Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An omnes homines beneficio passionis Christi a quocunque malo satis fuerint liberati

Quaestio 1 An omnes homines beneficio passionis Christi a quocunque malo satis fuerint liberati

VTRVM omnes homines per Christi passionem habuerint sufficientem ab omni malo liberationem. videtur quod non: quia nullus damnatur pro eo, de quo est sufficienter liberatus: sed multi homines damnantur: ergo &c

Contra, Christi passio aequaliter se habet respectu on nium peccatorum: aut ergo delet omnia peccata pro omnibus satisfaciendo, aut nullum: sed falsum est dicere, quo nullum deleuerit; ergo deleuit omnia, deleto autem malo culpe, deletur & malum poene: ergo &c. Hic quattuo sunt videnda: Nam cum malum diuidatur in malum culpae, & malum poenae: ideo primo est videndum: vtrum per passionem Christi sufficienter simus liberati a malo culpae. Secundo, vtrum a malo ipsius poenae. Et hoc quantim ad 10. dist. Tertio, vtrum alter modus nostrae liberationis, quam per passionem Christi fuerit conueniens. Quanto vtrum alter modus fuerit possibilis. Et hoc quantun ad 20. distinctionem.

RES OLVT 1 O. Es si formale principium expulsiuum culpae sit gratia gratum fa titns: Passio tamen christi est sufficiens causa effrctiua. qua dispofitiue saltem, & meritorie culpam delet. Vnde cuncto. mortales a quacunque peena, siue temporali, siue aetrrna vale liberare. Neque alitd accomodatius antidotum ad sannandum nostrum lethale vulnus poterat veperiri.

Articulus 1

Utrum per passionem Christi sufficienter simus liberati a malo culpae

ARTICVLVS I Vtrum per passionem christi sufficienter simus liberati a malo culpae.

CIRCA primum est aduertendum, quod illo liberamur a peccato, quo a nobis expellitur dupliciter Vno modo formaliter. Alio modo effectiue. Et secundi hoc ponam duas conclusiones.

Prima est, quod gratia gratum faciens est formale principium expulsiuum peccati 1 Quia vna quaque forma congrue potest dici formale expulsiuum illius, quod quamuis ipsum precedat in subiecto: impossibile est tamen ipsum remanere adueniente forma: sed gratia respectu mortalis peccati, de quo ad pro sens loquor est huiusmodi: ergo &c

2 Praeterea, arguit pro ista conclusione quidam doctor sie. llla, quae formaliter opponuntur, vt priuatio & habitus illa, necessario circa ide subiectum mutuo se expellum Sed peccatum opponitur gratiae sicut priuatio opponitus habitui: ergo &c

Sed contra istam minorem arguit quidam alius doctor qua fuor rationibus quibus pbat, quod gratia, & peccatum non ol ponantur directe, sicut habitus, & priuatio.

1 Primo sic. Priuatio, & habitus sunt apta nata fiercirca idem subiectu immediatum: sed subiectu immediatum gratiae est essentia animae, aut voluntas: subiectum aut immediatum peccati est actus voluntatis: ergo &c

Praeterea, priuatio primae perfectionis non potest habere rationem culpae, sed poenae. cum igitur gratia sit quidam habitus, & habeat rationem primae perfectionis, eius priuatio non erit culpa: sed poena

Praeterea, habitus, & priuatio ita se habent circa idem subiectum, quod necesse est alterum eorum inesse subiecto; sed Deus potest facere vnum hominem in suis puris nati ralibus, in quo nec sit peccatum nec gratia

Praeterea, vni habitui secundum specie non opponitur nisi vna priuatio secundum speciem: sed gratia est vnus habitus secundum speciem: peccata autem mortalia sunt diuersarum specierum, & rationum.

Sed, vtrum illa minor sit vera, vel falsa non curo ad praesens: dico tamen, quod rationes non concludunt ldeo ad primum dicendum, quod minor non est vera, pro ea par te, qua dicit, quod actus voluntatis sit immediatum subiectun peccati: quia imediato subiecto alicuius teudente in non esse, impossibibile est via naturae illud remanere: sed omnis actus voluntatis, postquam elicitus est trasit in non esse: ergo in nullo peccatore culpa remaneret, quod videtur valde inconueniens dictum apud quellibet catholicum,

Ad secundum nego maiorem: Nam in iustitia est formalis priuatio iustitiae, & tamen iniustitia vere habet rationem culpae, quis iustitia, cui illa opponitur, non minus habeat rationem primae persectionis, quam gratia. Et eodem modo de infidelitate, quae opponitur fidei priuatiue, & si de multis aliis. Vnde etiam originalis culba formaliter accepta, opponitur priuatiue originali iustitiae: quia culpa originalis non est aliud secundum suum esse formale, quam carentia originalis iustitiae cum debito habendi eam, & tamen originalis iustitia, cum sit quidam habitus, oportet, quod habeat rationem primae perfectionis.

