Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An fidei possit subesse falsum.

Quaestio. 1 An fidei possit subesse falsum.

RESOLVTIO. tisi

VTRVM fidei possit subesse falsum.

Videtur, quod sic: quia spei potest subesse falsum: ergo & fidei, Consequentia patet: quia ambae sunt virtutes theologicae, Probo antecedens: quia aliquis praescitus sperat saluari: huiusmodi autem spes falsa est, cum praescientia Dei sit infallib ilis

Contra scientiae humanitus acquisitae non potest subesse falsum: ergo nec fidei diuinitus infusae poterit subesso falsum. Antecedens patet 1. posteriorum. Probo conseuentiam: nam infallibilior est fides diuinitus infusa, quam scientia humanitus acquisita. Hic quattuor sunt videndi Primo, quid sit obiectum fidei. Secundo, de quaesito; e hoc quantum ad distinc. 24. Tertio, quot, & qui sint articuli fidei. Et quarto, de fide requisita tempore legis naturae, & Mosavcae. Et hoc quo ad distinctionem 35.

RESOLVTIO. Catholica sant fide; infusa, cuius quidem peculiare ac principale obiectum ert ipse deus totius veritatis auctor, ne vllam quidem in se complectitur falsitatem

Articulus 1

ARTICVLVS I QVANTVM ad primum est aduertendum, quod siTcut obiectum scientiae dupliciter potest accipi. Vno modo pro eo, de quo aliquid principaliter cousideratur, seu scitur, & sic sumitur proprie, & est incomplexum, puta ipsum subiectum conclusionis principaliter demonstrate, Alio modo sumitur pro eo, quod scitur, & tunc est ipsa conclusio, & est ens complexum. Et posset etiam illud vlterius diuidi in conclusionem principalem, & consequenter se habentem, vel accessorie: quia multa considerantur, & sciuntur in scientia, quae tamen non sunt principaliter intenta. Sic etiam possumus loqui de obiecto fidei Et secundum hoc ponam duas conclusiones. Prima est, quod loquendo primo modo de obiecto, tunc obiectum fidei est solus Deus.

Quia illud est principale obiectum catholicae fide tamquam illud, de quo principaliter credimus ea, quae credenda sunt, ad quod omnia credenda principaliter reducuntur : Deus est huiusmodi : ergo &c.

2 Preterea, principale obiectum virtutis theologicae est ens increatum, in hoc enim differt virtus theologica ab aliis virtutibus naturaliter acquisitis: quia principale earum obiectum potest esse ens creatum: sed sides (de

ua loquimur) est virtus theologica. 3 Praeterea, idem est obiectum fidei hic in via, & clare visionis in patria: sed obiectum clarae visionis est principaliter ipse Deus : ergo principale obiectum fidei est solus Deus.

4 Praeterea, ista est intentio Dion de di. no. ca. 7. vbi ait. Fides diuina est circa simplicem, & semper exinstentem veritatem: talis autem veritas est ipse Deus.

1 Forte dicetur, quod huic conclusioni repugnat di¬ ctum Apostoli vbi diffiniens fidem ait. Fides est substantia sperandarum rerum non apparentium argumentum: sec llud, quod nos speramus, est nostra beatitudo, quae est quid creatum.

2 Item, August. dicit, quod fides est de bonis, & de malis, praesentibus, praeteritis, & futuris.

Respondeo ad primum, quod nostra beatitudo potest dupliciter considerari. Vno modo formaliter, & sic non est, pluraliter res speranda: quia est vna res. Alio modo obiectiue, & sic essentialiter est vna res, personaliter tamen trina. luxta quod ait Aug. Res, quae nos beatos faciunt, sunt pater, & filius, & spiritus sanctus. Et isto secundo modo: fides dicitur substanria sperandarum rerum Ad dictum Aug. dicendum, quod non loquitur ibi Aug.¬ de obiecto fidei principali, & formali¬

Secunda conclusio est, quod loquendo de obiecto fidei secundo modo, puta large loquendo de obiecto in quantum illud, quod creditur, dicitur obiectum fidei, sic omnes articuli fidei, & etiam multa alia, quae ipsis sunt annexa, possunt dici obiectum fidei: quia omnia talia de necessitate salutis credenda sunt, vel implicite, vel explicite, vt infra dicetur.

