego maiorem, maxime loquendo de cula mortali: quia gratia coniungit Deo: sed culpa mortalis totaliter disiungit a Deo: gaudium autem fruitionis sic coniungit Deo, quod tamen prena, seu miseria non disiungit a Deo.

Ad sextum dicendum est, quod dictum philosophi verum est secundum cursum naturae, ex hoc tamen non pra udicatur diuinae dispensationi.

Articulus 3

Utrum Christus sic fuerit passibilis, quod habuerit necessitatem moriendi

ARTICVLVS III Vtrum christus sic fuerit passibilis, quod habuerit necessitatem moriendi.

QVANTVM ad tertium articulum ponam duas com clusiones. Prima est, supposito, quod Christus passibilis fuerit, modo quo dictum est in primo articulo, unc Christus secundum assumptam humanitatem habuit necessitatem moriendi.

1 Quia omnis substantia corporalis, quae patitur passio ne proprie dicta, quae scilicet magis facta abiicit a substantia, est necessario corruptibilis: sed humanitas Christi est ubstantia corporalis, & patiebatur huiusmodi passione : ergo &c

FORTE dicetur, quod corpora damnatorum intesissimas sustinent passiones, & tamen non corrumpuntur. Sic quamuis corpus Christi maximam sustinuerit passionem: tamen non est necesse huiusmodi passionem sequi corruptionem.

Re SPoNDEO, quod non est simile: quia ignis inferna lis agit in huiusmodi corpora, vt instrumentum diuina iustitiae: & ideo sic agit, vt eo vtitur iustitia diuina: sed iu titia diuina non vtitur illo igne ad corruptionem damnatorum: Sed solum ad eorum afflictionem: & ideo sic est in damnatis passio afflictiua, quod non est in eis passio abiectiua alicuius, quod Sit de substantia patientis. Secus autem fuit de passione Christi.

2 Praeterea, illud, quod habet in se sufficientem caus am corruptionis, hoc videtur habere necessitatem ad hoc, vt moriatur, seu corrumpatur: sed Christus habuit in se materiam annexam priuationi, quae est vniuersalis, & sufficiens causa corruptionis : ergo &c. Maior patet.. Probo minorem: nam quod Christus habuerit materiam, patet quia habuit verum eorpus humanum, quod impossibile est esse sine materia. Patet etiam, quod illa materia habuit priuationem annexam: quia alias corpus Christi non fuisset susceptiuum peregrinae impressionis. Quod autem talis materia sit sufficiens causa corruptionis, patet. 7 metaph. 1. physicorum & 1. de generatione.

3 Preterea, omne compositum ex contrariis, secundum se consideratum, necessario est corruptibile: corpus Christi compositum fuit ex contrariis, hoc est, ex elementis habentibus contrarias qualitates.

Sed contra istam conclusionem potest instari sic. 1 lllud, quod est voluntarium, non est necessarium: sed mors Christi fuit in voluntate sua, eo quod fuit in potestate sua iuxta illud, quod ipse ait Potestate habeo ponendi animam meam, & potestatem habeo iterum sumendi eam. Ei Isa. dicit, Oblatus est, quia ipse voluit.

2 Preterea, necessitas moriendi conuenit hominibus ex peccato, vt patet ad Rom. 5. sed in Christo numquam fuit aliquod peccatum originale, vel actuale¬

Ad primum dicendum, quod non omne necessarium repugnat voluntario, vt alibi declaraui vel dicendum, quod quamuis Christus, in quantum erat Deus, habuit potestatem &c tamen secundum huma nam corporis dispositionem habuit necessitate moriendi

Ad secundum dicendum, quod peccatum non erat per si causa corporalis mortis ipsius hominis: sed fuit causa re mouens prohibens: quia ratione primi peccati a tota natura humana fuit ablata originalis iustitia, quae fecit animam obedire Deo, & corpus animae, seu vires inferiores viribus superioribus : eiectus etiam fuit homo de paradiso propter peccatum, & per consequens non potuit habero fructum ligni vitae, cuius esu restauraretur omne perdi tum in corpore humano aeque pure: quo quidem fructi etiam Christus non vtebatur, & ideo modo ceterorun hominum poterat corrumpi, & per consumntionem humidi radicalis, & per restaurationem deperditi minus pure factam sua virtute digestiua

Secundo dico, quod aliquo modo passio, & mors Christi potest dici supernaturalis: quia, quamuis Christi con pus rationibus praedictis fuerit passibile, & a sua forma per mortem separabile: tamen, vt informatum anima por fecte beata supernaturale est, quod patiatur, vel a tali forma separetur: sed anima Christi ab instanti primo suconceptionis fuit perfecte beata: ergo &c. Forte dicetur, quod anima Christi fuit beata quantum ad portionem superiorem, non autem quantum ad inferiorem: Sed beatitudo animae non redundat in corpus ipsum impassibile reddendo, nisi anima sit perfecte beata, etiam secundum vires inferiores: quia secundum illas vires communica anima corpori: ideo beatitudo animae Christi non habuit tacere ad corporis Christi impassibilitatem, quamuis ipsum informaret. Respondeo, quod illud fuit supernaturale, hoc est super condicionem animae beatae, & sola potuit esse diuina dispositione, quod anima Christi potuit esse persecte beata secundum superiorem portionem: & tamen non esset beata secundum vires inferiores, & per consequens contra condicionem, & legem illius animae fuit, vt beata erat, quod corpus per ipsum informatun potuit esse passibile¬

Articulus 4

Utrum cum ista necessaria mortalitate simul esse potuerit in corpore Christi aliqua dos corporis gloriosi

ARTICLVS IIII Vtrum cum ista necessaria mortalitate simul esse potuerit in corpore Christi aliqua dos corporis gloriosi.

