Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO Sx1. & xxi. ctara harum distinctionum duusio, n qui bus de consequentibus passionem o. mortem christi peragitur.

POST PRAEDICTA CONSIDERANDVM Postquam Magister determinauit de passionis Chri sti modo & merito, hic prosequitur de passionis fine & termino. Et diuiditur in duas partes: nam primo in quirit Magister : vtrum in fine passionis, puta, in puncto mortis anima Christi, & caro fuerint separatae a verbo, di uino. Secundo vtrum Christus, post mortem, in tridun fuerit verus homo, ibi. Hic quaeritur vtrum. Primam in duas. Quia primo Magister ostendit, que in triduo morti taro Christi a verbo diuino non fuit separata. Secundo quod, hoc non obstante, per separationem animae a carno caro illa vere fuit mortua, ibi, secedente vero anima. Prima in tres: quia primo mouet quaestionem, : & circa eam quandam falsam opinionem recitat. Secundo huiusmodi opinionem improbat. Tertio veritatem tenendam confirmat. Secunda ibi. Quibus respondemus. Tertia ibi 1 Sicut Aug. super. Secunda istarum diuiditur in tres partes: quia primo Magister cum improbatione iam dictae o- inionis Veritatem propositae quaestionis ponit. Secundo contra hupusmodi veritatem ex intentione iam improbtae opinionis opponit. Et tertio clara responsione adductam obiectionem tollit. Secunda ibi, Alii quoque aucto itati. Tertia ibi, Quibus respondemus, quod si &c. Sequitur distinctio 22. in qua Magister &c. Et diuiditur in tres partes secundum quod Magister mouet tres quaestiones Prima vtrum Christus in suae mortis triduo fuerit homo. Secunda si fuit homo, tunc quaeritur, an fuerit in omni loco, & vtrum descenderit de coelo. Secunda ibi Hic Quaeritur si Christus. Tertia ibi, Solet etiam quaeri. Prima in duas: quia primo Magister mouet quaestionem, & recitat circa eam vnam opinionem, quae est vera, quamuis Magister non reputet ipsam veram. Secundo magister respondet ad quaestionem iuxta intentionem propriam ibi. Quibus respondemus Sequitur illa pars, Hic quaer. tur. Et diuiditur in duas partes: nam primo Magister asse cit illum hominem in triduo fuisse tam in inferno, quam in sepulcro. Secundo ostendit, quod licet Christus totus sit vbique, tamen secundum se totum non est in omni loco, ibi, Et vtique totus eodem. Prima in duas: nam primo respondet ad quaest. Secundo oppor it per duplicem obiectionem, quarum cuilibet distincte allignat suam re sponsionem, ibi, Sed si in inferno. Circa has duas distin tiones quaero hanc quaestionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum