Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XVII ET XXVIII Tractatus de habitu caritatis artificiosa di uisio, ac harum distimctionimi distincta subduisio, in quibus, quid sit caritas, ac modus diligendi per caritatem insinuatur
VM AVTEM GMRISTVS &c. Post quam Magister determinauit de fide, & spe, hic incipit tractare de ipsa caritate Et diuiditur in duas partes: quia prima; Magister tractat de caritate quantum ac suam essentiam, & quidditatem. Secundo quantum ad sui permanentiam, & stabilitatem, ibi. Il ud quoque non est praetereundum. Prima in duas: quia primo dat modum ipsam caritatem diffiniendi. Secundo insinuat ordinem ex caritate diligendi, ibi, Post praedi¬ cta de ordine. Prima in duas: quia primo ponit caritatis diffinitionem, seu descriptionem. Secundo diligendorum ex caritate certam numerationem, ibi, Hic quaeri potest. Prima in duas: nam primo Magister insinuat modum describendi ipsam caritatem. Secundo modum diligendi secundum caritatem, ibi. Consequenter modum vtriusque. Prima in duas: quia primo Magister prosequitur diffinitiue de caritatis entitate. Secundo inquisitiue de caritatis vnitate, ibi, Hic quaeritur si, &c. Prima in duas: nam primo Magister ostendit in Christo fuisse caritatem, seu dilectionem, & subiungit dicendorum ordinationem. Secundo innuit caritatis descriptionem, ibi, Caritas est dilectio. Sequitur illa pars, Consequenter modum. Et diuiditur in duas partes: quia primo insinuat di lectionis modum. Secundo manifestat dilectionis praeceptum, ibi, lllud etiam preceptum. Prima in duas quia primo tangitur modus diligendi proximum. Secundo modus diligendi Deum, ibi, Dilectionis autem DeiSequitur illa pars, lllud etiam. Et diuiditur in duas partes: nam primo ostendit, quod praeceptum de dilectione. Dei in praesenti vita perfecte non implebitur. Secundo inquirit, si non potest impleri: propter quid tunc praecibitur, ibi, Sed cur praecipitur. Sequitur distinctio 28. Et potest sic continuari ad praecedentem distinctionemPostquam Magister &c. vt supra. Et diuiditur in tres artes: nam primo praemisso quaternario diligendorum numero, Magister ostendit, quod totus homo, puta, interior, & exterior diligendus ostenditur sub dilectione proximi. Secundo innuit, quod etiam sub dilectione proximi comprehenditur dilectio Angelorum, & Christi. Tertio ostendit, quod significatio proximi in plura potest diuidi. Secunda ibi, Oritur autem &c. Tertia ibi, Hic autem notandum. Prima in duas: nam primo Magister determinat quaestionem principalem. Secundo ex responsione accepta occasione mouet, & determinat quaestionem incidentalem, ibi, Hic videtur tradere Autustinus. Haec est sententia, & diuisio istarum distinctionum in generali, circa quas quaero in speciali
On this page