NVANTVM ad quartum principale primo ponam conclusionem vnam, quam reputo magis veram. Secundo inferam quoddam corollarium contra quosdam doctores in hac materia loquentes

Conclusio est ista, quod non obstante passibilitate, & morte Christi modo supradicto Christus assumere potuit, & de facto quandoque assumpsit dotes corporis gloriosi. Quod potuit, patet. Quia illud, quod est de lege communi be atorum hominum, hoc Christo negari non debet: sed de lege coni beatorum hominum est ex redundamtia beatitudinis existentis in viribus superioribus beatificari in viribus inferioribus, & ex vlteriori redundantia ilius beatitudinis dotari in corpore dote claritatis, impassibilitatis, subtilitatis & agilitatis. Cum ergo Christus fuerit perfecte beatus secundum vires superiores, & illa redundantia ad vires inferiores supernaturaliter solum; puta, diuina voluntate fuerit prohibita: ergo Christus, existens verus Deus, potuit, quandocunque voluit, illam prohibitionem relaxare, & dotes praedictas in corpus suu permittere redundare modo, quo redundant in quibuscunque aliis beatis.

Quod etiam de facto quandoque praedictas dotes assumpierit, patet: quia, vt ait Huoo de sancto Victore, Christus ante suam re surrectionem assumpsit omnes dotes corporis gloriosi: nam subtilitatem primo assumpsit, cun natus est de virgine, sine virginis violatione; dotem agi litatis, in solida super mari deambulatione; dotem claritatis, in sua tranffiguratione, dctem impassibilitatis in discipulorum comunione. Et si haec non esset opinio Hugonis: ista tamen omnia patent per textum EuangelijSed contrarium istius tenent multi. Quorum vnus dicit, quod Christus non assumpsit dotes: sed actus dotum qui actus non egrediebatur ab aliqua forma existente in corpore Christi, sicut actus glorie, sed miraculose fiebant a virtute diuina: ergo claritas relucens in Christi transfiguratione non fuit claritas gloriae: sed multo minor. E illud confirmant quidam alij sic

1 Claritas gloriosa non potest videri ab oculo non glorificato: sed oculi discipulorum, qui non fuerunt glorificati, viderunt praedictam claritatem.

2 Praeterea, claritas gloriosa solum potest esse in huma no corpore: sed claritas Christi transfigurationis etiam apparuit in vestimentis Christi: ergo &c

3 Praeterea, formae oppositae non possunt eidem simul inesse : sed corpus Christi ante saam resurrectionem fuit passibile, & opacum: ergo &c: Propter quod dicunt etiam aliqui istorum, quod actus istarum dotum fuerunt in Christo in quodam transitu: sicut visio diuinae essentiae fuit in raptu Pauli.

Sed, salua istorum doctorum reuerentia, ipsi hic multa assumunt, quae mihi sunt dubia

Primo enim dubito de eo, quod dicunt Christum al sumpsisse actus dotum gloriolarum sine forma: quia actu formalis alicuius formae, vel est idem realiter, quod forma, vel saltem non potest esse sine forma : etiam quacunque virtute: quia Deus non potest supplere vice cause formalis inhaerentis: sed esse clarum est actus formalis cli ritatis: sicut esse album est actus formalis albedinis. Sicut igitur est impossibile, quod aliquid vere habeat esse albu sine albedine, & sine forma albedinis: sic &c

Secundo dubito de eo, quod dicut praedictam claritati non fuisse claritate gloriae: quia super illo verbo, transfiguratus est, ante eos, dicit glosa, lbi apparuit in ea claritate, quam habebit peracto iudicio. Et ibidem dicit glosa, quod Christus voluit ibi ostendere claritatem resurrectionis sed planum est apud quemlibet catholicum, quod tam claritas, quae erat in Christo in resurrectione, quam ea quae erit post iudicium est claritas gloriae: ergo &cItem, super illo verbo, qui reformabit corpus humiliatis nostri configuratum corpori claritatis suae. dicit glosa. Assimilabimur claritati, quam habuit Christus in transfiguratione,

Tertio dubito de eo, quod dicunt istarum dotum actus fuisse in Christo in quodam transitu: quia illud, quod est in transitu, seu in raptu, est momentancum, & quasi instan taneum: sed actus istarum dotum moroso fuerunt in Chri sto: ficut apparuit in coena, cum discipuli sine sua passione corpus morose manducabant: In monte vero, vbi Detrus, & lacobus, & loannes, eius claritatem morose videbant. Super mare &c.

