Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XXIV et XXV. Dilucida harum distinctionum diuisio in quibus agi tur de fide, tum vt rexpicit obiectum, tun vt rexpicit subiectum.
IC QVARITVR SI FIDES &c. Postquam Magister distinctio. ne 23. tractauit de fide absolute, nunc in ista dist. 24. prosequitur de fide comparatiue. Et diuitur in duas partes: nam primo considerat do fide in comparatione ad credenda quae fides respicit obiectiue. Secundo in comparatione ad credentes, in in quibus existit fides subiectiue ibi, Praedictis adiiciendum est. Prima diuiditur in duas partes: nam primo tollit duplicem instantiam praedictis repugnantem ostendendo. quod fides est ex non visis. Secundo inquirit, vtrum fides possit esse de cognitis, ibi, Post hoc quaeri. Prima in duas quia primo tollit instantiam de visis praeteritis. Secundo de praesentibus, ibi, Si vero quaeritur. Tunc sequitur distinctio 25. Praedictis adiiciendum. Et diuiditur in dua partes: nam primo fidem comparat ad ipsos fideles, Secundo ad fidelium virtures, & operationes, ibi, lllud etiam non est. Prima in duas: nam primo ostendit, quod sine fide de ipso Mediatore salus numquam fuit. Secundo innuit, quae ipsos homines antiqui temporis de necessitate salutis credere oportuerit, ibi, oed quaeritur cum sine fidi &c. Prima in duas: nam primo inquirit de fide antiquo. rum generaliter, Secundo de fide simplicium, & indoctorum specialiter, ibi. Quid ergo dicetur &c. Sequitur illa pars, Sed quaeritur &c. Et diuiditur in duas partes: nam primo de his, qui aduentum Christi praecesserunt, pertractat quaestionem vniuersalem. Secundo de quodam fideli qui aduentum Christi sequebatur, mouet quaestionem singularem, ibi, Solet etiam quaeri de Cornelio &c. Sequitur illa pars, lllud etiam non est. Et diuiditur in tres, partes: quia primo quantum ad aequalitatem theologicarum virtutum, & operationum Magister recitat suam intentionem. Secundo applicat quadam obiectionem. Tertio adaprat illius solutionem. Secunda ibi, Huic vero &c Tertia ibi, Hoc ergo ea ratione. Haec est sententia istarum distinctionum generaliter, circa quas quaero hanc quaestionem specialiter.
On this page