Ad tertium dicendum, quod maior non est vera, vniuersaliter loquendo: nam aegritudo opponitur priuatiue ipsi sanitati, & tamen medici ponunt medium inter sanu, & aegrum. Vnde illud quod medium tenet medici appellant neutrum. Ite talis homo existens in puris naturalibus, nec haberet originalem iustitiam, nec originalem culpam, & tamen nulli duest biu, quin originalis culpa sit priuatio originalis iustitiae, sic in proposito &c.

Ad quartum dicicendum, quod quis mortalia peccata considerata quo ad suum esse materiale, puta, in utum dicunt conuersione ad comutabile bonum, sint diuersarum rationum secundum quoed talia bona diuersificantur, ad quae conuertit se homo per peccatu: tamen considerata qtum ad suum formale, puta, quo ad auersionem ab incomutauili bono, sic omnia pec canta mortalia sunt vnius rationis formalis. Quod notans peatus lacobus ait. Qui offendit in vno factus est omni reus. Cum igitur opposito culpae ad gratiam magis debeat atrendi ratione auersionis, qua culpa auertit a Deo ad quem gratia conuertit: ideo culpa opponitur gratiae, n on vt diuersificatur ratione: sed vt est vnius rationis.

Secunda conclusio, quod passio Christi, seu Christus in quantum homo per suam passionem est causa effectiua neletionis peccati, saltem dispositua, quod addo pro tanto: quia tota trinitas vnus deus delet culpam principaliter: Christus per suam passionem dispositiue: & sacramenta instrumentaliter; nam cum caritas Christi, qua nos dilexit, maxime in sua sanctissima passione potuerit: ideo er huiusmodi passionem maxime nos ad sui dilectionem incitatuit, & per cousequens ad culpae detestationem. ldeo dicitur Apocal. 1. quod ipse lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et dicit Apostolus. Si enim sanguis hircorum &c: quanto magis sanguis Christi emundabi conscientias nostras ab operibus mortuis. Est etiam sententia Magistri hic in littera, qui ait, quod passio Christi quicquid culparum erat, deleuit. SED contra illud vniuersale dictum Magistri quidam arguunt sic. 1 Quo¬ deletum est, amplius deleri non potest: sed peccata pati veteris testamenti deleta erant antequam Christus pateretur: ergo passio Christi non deleuit omnem culpam.

2 Praeterea, si passio Christi delet omnem culpam, sei omnia peccata: ergo superflua sunt alia remedia.

3 Praeterea, illorum, quae sunt aequalia, vnum non de struit aliud: sed quantum bonum fuit passio Christi ex parte patientis, tantum malum erat actio ex parte inferentis: igitur peccatum occidentium Christum per suam assionem non videtur esse deletum. Propter hoc ait Ani lib Cur Deus homo, Si tam malum est Christum occid re, quam bona est vita eius, quomodo potest mors eius superare, & delere peccata eorum, qui eum occiderunt; aut si alicuius eorum peccata delet, quomodo potest aliorum peccata deleret

Ad primum dicendum, quod patres veteris testamenti fidem habuerunt de Christo, & eius passione futura, quae fides dispositiue cooperabatur ad deletionem omnium suarum culparum.

Dicetur forte: quomodo ergo delebantur peccata sin plicium popularium, qui nullam reuelationem habeban de Christo: Respondeo, quod talibus simplicibus suffecit fides implicita de Christo, & istam fidem habuerunt: quicrediderunt in illum Deum, & eo modo, in quem, & qui modo patres crediderunt

Ad secundum dicendum, quod alia remedia non superssuunt, puta, ipsa sacramenta: quia virtutem a passio ne Christi capiunt, & sunt quasi instrumenta passionis in culparum deletione

Ad tertium dicendum, quod quia occisores Christ. ignorabant ipsum esse Dei filium: quia secundum Apostolum, si ipsum Deum cognouissent, regem gloriae ne quaquam crucifixissent: ideo ignorantia eorum aliqualiter excusabat delictum eorum : Propter quod ait Anse quod malum eorum non fuit aequale bono vitae Christi.

Articulus 2

Utrum per passionem Christi sufficienter simus liberati a malo poenae

ARTICVLVS II Utrum per passionem Christi, sufficienter simus liberati a malo culpae

QVANTVM ad secundum articulum ponam duas conclusiones. Prima est, quod passio Christi est sufficiens omnes homines liberare ab omni poena tam temporali, quam aeterna debita pro peccatis tam actualibus, quam etiam originali

1 Quia vita Christi, qui Deus fuit, & homo, quam ipse obtulit Deo patri pro nostris peccatis: ideo fuit nobilis. & perfecta oblatio tam in se, quam ex parte patris gratificantis, & gratificanter suscipientis huiusmodi oblationem, quod talis oblatio suffecisset pro poena debita peccatis non solum omnium, qui sunt, erunt, & fuerunt, veri etiam pro infinitis adhuc aliis hominibus, si fierent. E hoc satis innuitur 1. Toan. 2. vbi dicitur. Ipse propiciatio est pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi

2 Ista est intentio Clos. super illo verbo Sach. Tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu; in quo non erat aqua

3 Item, Oseae 13. dicitur in persona Christi. Ero mors tua o mors, & morsus tuus ero inferne

Item Augustinus ait. Christus sua simplici morte destruxit nostram duplam mortem. Quod verbum Augistini intelligendum est efficaciter quo ad aeternam montem eorum, qui fide formata credunt in Christum, u exemplariter quo ad temporalem mortem: quia in sua sanctissima resurrectione dedit nobis exemplum, & certam spem futurae nostrae resurrectionis, & immortalitatis.

Sed contra istam conclusionem potest instari sic1 Nullo finito destruitur sufficienter illud, quod es infinitum, sed passio Christi erat quid finitum, poena aeterna quid infinitum: ergo &c

2 Praeterea, melior est vita, qua viuitur in vita aeterna, & beatifica, quam qua viultur in hoc mundo vita temporali: sed non sufficienter satisfit, quando minus bonum datur per perditionem maioris boni, & per consequens datio temporalis vitae Christi non sufficit in emendam pro amissione beatae, & aeternae vitae. 3 Praeterea, illud, quod finiri non potest, non potest destrui: sed poena aeterna finiri non potest, cum aeternui non possit capere finem. Maior etiam patet: quia omne, quod destruitur, finitur: ergo per oppositum, quod non potest finiri, non potest destrui.

Respondeo, ad primum quod minor deficit dupliciter: Primo: quia poena inferni non est infinita in vigore, sed soli in quadam suceessione, seu duratione: & tate infinitum potest intercipi etiam a finita virtute. Secundo: quia passio Christi quamuis in se fuerit finita: tamen ex parte perso. nae illius, qui patiebatur, potuit dici infinita, co quod talis persona fuit infinita. Etiam ratione acceptationis, qua Deus pater acceptauit huiusmodi pastionem, ipsa passio potest dici aliquo modo infinitae virtutis: quia Deus ipsam acceptauit pro infinitis offensionibus, si essent, vel fuissent iufinitae. Ad secundum patet per idem. Ad tertium dicendum, quod argumentum bene procedit, de eo, quod est simpliciter, & actu infinitum, non autem de com, quod est potentia, & secundum quid solum infinitum. Vnde quamuis poena inferni sit infinita per comparationem ad potentiam actiuam cuiuscumque puri hominis, eo quoe nullus purus homo habuit in se potentiam actiuam, qua se ab huiusmodi poena posset liberare, non est tamen infinita per comparatio nem ad potentiam passiuam etiam puri hominis: quia qui liberantur a tali poena, habent in se potentiam, qua pos lunt liberari, quamuis non habeant in se potentiam, quse possint liberare. Secunda conclusio est, quod non obstante sufficientia passionis Christi, qua omnes poterat li perare, de facto tamen, & efficaciter omnes homines non sunt liberati: nam Christus tamquam caput omnium satisfecit pro omnibus hominibus, tamquam pro suis membris. quicumque igitur in sua pertinacia perdurantes, nolunt esse membra Christi, talibus non prodest passio Christi. Sicut enim influentia a capite descendens, non prodest membro preciso a toto sub illo capite existente: sic virtus passionis Christi non liberat eos, qui per veram fidem non compulantur Christo: nec etiam de facto tollit ab hominibus omnem poenam temporalem: quia saepius dimittit malos esse in multis tribulationibus, & afflictionibus propter malitiam eorum, Et similiter bonos propter aus mentum in praesenti virtutum, & meritorum, & in futuro praemiorum.

Articulus 3

Utrum modus nostrae liberationis, quam per passionem Christi, fuerit conveniens

ARTICVLVS III Vtrum modus nostrae liberationis, quam per passionem christi, fuerit conueniens.

QVANTVM ad tertium articulum, & quartum simul respondet Aug. 13. de trin. quod alius modus Deo fuit possibilis; nullus tamen fuit ita congruus "sanandae nostrae miseriae", quam per Christi passionen

Nam secundum eundem Aug. homo debuit satisfaci re, & non potuit: Deus potuit, sed non debuit. Tum igitu congruum sit, vt ille satisfaciat, qui potest, & tenetur: igitur congruum erat, vt Christus Deus, & homo satisfaceret, qui, vt homo erat, satisfacere deberet, &, vt Deus, satissacere posset

2 Praeterea congruum erat, vt satissactio pro omnibus humanae naturae defectibus fieret per talem poenam, quae oninem aliam poenam virtualiter contineret: talis autem est poena mortis: quia omnium terribilium finis est mors vt dicitur 3 ethicorum

Forte dicetur, quod minus peccatum non congrue, siue conuenienter expiatur per maius peccatum: sed Adi inobedientia fuit minus peccatum, quam Christi violentia, seu occisio violenta.

Respondeo, quod occisio Christi ex parte occidentium non erat satisfactoria, sed erat maximum peccatum: sed ex parte occisi, puta, occisio passio fuit maxime satisfactoria: quia erat maximae virtutis.

3 Praeterea, ille modus nostrae liberationis est conuenientior, quo homo magis afficitur ad Dei dilectionem, magis inducitur ad virtutum perfectionem, & cautior redditur contra omnem malitiae tentationem: sed isto modus est huiusmodi. Vnde primam partem istius minoris tangit Apostolus dicens Commendat suam caritaten Deus in nobis: quoniam cum inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est. Et iterum. Sic Deus dilexit mundum, vt vnigenitum suum daret. Secundam partem tangit beatus Petr. prima sua canonica dicens. Christus pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum, vt sequamini vestigia eius. Tertia pars istius minoris tangitur. I. ad Cor. 8. vbi dicitur. "Empti enim estis pretio magno", glorificate, & portate Deum in corpore vestro qu. d. Apo stolus. Corpus vestrum amplius non debet esse subiectum peccato : quia redempti estis pretioso thesta Donostro Tesu Christo.

Articulus 4

Utrum alter modus nostrae liberationis, quam per passionem Christi, fuerit possibilis

ARTICVLVS IIII Vtrum alter modus nostrae liberationis, quam per passionem Christi, fuerit possibilis.

QVANTVM ad quartum articulum ponam duas conclusiones. Prima est, quod referendo Iy possibile ad nostram humanam potentiam, tunc nullus fuit alius modus possibilis nostrae liberationis.

1 Quia quilibet purus homo pensatis suis viribus adet fuit reus, quod ipse sufficere non poterat ad sui ipsius libs rationem, quanto magis non sufficit pro liberatione coterorum, cui enim sua merita non sufficiunt ad satisfaciendum pro peccatis propriis, planum est, quod non valet satisfacere pro alienis

2 Praeterea, talis debuit esse liberator humani generis, qui suis meritis posset aeternam beatitudinem, quam homo per peccatum perdiderat, recuperare: sed talem recuperationem fieri a quocuque puro homine erat impossibile¬

Sed contra illud videtur esse opinio cuiusdam moderni doctoris, qui ait, quod licet de condigno nullus purus homo potuit satisfacere pro peccato totius humani generis, tamen de congruo etiam purus homo potuit satisfacere, si Deus satisfactionem fieri per mortem Christi non praeordinasset. Hanc conclusionem ipse probat dupliciter

1 Primo sic. Quando duo actus ita se habent, quod bonitas vnius aequatur malitiae alterius, tuc bonus potest esse satisfactorius pro malo saltem de congruo: sed possibile est actum puri hominis aequari in bonitate malitiae peccti Adae: ergo de congruo actus puri hominis tantum potuit esse satisfactorius, quantum actus Adae fuit demerito rius pro persona, & natura

2 Praeterea, culpa Adae redundauit in totam naturam, quantum ad condemnationem: ergo eius poenitentia potuit de congruo redundare in totam naturam quantum ad satisfactionem, & reparationem. Probat ipse consequentiam: quia culpa Adae pro tanto redundauit in totam naturam: quia, dum peccauit, in ipso erat virtualiter tota na tura: cum igitur eodem modo in ipso fuerit tota natura, quando poenituit satisfaciendo pro se, pro tota humana natura satis facere potuit

3 Praeterea, ad hoc idem arguitur sic. Sicut se habet gratiarum actio respectu beneficiorum, sic se habet satis. factio respectu peccatorum: sed pro beneficiis sufficit gratiarum actio quantum homo potest reddere, etiam dato quod non sit aequiualens beneficiis, vt patet 8. ethicorum ; ergo pro peccatis &c

4 Praeterea, validius est bonum ad reparandum, quam malum ad destruendum: sed vnus homo per vnum actum malum potuit totam naturam corrumpere: ergo vnus homo per actus suos virtuosos, & bonos potuit totam na turam reparare.

s Praeterea, crudelis est creditor, qui plus exigit a debitore, quam possit: cum igitur Deus non sit crudelis: ergo ad emendam humani peccati sufficit illud, quod potest fatere homo. Sed praedicta posito non potest stare. 1 Quia quidquid homo potest de congruo, hoc immediate a Dec consequitur, dummodo faciat totum, quod in se est: sec quantumcumque Adam, vel quicumque alius purus homo fecisset totum, quod in se luit, seu totum, quod potuis set: propter hoc tamen genus humanum liberatum non fuisset: ergo nullus purus homo potuit de congruo satisfacere pro toto humano genere.

2 Praeterea, ille, qui de congruo offensum Dominum debet placare, non debet esse de numero offendentium, alias se intromittens de placatione, iratum Dominum non placaret: sed potius irritaret: sed quilibet purus homo quantum in se fuit, erat de numero offendentium : ergo ullus purus homo congruus placator esse potuit.

Ad primum dicendum, quod posito, quod Adam de congruo potuerit elicere actum bonitate intensiua aequi pollentem malitiae peccati sui, nullum tamen potuit elicere actum aequiualentem bonitate extensiua malitiae sui peccati: quia per malitiam perdidit originalem iustitiam, quam in suos posteros originaliter transfudisset, si ipsam non perdidisset, sed per nullam bonitatem cuiuscumque sui actus potuit acquirere gratiam, seu virtutem, :quam trasfunderet in suos posteros loco originalis iustitiae, quam pro se, & pro ipsis perdidit vniuersaliter: quia nullus purus homo gratiam in alterum potest transfundere, quam uis Christus hoc potuerit: quia Deus, & homo fuit.

Et per idem patet ad secundum argumentum. Ad tertium dicendum, quod non est simile de gratiarum actione, & satisfactione: quia qui gratias agit, non absoluitur quin ad vlteriores gratiarum actiones, cum sibi possibilitas affuerit, teneatur: & ideo et non equiualens ab agete gratias debet acceptari: sed qui satisfacit, satisfactione absoluitur, nec ad aliquid vltra tenetur: ideo &c

Ad quartum nego maiorem: quia in naturalibus, & moralibus potest malitia vnius destruere. quod bonitas multorum non potest reparare. Vnde solet dici in properbio, quod vnus stultus lapidem talem proiicere posset in puteum, quem decem sapientes extrahere non possent

Ad quinctum dicendum, quod ille creditor non ess existimandus crudelis, qui cooperatur debitori in eo, quod exigit ab eo, vt possit satisfacere. Et sic est in proposito: uia vt homo satisfacere posset. Misit Deus filium suum natum ex muliere, factum sub lege (secundum quod ait Apostolus, ) vt eos, qui sub lege erant, redimeret, & pro teteris hominibus satisfaceret

Secunda conclusio est, quod referendo Iy possibile ad Dei absolutam potentiam, tunc alter modus fuit possibilis nostrae liberationis, seu redemptionis, quae ad praesens accipio pro eodem

1 Quia illud facit pro alicuius redemptione, quod bonitas illius acceptat, cuius imperio detinetur: sed Deus cuius imperio homo peccator detinebatur a diabolo, potuit acceptare pro offensa illata per hominem opus quamtumlibet modicum cuiuscumque creaturae: ergo &c. Et sic intelligenda sunt verba bern cum ait, quod vnica gutta sanguinis Christi sufficere potuit pro liberatione totius humani generis.

2 Praeterea, potentia infinita non limitatur in actione sua ad aliquem vnum modum finitum: sed Dei potentia est infinita, modus autem, quo liberati sumus per Christi assionem, est modus finitus: ergo &c

3 Praeterea, est intentio sanctorum: quia dicit Creg Papa 2o, moralium, Deus omnipotens, qui nos existere fecit de nihilo, reuocare nos etiam sine sua morte potuis set. Et Leo Papa ait, Omnipotentia Dei filij liberare potuisset genus humanum a diaboli dominio solo imperio voluntatis aeternae. Sed contra illud sonare videntur quaedam auctoritates.

Nam beatus Ambrosius ait. 1 qantum fuit peccatum nostrum, vt saluari non posse mus, nisi Christus prnobis moreretur debitoribus mortis

2 Et Ans. lib cur Deus homo ait, non potuit transire calix, nisi biberet illum, non quia non posset vitare mortem, si vellet: sed quia impossibile erat aliter saluari mum dum

3 Praeterea, quod est contra Dei iustitiam hoc impossibile est, quia Deus iniustus esse non potest: sed contra Dei iustitiam est, quod pro Dei offensa non satisfit legitime nec legitime satisfieri potuit nisi eo modo, quo factum e ergo auter modus videtur fuisse impossibilis.

4 Praeterea, quod a Deo praeordinatum est, & a prophetis praedictum est, qui mentiri non possunt, hoc imposibile est aliter se habere: sed liberatio humani generis per passionem Christi ab aeterno a Deo fuit praeuisa, & in testamento per prophetas praedicta: ergo &c.

RESPONDEO ad primum, & ad secundum, quod illi docto res excludunt alium modum ex parte nostrae potentiae actiuae, non ex parte diuinae potentiae.

Posset etiam dici: quia ibi loquuntur de potentia Dei ordinata, qua Deus solum dicitur illud posse quod ab aeterno se facturum disposuit.

Ad tertium dicendum, quod illud quod secundum nostra rationis iudicium pro nunc esset iniustum, secundum absolutam Dei potentiam, & secundum alium ordinem, qui a Deo posset institui, quem nos ignoramus, esset iustum. Vnde quauis Petrum damnare, & ludam saluare esset iniustum: secundum ordinem quem nos videmus (tamen Deus secundum absolutam suam potentiam hoc posset facere si vellet, qa talem ordinem institueret, quo illud non esset iniustum; sic in proposito &c.

Ad quartum dicitur, quod argumentum procedit de potentia Dei ordinata, sed non de absoluta

Ex praedictis etiam patet per modum corrolarium, quod non e votum illud, quod asserunt qudam doctores dicentes, quod redeptio fi iusto pretio soluto, liberatio autem fit quibuscunque modis: ideo non potuit genus humanu aliter redimi, quam per incarntionem alicuius diuinae psonae qua aliter non potuit reddi iu stu ptium prredeptione numam generis: poterat tamen (vt dicunt) secundum absolutam Dei potentiam aliter liberari

1 Quia (vt iam dixi) illud quoed non est iustum, secudum ordinem quem videmus, posset esse iuitum secudum ordinem, que Deus secundum absolutam suam potentiam posset instituere, sicut patuit etiam in exemplo de luda, & de Petro.

2 Item captiuus iuste redimitur, cum tanta fit satisfactio, quantam acceptat hic, cui debetur satisfactio, set vt superius dixi) Deus cui debetur pro peccato human generis satisfactio, potest de absoluta sua potentia, & de di- uina sua benenolentia de minimo opere hominis contentari: ergo &c

AD argumentum principale dicendum, quod ad efficaciam alicuius effectus duo requiruntur, scilicet virtus sufficiens ex parte agentis, & disposirio debita ex parte pro tientis, quorum quocunque deficiente, vt plurimum impeditur effectus. Sed nunc est ita, quod quamuis virtus Christi sit sufficiens ad saluandum omnes homines, tamen sunt aliqui, qui vel deficiunt in fide, qua disponitur humanus intellectus ad hoc, quod percipiat beneficia redemptionis: vel deficiunt in caritate, qua disponitur humanus affectus, nec curant facere, quod in se est, vt huiusmodi dispositiones consequantur: ideo iuste danantur.

Et per idem patet ad rationem in contrarium, puta, quare vnus redimitur, & non alter,

PrevBack to TopNext