Articulus 2

Utrum fidei possit subesse falsum

ARTICVLVS II Utrum Fidei possit subesse falsum.

QVANTVM ad secundum articulum dico primo, quod fidei infusae a Deo non potest subesse salsum.

1 Quia auctor totius veritatis creatae, qui est ipsa veritas increata, non infundit animabus aliquid, quo ab ipso infundente valeant deuiare, alias enim esset oppositum in adiecto: quia ipsa veritas seduceret illum, quem instrueret: sed Deus infundens fidem est ipsa veritas increata, & est auctor omnis veritatis create: ergo &c

2 Praeterea, habitus, qui sic se habet, quod omnia ea, uae ponit, vel sunt simpliciter necessaria, vel contingentia in diuinam ordinationem reducta, tali habitui non potest subesse aliquod falsum. Ista patet: nam quamuis contingentia (vt contingentia sunt) possint non euenire: tamen, vt in diuinam ordinationem reducuntur, & vt a Deo sunt ordinata, necessario eueniunt, & per consequens habitui ponenti ea, vta Deo ordinata sunt, non accidit aliquod falsum ex eorum contingentia: sed fides nihil ponit, nisi ea, vel quae sunt summe necessaria, vt ea, quae profitemut de Deo, quo ad intra, vel si sunt contingentia: tamen fides ipsa ponit, vt a Deo praeuisa, & ordinata sunt, vt ea, quae ad extra Deo per fidem attribuimus: ergo &c.

s 3 Preterea, quandocumque aliquis assentit secudum liquem habitum alicui conclusioni per tale medium, quod nullo modo potest deficere, illius assensus non potest esse fulsus, nec per consequens tali habitui poterit subesse falsum: sed fidelis assentit articulis fidei per veritatem diuinae auctoritatis, quae nequaquam potest deficere: ergo &c.

Sed huic conclusioni videtur obuiare aliquo modo quaedam opinio, quae dicit, quod quamuis fidei formatae non possit subesse salsum: fidei tamen informi, quamuis sit infusa, potest subesse falsum. Sed illud ipsi non probant. ideo eadem facilitate, qua hoc asserunt, ego potero negare. Vnde si quis habet fidem informem, qua credit caquae falsa sunt, illa fides a Deo non est infusa, sed ab ipso tredente ficta, vel aliunde acquisita.

Sunt etiam aliqui, qui directe sine distinctione arguunt contra praedictam conclusionem. Primo sic¬

1 Cumini prophetico potest subesse falsum: ergo & lu mini fidei. Consequentia patet: quia lumen prophetici est clarius, quam lumen simplicis fidelis. Probatur ante cedens: quia lsa. dixit Exechiae regi. Dispone domui tuae, morteris etenim, & non viues: & tamen ille rex postea vixit 15 annis. Item, lonas dixit. Adhuc quadraginta, dics, & Niniue subuertetur: & tamen non fuit ciuitas subuersa.

2 Praeterea, aliquis fidelis existens tempore, quo Christus fuit incarnatus, post hanc incarnationem credidit ipsum incarnandum, & hoc eadem side, qua credidit ipsum incarnandum antequam esset incarnatus, eo quod ipsum latuerit momentum incarnationis: sed qui credit incarnandum cum, qui est incarnatus, falsum credit: ergo &c.

3 Praeterea, actui latriae, que fides imperat, potest subsse falsum: ergo & ipsi fidei. Consequentia patet. Antecedens probatur: quia aliquis sidelis potest adorare hostiam non consecratam credens eam esse consecratam.

4 Praeterea, postquam Abraham habuit fidem de hbe atione humam generis per Christi passionem, Deus alio modo potuit liberare genus humanum: ergo fidei Aprahae potuit subesse falsum.

Praeterea, non magis repugnat fidei apparens, & non existens verum, quam repugnet caritati apparens, & non existens bonum: sed ex caritate potest diligi apparens, & non existens bonum, puta homo hypocrita, qui reputa ur bonus, & est malus: ergo ex fide potest credi apparens verum, & non existens, seu existens falsum. ET quamuis aliqui haeretici contra immaculatam fidem his, & consimilibus sophismatibus possint arguere: tamen supradictis bene intellectis ad omnia talia de facili respondetur

Ad primum igitur dicendum, quod praedicti non dicebant falsum: lsaias enin cum dixit, illum regem immediate moriturum: loquebatur quo ad cursum naturae: quis ipse vidit in lumine prophetico, sic ad mortem regem esse dispositum, quod nec ars, nec natura ipsum a morte po terat liberare. Et hoc etiam ex parte Dei reuelantis ipsi regi denunciauit. Cum autem postea idem propheta eidem regi nunciauit vitam suam esse prolongatam 15. anis, hoc fuit de diuina potentia, non de naturali infuentia: Et ideo vtrumque dictum lsaiae isto modo acceptum uit verum. Esimiliter prophetia lonae fuit conditiona lis, saltem condicione subintellecta fuit enim subintellecta ista condicio. Si Niniuitae manerent in suo malo proposito, & non agerent poenitentiam infra quadraginta dies, tunc ciuitas subuerteretur: Et quia huiusmodi conditio fuit mutata per hoc quod egerunt poenitentiam: ideo (salua veritate ipsius prophetiae) ciuitas non funt subuersa

Ad secundum dicendum, quod actus ille quo talis homo credidit Christum incarnandum postquam fuit incarnatus, non fuit elicitus mediante fide illi homini infusa, sed solum ab opinione sua, credere enim in liberatorem erat actus fidei tam in antiquo testamento, quam in nouo: Sed determinate credere horam incarnationis, puta, ipsum credere venturum, vel venisse, non erat actus fidei in ueteri testamento, & nullus credulitatem suam ad hoc tenebatur determinare, nisi fuisset sibi a Deo, vel mediate, vel immediate specialiter reuelatum. in nouo autem testamento tenemur credere eum ia venisse propter scrituras hoc asserentes, & propter auctoritatem ecclesiae huiuimodi scripturas approbantem.

Ad tertium dicendem, quod actus latriae non est simpliciter adorare immediate visa hostia, sed cum hac condicione adiecta, vel actuali, vel saltem habituali: si rite sit acta ipsa consecratio. Et quia cum hac condicione fides mperat huiusmodi actum: ideo actui latriae (vt afide est imperatus) numquam potest subesse falsum.

Ad quartum dicendum, quod licet per absolutam suam otentiam Deus poterir alio modo liberare genus humanum: tamen, vt iste modus reducitur in diuinam ordiationem, sic iste modus fuit fimpliciter immutabilis. ideo fidei Abrahae non potuit falsum subesse: quia fides illa non fuit de modo liberations, vt reducitur in absoutam Dei potentiam, sed vt reducitur in ordinatum Dei otentam

Ad quintum est dicendum, quod maior potest negari quia caritate diligendo innitimur humanae cognitioni, uae decipi potest: Sed fide credendo innitimur diuinae auctoritati, quae infallibilis est: Et ideo dato, quod carita¬ ti ratione humanae cognitionis possit aliquid deceptionis subesse, hoc tamen de fide non contingit. Etiam minor potest negari: quia ex caritate infusa non diligimus hominem, vt in se est, sed vt in Deo est: ergo quamuis homo in se sit fictus, tamen vt caritate ipsum diligimus, sic non est fictum, sed existens bonum: quia vnumquodque vt in Deo est existens, bonum est

Secundo dico, quod fidei acquisitae potest subesse falsum Et illud non oportet aliter probare nisi per opposi tum illarum trium rationum, quibus probam primam conclusionem.

Articulus 3

Quot et qui sint articuli fidei

ARTICVLVS III Quot, & qui sint articuli fidei.

SVANTVM ad tertium articulum est aduertendum, Acu quod triplex svmbolum legitur in ecclesia Quorum primum dicitur svmbolum Apostolorum; eo, quod ab Apostolis immediate fuerit compositum. Ei dicitur a svn, quod est con, & bolus, quod congregatio b lorum: eo quod quilibet Apostolus suam assertionem quasi suum bolum in illo svmbolo posuerit. Aliud svmbolum dicitur Nicenum; eo quod in Niceno concilio fus rit compositum. Tertium dicitur Athanasij, eo quod a Athanasio fuerit compilatum. Primum dicitur in principio diei, & in fine, puta in prima, & in completorio, ec quod quilibet Christianus a principio suae spiritualis vitae vsque ad horam mortis suae tale svmbolum, & in eo cun tenta debeat asseuerare. Dicitur autem illud svmbolum sub silentio, eo quod in ipso primordio ecclesiae veritas in illo svmbolo contenta, nondum fuerat aperte praedicata. Dicitur etiam svmbolum maius, non pluralitate verborum, sed maioritate auctorum: quia (vt dixi) immedite factum fuit ab Apostolis. Svmbolum autem Nicenun aperte diebus sollenibus cantatur in ecclesia, eo quod illo tempore per totum mudum fides suit solleniter reuelata: Svmbolum autem Athanasij dicitur de mane tantum post noctis recessum, in signum, quod contra haereticorum obscuritatem fuerat compositum,

Et quamuis eadem veritas in his tribus svmbolis su expressa, & magis explicite per svmbola duo sequentia quia huiusmodi declaratione indiguit ecclesia propter versutiam haereticorum : tamen articuli fidei omni fidel populo exprimi consueuerunt, vt in primo svmbolo suni contenta: ideo referendo articulos in suos Auctores, tunc 12. sunt articuli secundum numerum 12. Apostolorum. Et sic distinguuntur: nam primum articulum (vt asserunt doctores) dixit Petrus, scilicet. Credo in Deum patrem omnipotentem creatorem coeli & terrae. Secundum dixit soannes. Et in lesum Christum filium eiu vnicum dominum nostrum. Tertium lacobus vebedei Qui conceptus est de spritu sancto, natus ex Maria Vigine. Quartum Andreas. Passus sub Pontio Pilato crucifixus, mortuus, & sepultus. Quintum Philippus: Desces dit ad inferos. Sextum Thomas. Tertia die resurrexit: mortuis. Septimum Partholomaeus. Ascendit ad coelos sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis. Octauun Matthaeus, Inde venturus est iudicare viuos, & mortuos. Nonum lacobus AIphaei. Credo in spiritum sanctum, Decimum Svmon. Sanctam ecclesiam catholicam sanctorum communionem. Vndecimum ludas. Remissionem peccatorum: Duodecimum Matthias, Carnis resurrectionem, & vitam aeternam

Aliqui etiam aliter istos articulos distinguunt, vt apparent in libro vocabulorum Pritonis in expositone huius uocabuli svmbolum : referendo autem articulos ad materiam, de qua sunt, tunc aliqui doctores assignan I4 articulos, quorum septem pertinent ad naturam diui nam cum personis, & operibus ipsis appropriatis, vel soli Deo conuenientibus in praedicto svmbolo expressis. Alij septem pertinent ad Christi humanitatem. Quia tamer isti Deum esse vnum, sine vnitatem diuinae essentiae, & Deum esse rerum creatorem, ponunt duos esse articulos quorum tamen vtrumque est demonstrabile: ideo mihi videtur, quod prima distinctio articulorum, quam recitaui, melior sit: tum quia secundum Apostolum fides est sperandarum rerum substantia, argumentum non apparentium: tum quia secundum August. fides est credere quod non vides: tum quia secundum Srego. fides non habe meritum, cui humana ratio praebet experimentum

Articulus 4

De fide requisita tempore legis naturae et Mosayce

ARTICVLVS IIII De fide requisita tempore legis naturae & Mosayce.

QVANTVM ad quartum articulum dico breuiter cum Hugone de sancto victore in libro suo sententiarum, quod ante legem Mosavcam de necessitate salutis fuit, vt Deus creator esse crederetur, & ab eo salus redemptio expectaretur, per que vero, & quomodo salus illa percipienda esset, exceptis paucis, quibus hoc Deus specialiter reuelauit, communiter a fidelibus illius status non cognoscebatur. Tempore autem legis persona Mediatoris inittenda praedicabatur. Quod autem ipsa persosona esset homo, vel angelus, vel Deus, nondum clare manifestabatur: Soli enim hoc noucrant, qui per spiritum sanctum ad hoc illuminati erant. Tempore autem gratia manifeste praedicatur modus redemptionis, & qualitas personae redemptoris. Ex qua Hugonis sententia satis clarum esse videtur, quod ante legem euangelicam non fuit de necessitate salutis habere fidem explicitam, & distinctam quantum ad singulos fidei articulos: quia hoc impossibile fuit hominibus, eo quod ad hoc humana ratio nullatenus sufficere potuit sine Dei speciali reuelatione. Erat tamen credendorum explicite aliqua mensura, ad quam sufficere poterat ratio naturalis per gratiam Dei illuminata, quae nulli vmquam adulto defecit, qui ex suis demeritis obicem non posuit, & totum fecit, quod in se fuit. Et de huiusmodi mensura tangit idem Hugo libro sententiarum dicens Haec sunt, quibus ab initio fides recta numquam minus habere potuit, videlicet vnum Deum esse creatorem omnium, dominum, & rectorem vniuersorum, ipsumque non esse mali actorem, & eorum qui in malis misericordiam eius quaererent, & expectarem futurum redemptorem. Vnde idem Hugo ait, quod post peccatum duo proposita sunt credenda, scilicet creator & Saluator. Et illud etiam Apostolus videtur innuere d cens. Antecedentem ad Deum oportet credere, quod est & inquirentibus se remunerator sit

1 Sed forte dicetur, quod dictum Aug. praedictis sit contrarium: Ait enim August. quod eadem fides Mediato ris, quae nos saluat, saluos fecit & antiquos. 2 Praeterea, sicut se habet caritas ad diligenda, sic se habet fides ad credenda: sed antiquis necessaria erat caritas respectu omnium diligendorum, quae nos tenemur diligere; ergo etiam ipsis necessaria fuit fides respectu omnium credendorum, quae nos tenemur credere

Respondeo ad primum, quod eadem est fides antiquorum, & modernorum, sed non aeque explicita, seu expresse distincta, & declarata

Ad secundum dicendum, quod non est simile: quia ad diligendorum noritiam sufficit naturalis instinctus naturae, non autem ad credendorum

Ad argumentum principale dicendum, quod antecedens non est verum, loquendo de vera spe, quae est virtu a Deo infusa: quia illa spe non sperat homo se consequ beatitudinem, nisi praesuppositis meritis: & quia omnis in fine vitae huius habens merita aeternae beatitudinis, vtique saluabitur: ideo tali spei numquam subest falsum. Vnde quamuis reprobatus non saluetur: tamen ista condicionalis est vera, si reprobatus in fine vitae habuerit me rita vitae aeternae, tunc saluabitur, & hoc sufficit ad hoc, vt spei non subfit falsum.

PrevBack to TopNext