Nec motiua eorum valent: igitur ad primum dicendum, quod temperamentum illius claritatis est in potestate animae beatae, a cuius beatitudine huiusmodi claritas aliquo modo causatur: alias enim post resurrectionem nullo modo discipuli potuissent videre corpus Christi, quod vere fuit glorificatum. Potuit ergo Christus illam claritatem quo ad exteriorem refulgentiam tempe rare, & oculos discipulorum confortare: qua temperatio ne, & confortatione fieri poterat, quod oculi discipulorum illaesi viderent praedictam claritatem, alias si in omnimodo suo fulgore huiusmodi claritatem ostendisset, vel discipuli eum non vidissent, vel corporaliter caeci facti fuissent: sicut de facto accidit illi scriptori, qui quotidie orabat beatam virginem, vt se sibi ostenderet in eclaritate, & pulchritudine, in qua nunc existit in celis. Require in libello de oculo morali

Ad secundum dicendum, quod ex hoc, quod vestimenta Christi dicuntur in sua transfiguratione fuisse alba, sicut nix, non habetur, quod claritas gloriosa suerit in vestimentis: quia ex hoc, quod fuit in solo Christi corpore huiusmodi claritas, & resplenduit per vestimenta: ille nitor, seu albedo potuit in vestimentis apparere.

Ad tertium patet per ea, quae dicta sunt in solutione primi aroumenti superius adducti contra secundum articulum istius quaestionis. Posset etiam dici, quod claritas gloriosa corporis Christi non opponitur proprie eius na turali opacitati, seu naturali comnori: immo hodierna dic, si Christus vellet, posset apparere in eo colore, quo apparuit, cum in hoc mundo vixit: &tamen corpus suum vere maneret glorificatum. Etiam corpus Christi fuisse passibile, vt naturaliter fuit in hoc mundo in huma na sua apparentia, & impassibile, vt existebat sacramentaliter sub speciebus panis, non sunt opposita: quia si etiam in hora passionis, qua Christus pependit in cruce, Petrus qui sacerdos factus fuit in cena cum aliis apostolis, consecrasset corpus Christi sub speciebus sactamenti, respo ctu manducationis Petri fuisset impassibile: & tamen eadem hora in cruce pendens, non solum fuisset pallibile sed actu patiens. Nec valet, si dicitur secundum opinionem istorum, quod pro tunc non fuisset in corpore Christi dos impassibilitatis secundum formam seu habitum sed solum secundum actum: quia non minus, sed magirepugnat opposita in eodem esse simul secundum actum, quam secundum habitum: ergo &c. Ex istis infero hos corollarium, quod non est vera quorundam opinio, qui dicunt, quod claritas gloriosa, & claritas naturalis, puta claritas bolis, sint eiusdem rationis: quia effectus, qui pra cise est a causa supernaturali, non est eiusdem rationis specificae, de qua isti loquuntur, cum effectu, qui potest esse a causa naturali: sed claritas: gloriosa tam praecise est; causa supernaturali, quod impossibile sit eam esse a causi naturali: quia, vt patet ex praecedentibus, ipsa causaliter praesupponit perfectam beatitudinem, quae a solo Deo su pernaturaliter, & gratiose esse uotest: sed claritas naturalis est a principiis naturalibus, quae non sunt eiusdem rationis cum principiis supernaturalibus : ergo nec praedictae claritates possunt esse propriae eiusdem rationis, vt isti doctores dicunt: quia non est maior vniuocatio, set minor differentia in effectibus, quam in causis 2 Praeterea, Commentator vult, quod mures, qui generantur ex putrefactione, & qui generantur ex seminal propagatione, propter diuersitatem principiorum, & mod producendi, differant specle: ergo multo magis in pro posito &c

lsti doctores habent tamen aliqua motiua, quibus est espondendum. Primo arguunt sic. Differentia secudum peciem non sunt ad inuicem comparabilia secundum similitudinem: sed Saluator, dicit. Fulgebunt iusti, sicut So in regno patris eorum: ergo claritas iustorum, seu beato rum est eiusdem rationis specificae cum claritate Solis. 2 Praetera, sicut se habet potentia ad potentiam, sic obiectum ad obiectum: sed potentia visiua oculi glorificati eiusdem rationis est cum potentia visiua oculi non glorificati: ergo & claritas gloriosa, quae est obiectum potentiae visiuae oculi glorificati. &c

Ad primum dicendum: quod Iy sicut non est semper non ta specificae, & simpliciter vniuocae similitudinis, alias eni perfectio Dei patris, & perfectio nostra esset unius rationis specificae, cum Saluator dicat nobis in Euangel. Estot perfecti, sicut & pater vester celestis perfectus est.

Ad secundum dicendum, quod licet similitudo assumpta in maiori aliquo modo procedat: non currit tamen er omnes pedes: per eandem enim maiorem etiam adbbita alia vera maiori posset probari, quod omne intelligi bile humano intellectu sit eiusdem ipecisicae rationis, & similiter de sensibili, puta, de albo, & nigro. Ad argumentum principale patet per ea, quae superius dicta sunt

PrevBack to TopNext